D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

641쪽

pro peccatis, paenis, /satis foctionibus ET ALTIs 'NE-c EssIT A T I BU s Ferri debere, anathema sit. Constat enim ex universali Ecclesiae praxi sacrificium pro hujusmodi necessitatibus temporalibus semperfuisse oblatum. Pro infirmis , inquit S. Chrysostomus Hom. 7 I. in Joan. terr N maris Nuniores orbis fructibus sacriscamus. Et S. Aug. lib. 2 et de Civ. c. 8. refert Missae sacrificio vexationem spi rituum malignorum cessasse in quibusdam aedibus.

De iis pro quibus licet offerre Misse

, Sacrificium. .

Q. I. Pro quis nam offerri potest Missae Sacrificium P

R. I. De fide est posse offerri pro vi. vis & defunctis, ut patet ex supra laudato cau. 3.RT. 22. Conc. Trident. Sed dissicultas est, an pro omnibus vivis&dei unctis possit offerri y Quare R. q. Pro omnibus viris justis & peccatoribus nisi sint excommunicati , non tolerati, offerre licet, diversis tamen modo. Sacrificamus pro salute Imperatoris, inquit Tertullianus, lib. ad Sc

Dixi 1. Nisi sint excommunicasti non tolerati: quia Ecclesia eos excludit a suis orationibus & suffragiis, prohibetque ne ad altare nominentur, cap. Anobis, de Sententia excommuni . . Non tolerati autem dicuntur, qui per Sententiam Iudicis nominatim ut tales fuerunt declarati. Possunt tamen Fideles , & ipse celebrans pro iisdem pri. Dixi a. Diuerso tamen modo ; quia Ecclesia in

642쪽

- orationibus publicis non solet nomine Infidelium,. Haereticorum & Schismaticorum appellare ; sed

pro eis Orat indirecte, quatenus sacrificium offert pro dilatatione nominis Chriitiani, Haeresum extirpatione &Schismatum extinctione , quod fieri nequit sine conversione Infidelium, Haereticorum & Schismaticorum. R. s. Sacrificium Μissae pie & laudabiliter OG sertur pro Fidelibus etiam Catechumenis, qui in Christo mortui sunt nondum plene purgati. Ita

definiit Concilium Tridentinum tum cit. can. 3.sess. 22. tum sess. 2S. in Decreto de Purgatorio , ubi declarat animas in Purgatorio detentas Fidelium foragiis, potissimum vero acceptribili Austris Sur scio juvari, illudque habetur tum ex scriptura, tum ex Traditione. 2. Machab. I 2. Fortissimus Pudas . . . . duodecim millia drachmas uirgenti misit P rosobmam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium. Quamvis autem liber ille non sit in Canono Judaeorum, ejus tamen Scriptor apud eo. auctoritatem habet gravissimi Historici, ex quo constat Judaeos obtulisse Sacrificia pro Mortuis. Quinex Sancto Hieronymi Prologo in libros Machab.

Licet non habeantur in Conone Gudaeorum,o tamen ab Ecclesia inter divinorum voluminum annotonitar bistorias, & revera annotavit Concit. Trident. sess. 4. De peccato in Spiritum Sanctum, ait Christus Domi-- nus Matth. I 2. non remittetur nive in hoc seculo, ne.

que in futuro quod non Veraciter diceretur secum dum sanctum Augustinum lib. 2I. de Civit. cap. et . Nisi essent quibus etsi non in i , tamen remi retur in futuro. Similia habent sanctus Gregorius lib. 4. Diat. cap. 39. & Sanct. Bernardus Serm.66.

643쪽

Ν . . t . . H

De Eucharistia. 6a s

Ex Traditione autem habemus ex sancto Augussino lib. de Haeresibus cap. 13. &eXS. Epiphanio lib. Anacephaleosis Aerium inter Haereticos damnatum, quod negaret pro Mortuis offerendum Sacrificium ; idque contra consuetudinem Universalis Ecclesiae ab Apostolis derivatam, ut idem S. Augustinus testatur lib. de Cura pro Mo tuis, & ante eum Tertullianus lib. de Corona militis, cap. 3. ubi sic habet, oblationes pro Defunctis annua die facimus. Et S Cyprianus Cp 66. de quodam Victore, qui moriens ad tutelam Presbyterum nominarat: Episcopi antecessores nostri, inquit, censueri unt quod si quis hoc fecisset, non sterretur pro eo .... N ideo non est, quod pro dormitione ejus apud vos sat oblatio. Dices Eccles rI. legitur: Si ceciderit lignium ad Austrum, aut ad Aquilonem . . . ibi erit Ergo fictitius est tertius locus, quod Purgatorium diciatur, quasi in eo purgandae animae detineantur ad

tempus.

Nego conseq. sensus enim laudati textus est, quod in quo statu, sive justitiae & gratiae sanctifi- Cantis, sive peccati lethalis, moriatur homo, in eo manebit in aeternum, alioquin Abraham, Isaac, Iacob, &caeteri SS. Patriarchae & Prophetae, qui ceciderant in Inferorum locum, qui Lymbus UO Cari solet, ibi manerent in aeternum, nec Christus inde eos post Passionem suam eduxisset, quoa

Novatores asserere non auderent.

Instas: Atqui Ecclesia Romana non vult homines in morte esse de sua sorte securos: in Ο-

mcio enim desunctorum precatur, ne abinrbeat uos Tartarus, & ut eruantur de ore Leonis: Er-- D. Hateri Theolog. Rom. VIII. Rr go

644쪽

is 16 LV Eucharistia. ,

go disciplina ejus manifeste adversatur Scripturaetextui mox laudato. Nego subsumptum; ita enim precatur Eccle-sa , quia fideles repraesentat tamquam animam exhalantes, & contra mortem conflictantes, non sine magno periculo suae salutis, idque ad exci- tandam astantium commiserationem & devoti nem. Sic in omnibus fere solemnitatibus, quae praeterita sunt, exhibet tamquam praesentia in N talitiis Domini, V. gr. repraesentat Christum nascentem, & in Passionis ejus Commemoratione ipsum quasi actu patientem, &c. 'o. g. Licetne sterre Sacri tum in bonorem Sanctorrem PR. Licet. Est de fide: Si quis dixerit, inquit

Concilium Tridentinum sess . 22. can. s. impossinram esse Missas celebrare in bonorem S glorum, θ' pro illarum intercessione opud Deum obtinenda mut Ecclesia intendit, anathema fit; omnes enim Liturgiae Graecae ,& Latinae, memoriam faciunt Sanctorum: Non Ac Martyres commemoramus, inquit S. Augustinus Tract. 8ψ. in Joan. quemadmodum alios, qui in pace requiescunt, ut etiam pro iis oremus, sed' magis uit ipsi orent pro nobis.

645쪽

TractatUS

POENITENTIAE.

CAPUT PRIMUM.

De ejus notione & existentia.

Q. I. c uoluplici modo accipitur Poenitentia . R. Duplici. I. Pro virtute Morali. a. Pro Sacramento novae Legis ue sicut enim Christus civilem Matrimonii contractum evexit ad dignitatem Sacramenti, ita & virtutem Poenitentiae supernaturaliter infusam: Ergo sicut Sacramentum Matrimonii est prorsus irritum, si contractus per legem fit invalidus; ita Sacramentum Poenitentiae est nullum: si desit vera Paenitentia supernaturalis. Dico, supernatinalis ,' quia Paenitentia, seu attritio naturalis non potest esse materia limjus Sacramenti; innocentius quippe XI. damnvvit hanc quorundam Modernorum propositionem: Probabile est sincere attritionem naturatem modo honesam. Quam propositionem Clerus Gallicanus postmodum, hoc est, anno I7oo. declaravit hae- Rr a ret,

646쪽

628 De Poenitentia.

reticam. Quare operae pretium est statuere quid sit supernaturalis virtus' Paenitentae. Igitur. Q. a. Θid est virtus supernaturalis Paenitentis R. Est virtus moralis infusa inclinans pecca torem. ad detestationem & dolorem proprii peccati, quatenus est offensa Dei, cum efficaci emendationis, ad satisfactionis proposito. 'Dicitur I. Infusa; juxta illud Act. II. V. Ι 8. Gentibus Poenitentiam dedit Deus ad vitam. Et ratio est. quia vera Poenitentia est dispositio ad justimcationem: Atqui de fide est virtutem naturalem non posse disponere ad justificationem; id enim definiit Concit. Trident. sess. 6. can. 3. Et Clerus Gallicanus an. I7Oo. haereticam declaravit hancce propositionem: Probabile es si Pere in Sacramento attritionem nasuralem, modo bonestam. Dicitur 2. Inclinans peccatorem ad detestationem S dolorem proprii peccati quia licet ex charitate doleamus ob peccatum alterius , de eo tamen non possumus paenitere; paenitere quippe est resipiscere, consilium mutare, ad sanam mentem redire, quae profecto dici nequeunt de peccato

alterius, sed de proprio. Dicitur 3. Quatenus est ense Dei; quia Poenitentia, utpote quaedam species justitiae, est ad alterum, tenditque ad abolendam offensam illi

illatam.

Ergo dolere praecise vel quia turpe est nos peccasse, & inde confundimur; Vel quia animadversione sumus digni, nulla ratione habita ossem sae Dei, non est actus virtutis Poenitentiae, sed amoris privati, quod operae pretium est adve

tere.

Dicitur 4. Cum emendationis propositos de Poeniten

647쪽

De Poenitentia. 6a9

nitente enim secundum Deum ait Apostolus 2. Cor. 7. Ecce hoc ipsum siecundum Deum contrifari, vos, qua tam in vobis operatur stolicitudinem . . . sie desiderium, sed clemulotionem, fled vindictam P Quibus verbis carpitur falsa eorum paenitentia, qui ubi se lapsos advertiint mimo franguntur, gemunt i ' ' : . que ulla exurgendi solicitudine; pard G u. - res, qui eum cecideri t, jacentes indulgent lacrymis, donec quis eos erigat.' Dicitur s. spicaci, juxta illud Psalmi 3 . Cogitabo pro peccato meo. sin , ut legit sanctus August1-nus, Curam geram pro peccato meo, quod ex Pen dens sanctus Doctor sie scribit: Quid est curetin gerere pro prccato tuo; s diceres curam ge qu pr0 Uuἰ-nere meo , quid intelligeretur, nisi dabo ope Mn ut βα-netur P Hoc est enim curam agere pro defic 0, semper intendere, semper sudiose 'U βedulo agere ut scies peccatum.

Dicitur 6. Et satisfictonis proposito ς justitia

enim, quam Paenitentia imitatur, in eo consis ii, ut personae laesiae satisfiat. Impunitum non notest e sse peccatum, impunitum e se non decet, non op0rtet, risines justum. Ergo quia impunitum non debet este peccat m, puniatur a te, non puniaris pro illo. Ita S. Augustinus Serm. 2 O. alias '. ex editis it si mundo. Q. 3. Virtus Poenitentis fuitne quouis tempore ne-

R. Affirmant Patres Tridentini sess. I 4. cap. a. imo ipsemet Christus Dominus Luc. Ι3. V. 3. Nisi Paenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis..uo autem tempore & quoties praeceptum illud obliget, certo definiri non potest. Sed sicut saepissime eliciendus est actus amoris Dei super omnia, ita & Paenitentiae, cum conscius peccati Rr 3 - moris

648쪽

6ao De Poenitentia.

mortalis unum sine altero elicere nequeat. Et certe videretur peccato addere Dei contemptum, si aversus 1 Deo negligeret redire in ejus gratiam.

Q. 4. Quomodo dissert virtus Paenitentiae a Sacra. mento Paenitentia PR. Differt sicut pars a toto, V. gr. brachium h corpore, Sacramentum enim Poenitentiae est totum; virtus vero Paenitentiae, quam vulgo comtritionem vocamus , est pars materialis Sacramenti.

Ergo sicut Baptismus non potest qonsistere sine aqua; & Sacramentum Matrimonii sine vero contractu conjugali; ita nec Sacramentum Poenitentiae sine vera Poenitentia.. Q. s. Quid Sacramentum Poenitentia complectitur oeter virtutem Poenitentiae RR. Ritum exteriorem , ae imprimis sententiam Sacerdotis, qui in hoc Sacramento ossicium judicis exercet, quemadmodum docet Concilium Tridentinum sess. I 4. cap. 2. ubi de lapsis post

Baptismum sic habet, Ante hoc Gribunal tamquam reos si ii votuit, in per Sacerdotum sententiam possent uberari. Et cap. 6. de absol. Non est raudum inserium . . . sed ad instar octus judicialis, quo obi Ο Sacerdote verit a judice Sevientia pronum

Ergo constat apud Catholicos Sacramentum Poenitentiae a Christo Domino suisse institutum informa judicii reconciliativi, ex quo facile intelligi potest, quae debeant esse hujus Sacramenti Partes, quaeve requirantur , ut rite peragatur. Enim vero omne judicium reconciliativum

649쪽

De Paenitentia. 63 r

quatuor partibus constat, & duo neeessario supponit. Praesupponit I. Offensam; sicut enim restitutio necessario supponit debitum, ita reconcili tio offensam. 2. Praesupponit judicem, qui h beat potestatem judicii exercendi & sententiae

ferendae.' Ergo materia remota, non consecranda, sed abolenda Sacramenti Poenitentiae , sunt peccata post Baptismum commissa, circa quae Versatur Sacramentum , quemadmodum morbi expellendi sunt materia circa quam occupatur Medicina. Peccata autem Iethalia sunt materia necessaria, quia sine Sacramento saltem in voto remitti nequeunt : venialia vero sunt materia suffciens; cum per Sacramentum deleri possint. Ergo duplex est materia remota, nempe necessaria &suffciens. lPartes vero ex quibus constat judicium reconciliativum, seuSacramentum Poenitentiae sunt I. Accusatio , qua reus culpan suam agnoscit, eamque confitetur. 2. Dolor & detestatio, quod in ejusmodi culpam lapsus fuerit, eum proposito non peccandi de caetero. 3. Satisfactio pro irrogata offensa. 4. Sententia qua judex ex potestate sibi concessa, reum sic paenitentem &sic affectum absolvit, reconciliatque cum persona laesa.

In eo itaque differt judicium reconciliativum a judicio vindicativo, quod in judicio vindicati

vo non requiratur, ut reus crimen Confiteatur,

illud cum dolore detestetur, & pro eo satisfactionem offerat; sed satis est si ab alio accusetur; & idoneis testibus reus convincatur; j Rr 4 de

650쪽

6eta De Poenitentia.dexque sententia sua poenam in illum etiam ren,

tentem decernat. Contra vero reconciliatio, nee esse nec intelligi potest, nisi reus se inique egisse fateatur, inde dolere se testetur, paratusque sit ad eam satisfactionem adhibendam, quam exegerit per-1ona laeta. Ergo materia proxima Sacramenti Poenitentiae sunt Contritio, Confessio, & Satisfactio. Ita Concilium Tridentinum sess . I 4. Cap. 3. Q. 6. . Tres silae partes suntne eqsentiales Sacramento pR. Contritio, in qua continetur propositum satisfaciendi, & Consessio sunt partes essentiales; quia ex mox dictis sine iis non potest esse nec concipi reconciliatio; actualis vero satisfactio est pars integralis & minime essentialis; quia persona laesa in gratiam suam ita recipere potest pae nitentem, ut nullam satisfactionem exigat. Hine paenitentibus moribundis, & usu rationis desti. tutis absolutio impertitur nulla imposita satisfactione.

Dices I. Rusmodi moribundi absolvuntur etiam sine confessione: Ergo confessio non est Sacramento essentialis. Distinguo antec. Sine consessione explicita, Conc. sine Confessione implicita. Nego antee. Eo enim ipso quo quis Confessarium petit, Confitetur se peccasse. Porro in casu necessitatis Comfessio implicita sufficit ad Sacramentum. Dices et. Dispositio ad Sacramentum non est pars Sacramenti: Atqui actus paenitentis sunt di. spositiones ad Sacramentum paenitentiae: Ergo non sunt ejus Partοβ. V

SEARCH

MENU NAVIGATION