D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

651쪽

De Poenitentia. 633

Νego min. Sunt quidem dispositiones ad ef- fectum Sacramenti, non vero ad Sacramentum, sed illud componunt. Q. 7. Quomodo definitur Sacramentum Poenitentiae pR. Ex dictis recte describitur, Sacramentumh Christo Domino institutum, quo per juridicam Sacerdotis absolutionem homini contrito & con- fesso remittuntur peccata post Baptismum commissa, competenti satisfactione injuncta. Dixi; Peccata post Baptistmum commissa, quae enim praecesserunt, huic judicio subjici nequeunt, cum Ecclesia eX Patribus Tridentinis ses . Ι4. cap. 2. in neminem judicium exerceat, qui non prius

in ipsam per Baptismi januam fuerit ingressus; quid enim mihi, inquit Apostolus I. Cor. S. de iis qui foris sunt, judicare pQ. 9. Unde habemus Poenitentiam a Chripo Domi no fui De evectam ad dignitatem Sacramenti, F quidem

a Baptismo disiniti P

R. Habemus I. ex Scriptura Matth. I 6. Chrinus promittit Petro se illi daturum claves regni Caelorum, ut quodcumque ligaverit, aut solverit super terram, maneat in Caelis ligatum aut solutum. Idem promissum ad alios Apostolos extendit Matth. 18. ac tandem illud actu & de facto confert post relurrectionem Joan. 2O. his Verbis, Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccota, remittuntur eis, S quorum retinueritis, retenta sunt. 2. Idem habemus ex constanti Ecclesiae traditione. S. Hilarius in cap. 16. Matth. sic eX clamat, O beatus caeli janitor . . . cujus terrestre judicium praejudicata auctoritas fi in coelo. Et S. Hieronymus Epist. ad Heliodorum, Non solum Sacerdotes, inquit, cum regenerant, sed etiam posea condonandorum. ' Rr S 2:

652쪽

634 De Paenitentia.

peccatorum obtinent potesatem. Similia habent s. Chrysostomus lib. 3. de Sacerdotio, & S. Ambrosius lib. IO de Paenitentia cap. 2. Unde merito Concilium Tridentinum sess. I 4. can. 2. dicit anathema asserentibus paenitentiam non esse Sacramentum k Baptismo distinctum. o. 9 Quoenm peccata per Sacramentum Paenitenistis remitti posJum y R. Omnia sive lethalia, si ve venialia post B, ptismum commissa; quia Christus nullum excipit, Quaecumque solveritis super terram, inqui Matth. I 8.erunt soluta S in caelo. Joan. 2O. Quorum remiseritis' peccata, remittuntur eis: F quorum retinueritis, retenta sunt. Ergo quidquid habet rationem veri peccati, per Sacramentum remitti postet: Atqui peccata non solum tethalia, sed etiam venialia habent rationem veri peccati: Ergo per Sacramentum remitti possunt. Cum autem addit, X quorum retinueritis, retenta sunt, significat peccata lethalia esse necessariam Sacramenti materiam , venialia vero solum sussicientem, quia sola peccata lethalia simpliciter & absolute retineri possunt, Cum venialia multis modis deleri possint sine Sacramen to . Unde quando Consessarius absolutionem do. negat confitenti venialia absque ullo signo doloris, & emendationis proposito, illa simpliciter &absolute non retinet, sed secundum quid; fictus enim hujusmodi paenitens non tenetur illa pommodum clavibus subjicere, cum aliis modis elui possint. Imo, quamvis in terra non fuerint dimissa. nihilominus non retinebuntur in coelo, si eorum conscius moriatur immunis 1 peccato le

thali. . ,

Dices Matth. I 2. habetur de peccato in Spiritum

653쪽

De. Poenitentia. 633

tum S. non remittetur neque in hoc secula, neque in futuro. Ergo sunt quaedam peccata; quae per Sucramentum Paenitentiae remitti non possunt. R. I. Argumentum illud aeque militat adversus Sacramentum Baptismi, ac Poenitentiae; Verba quippe Christi diriguntur ad Pharisaeos nondum bapti Zatos, qui per insignem blasphemiam in Spi. ritum Sanctum dicebant Christum dicere daemonia in nomine Beelzebub. . R. 2. Distinguendo consequens cum S. Thoma; non remittentur impaenitentibus & male di spositis, Concedo: non remittentur Uere paenitentibus, Nego conseq. Itaque qui peccant in Spiritum Sanctum, cum ex malitia directe impugnent ejus gratiam, sine qua peccata remitti nequeunt, dissicile moventur ad paenitentiam: i lius peccati tanta labes es, inquit S. August. lib. 2. de Serm. Domini in monte, c. 22. ut deprecandi humilitatem subire non possit. Unde peccatum illud non est irremissibile desectu potestatis in Ecclesia, sed defectu peccatoris non paenitentis. Instas. Sunt quaedam peccata ex natura sua irremissibilia, ait enim S. JoanneS EP. I. Cap. S. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis. Ergo. Nego antee. Apostolus enim absolute non prohibet quo minus fideles orent pro eo, qui pe Cat peccato ad mortem, sed innuit dumtaxac non ita esse certum orationis effectum, ac si oratio funderetur pro alio peccatore.

Instas iterum: Hebr. 6. dicitur: Impossibile est enim eos , qui semel sunt illuminati prolapsi sunt, rursus renoUari ad paenitentiam. Ergo. Disti

654쪽

63 6 De Paenitentia.

Distinguo ant. Impossibile est renovari per Baptismum , Concedo : Per Sacramentum Poenitentiae, subdistinguo : impossibile est renovari ea facilitate, persectione& plenitudine quae confertur in Baptismo, Concedo: impossibile est ab solute , & quocumque modo renovari, Nego ant Nam ipse Apostolus 2. Cor. cap. 2. incestum absolvit.

CAPUT IL

De Contritione. Q. I. Ouid es Contritio p

R. Est ipsemet virtus Poenitentiae, quam descripsimus c. praecedenti. Brevius definitur a Concilio Tridentino seis I 4. c. 4. Animi dilar X detestatio de peccato commisso , cum propositqιon peccandi de caetero. Q. g. O ot lunt in i ta definitione observanda R. Tria. Primum est detestatio, seu odium peccati. Secundum est dolor, seu animi tristitia de peccato. Unde Beati licet detestentur peccata, actum tamen Contritionis non eliciunt; quia summum gaudium, quo perfruuntur, ex Cludit omnem sensum doloris; sine quo vera non exi stit Contritio . Tertium est propositum non peccandi, quod ex Concilii Tridentini cit. cap. est novae vitae propositum & inchoatio.

Q. 3. Qualis debet ese ejusmodi dolar, sive dete. satio P

R. Debet esse I. Interior. 2. Supernatur, lis. 3. Universalis. 4. Super omnia. f. LX na tura sua, &, ut uni, in actu primo unicax.

655쪽

De Poenitentia. 637

Ac primo quidem debet esse interior, Vocatur enim a Patribus Tridentinis dolor animi, non vero dolor sensus, utpote qui nec sit necessarius, nec suffciens, nec semper a Voluntate pendeat, cum sensus plerumque spiritui reluctentur, &in gaudium propendeant, cum voluntas luctum imperat. 2. Debet esse supernaturalis & Spiritu Sancto , ut supra observaVimus cap. I. quaest. 2. hic consulenda. Errant ergo qui cum k Deo ad Poenitentiam vocantur, eam disserunt, quali vel omnino positum sit in libero eorum arbitrio poenitere ad salutem , vel Deus necesse habeat gratiam praestare indignis, & ejus liberalitatem faciant serUitutem, ut loquitur Tertullianus lib. de Poenit. cap. 8. 3. Debet esse universalis, hoc est extendi ad omnia peccata saltem mortalia; quia quodlibet peccatum mortale est mors animae, quatenus eam separat a Deo, qui est vita ipsius. 'Ergo Poenitens , . qui de omnibus peccatis mortalibus doleret, uno dumtaxat excepto , nihilominus maneret in morte, utpote separatus, Deo per illud unicum peccatum lethale; ac proinde unum peccatum lethale non potest remitati sine alio , necessumque est ut dolor seu detestatio se extendat ad omnia & singula peccata lethalia.

Aliter sentiendum est de peccatis venialibus, quae cum non separent a Deo, sed solum animam inordinate convertant ad creaturam , ut supra diximus, unum remitti potest sine alio; quia non repugnat voluntatem manere conversam ad

656쪽

De Poenitentia. ad unum objectum creatum, & simul ab alio esse

aversam.

4. Dolor seu detestatio debet esse supra omnia hoc est, Vere contritus plus debet detestari peccata sua, quam malum aliud quodlibet quam-tumcumque graVe, ac horrendum, & de iis magis dolere, saltem Rppretiative, quam de quocumque alio malo, in quod incurreret. s. Dolor seu detestatio debet esse ex natura sua & in actu primo emcax; non enim sussicit ad veram contritionem Velleitas , seu desiderium inessicax melioris vitae; sed ea requiritur intentio , quae Voluntatem determinet ad removenda impedimenta , V. g. Oecasiones proximas, vitio-ms habitus eradicandos, &ad conquirenda & eli. genda media, sine quibus nova vita, quam sibi proponit contritus, conservari nequit. Consu.

te quae dicta sunt de intentione finis , Trael. de Actibus humanis. Q. g. Quot lex est Contritio pR. Duplex , perfecta quae charitate perficitur, id est , ex perfectae charitatis motiUO Con. cipitur; & imperfecta, quae vulgo Attritio dicitur. Quoniam, inquiunt Patres Tridentini cit.

capit. 4. vel ex turpitudinis peccati consideratione, vel ex gehenna Spaenarum metu communiter concipi.

Q. s. In quo conveniunt θ' disserunt Contritio pedi perfecta N imperfecta νR. I. Conveniunt in iis omnibus, quae mox diximus de Contritione generatim spectata eδε- tum quippe est Philosophorum , ea quae disse. runt specie , conveniunt necessario in genere

657쪽

De Poenitentia. 639

Homo v. g. & brutum necessario convenire debent in genere animalis, adeo ut qui non habet quae sunt de essentia animalis, is non sit verus homo. Ergo attritio sicut & perlaeta Contritio debet esse interior, supernaturalis , universalis, super omnia, & in actu primo essicax, alioquin non esset Uera attritio. R. g. Contritio persecta & imperfecta disse. runt, I. in effectu; Contritio enim perfecta cum solo voto Sacramenti postmodum recipiendi justificat, attritio vero minime , ut docet Concilium Tridentinum cit. cap. . Disserunt. 2. in motivo ; namque contritio perfecta concipitur ex perfecto Dei amore, attritio vero Uel ex turpitudinis peccati consideratione , Vel ex gehen- nee & poenarum metu, vel ex initiali & inchoato' charitatis affectu.

Q. 6. Attritio, quoe concipitur ex gebennoe metu' absique initiali seu inchoato charitatis assectu, susscitne cum Sacramento ad justificationem PR. I. Nonnulli Theologi fidenter asseruerunt contra fidem Historiae Concilium Tridentinum RT. I 4. cap. 4. definiisse ejusmodi Contritionem susscere cum Sacramento; namque Cardinalis Palavicinus lib. I 2. cap. Io. Historiae ejusdem Concilii refert Patribus exhibitum fuisse delinea-- tum decretum , in quo insertum erat sussicere ejusmodi Attritionem ad Sacramenti constitutio- nem , quam propositionem iidem Patres delendam censuerunt; Quamobrem pergit Ilistoricus i decretum , sicut nunc extat, reformatum es. Ergo certo certius est Concilium noluisse de-il .finire ejusmodi attritionem cum Sacramento suDi ficere: i

658쪽

64o De Poenitentia.

Cum autem hac de re nihilominus ferveret controversia , fidelesque perturbaret, Alexander VII. die quinta Maji anno 1667. prohibuit sub poena excommunicationis latae sententiae sibi& successoribus reservatae, ne quis sententiam lasserentem aut negantem notaret aliqua Censura. ' Donec, inquit, ab hac sancta Sede fuerit aliquid bac in re definitum , quod hactenus non Praestitit. Unde R. g. Sententia asserens attritionem non suffcere cum Sacramento , nisi includat saltem initialem charitatis affectum , sola secura est & i in praxi sequenda. Ita Clerus Gallicanus anno IZoo. sic enim habet ubi de dilectione Dei in Sa- lcramento Paenitentiae requisita, Ne quis putet in sutroque Sacramento , Baptismi & Poenitentiae δε- cuirum se es e , si praeter fisi θ' sipei actus non incipiat

diligere Deum tanquam omnis justitiae fontem. Et nonnullis interjectis, sic pergunt Antistites , pla- cet etiam caveri a Sacramenti Paenitentiae administris ne in hoc Haenitentis Sacramento, aliisque Sacramentis conferendis sequantur opinionem probabilem, relicta tutiore , neve paenitentes ipsorum fidei animam suam coimmittentes admonere cesbent, ut in paenitendo inoboata saltem dilectionis Dei ineant viam , quae sola secura sit, grauiter peccaturi in boc salutis discrimine , vel eo se is , quod certis incerta proeponant. Quaero jam ab iis qui detorquent verba tam clara , contendundque Gallicanos Antistites intelligendos esse de amore spei & concupiscentiae beatitudinis, quae ro, inquam, quae ab ipsis statuatur sententia, quae sola secura sit: An sententia asserens attritionem ex amore concupiscentiae beatitudinis

659쪽

conceptam cum Sacramento suffcere Τ Negant ergo securam esse sententiam , quae praeter amorem concupiscentiae requirit inchoatum charitatis assectum ς ais rmantque graviter peccare in hoc salutis discrimine, qui posteriorem hanc sententiam priori praeponit. Quod , quam absurdum sit, nemo est qui non videat.

De Confessione.

Q. I. Ouid est Confessio P

R. Elt Accusatio coram Sacerdote facta a Paenitente peccatorum , quae post Baptis mum commisit, ad illorum absolutionem obti

nendam.

Q. a. ConfesR esne necessaria necessitate praecepti, non solum Eccles illici, sed etiam Divini γ iR. De fide est esse necessariam necessitate praecepti divini iis qui post Baptismum prolapsi sunt;

ita enim definiit Concilium Tridentinum adUer sus pseudoresormatos sess. I 4. cRn. S. & 7. Pro-itiaturque ex scriptura Joan. 2O. ubi Christus Apostolis confert potestatem remittendi S retinendi Peccata. Quorum remiseritis peccata, diquit , remittuntur eis , quorum retinueritis , retenta sunt. Quibus verbis universalis Ecclesia semper intelle lxit & observavit peccata in Tribunali Poenitentiaeresse sigillatim exponenda. Constat enim, inquiunt: Patres Tridentini sess. 14. cap. S. Sacerdotes jud cium incognita causa exeτcere non potuisse , neque aequitatem quidem illos in pumis i*ungendis servare potuisse, D. Haberi Tbeolog. L . VIII. S s si iu

660쪽

642 De Poenitentia.

si in genere duntaxait X non potius in specie ac sigillatim

sua peccata Paenitentes) declaresent. . Dices : ex Socrate lib. S. cap. r9. & ex Sozomeno lib. 7. cap. Ι6. Nectarius Patriarcha Con- stantinopolitanus IV. seculo Confessionem abrogavit, & ejus exemplum secuti sunt Episcopi fere omnes ac inprimis Sandi. Chrysostomus ejus successor, Hinc Calvinus lib. 3. Instit. cIp. 4. adversus Theologos, non confidenter modo, sed etiam contumeliose insurgens ait, Hic, hic aures asini si arrigant: Ergo Consessio est duntaxat disciplinae Ecclesiasticae: quae enim sunt juris db

Vini , abrogari nequeunt. Nego antee. Nectarius enim non abrogavit

Confessionem secretam , sed publicam dumtaxat, occalione, quam referunt laudati Historici, nimirum mulier incaute consessa est publice non sine magna astantium offensione se stupratam a Diacono Ecclesiae Constantinopolitanae, unde permotus Nectarius , ne deinceps simile scandalum contingeret, consilio Eudomenis Presbyteri ejusdem Ecclesiae exauthoravit Poenitentiarum, qui Paenitentiae publicae praeerat, & Confessionem . publicam sustulit, permisitque ut unusquisque sicut prius pro arbitrio , & pro animi sui conscientia, ut loquitur Socrates, ad Sacramentorum communionem accederet, hoc est, seipsum probaret, & si conscium se alicujus criminis agno Dceret, quem mallet, Sacerdotem adiret, quemadmodum primis seculis ante Novatiani schisma laetitatum fuerat, & nunc quoque ObserURtur.

Vide in Theologia nostra dogmatica , historiam integram ct responsiones ad Objecta Novatorum.

SEARCH

MENU NAVIGATION