D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

701쪽

De Extrema Unctione. 683

lavius , ac ipsius demonis calcaneo insidiantis arti tum os calliditatem facilius eludit. Ergo materia remota hujus Sacramenti est oleum , Ungentes eum oleo, & quidem olivarum, quod est oleum simpliciter dictum, sicut aqua naturalis dicitur simpliciter aqua, & panis triticeus, simpliciter panis. Ergo materia proxima est ipsa unctio, sicut ablutio in Baptismo , Ungentes eum , ait Apostolus. Ad Sacramenti autem veritatem una sussicit unctio : ex praecepto Vero Ecclesiae multiplex adhibetur pro cujusque Dice ceseos disciplina consulenda & observanda . si per tempus liceat. Ergo forma hujus Sacramenti est oratio quae

unctionem comitatur. Orent super eum ungentes.

Ergo minister est solus Sacerdos, Inducat Pres. teros Ecclesilae. Ergo subjectum est infirmus baptizatus& adultus, In sirmatur qrus in vobis P Graeci tamen ungunt sanos S infirmos; quia . inquiunt, etsi S. Jacobus dicat ungendos infirmos , sanos tamen non excludit.

Dixi: Adultus pueri enim non sunt ungendi

ante usum rationis, cum in iis nulla peccata sint abstergenda , nullaeve peccatorum reliquiae.

O. 3. Edne de necessitate Sacramenti , ut oleum sis ab Episcopo benedictum p R. Dissentiunt Theologi. In Ecclesia Orientali Presbyteri bene dicunt oleum , quo inungunt infirmos. Quare si Sacerdos advertat incaute se adhibuisse oleum Catechumenorum, aut Chrisma pro oleo infirmorum , observabit Decretum Innocentii III. Cap. Pastoralis, tit. de Sacramentis non

iterandis; In talibus nihil est iterandum, sed caute sup plenaeum

702쪽

68. . De Extrema Unctione. plendum quod incaute fuerat praetermissum; quia in S a

cramentis conferendis non licet sequi opinionem probabilem de valore Sacramenti, relicta tutiore ex Decreto Innocentii XI. anno 1679. & ex Clero Gallicano anno I7O .Q. 4. Quid aget Parochus, quando oleum benedictum . de scit .

consecratum ex cap. Quod in dubiis, tit. de tanβ- cratione Ecclesiae. Q. s Potest irritari illud Sacramentum p i R. Potest, si status morbi sit diversus, & infirmus per aliquod tempus ex morbo re Uera Con- valuerit; quia illud Sacramentum non imponit characterem. Iterari autem non debet eodem morbo permanente, quia datur per modum medicinae per se essicacis ad expellendum illum morbum. Q. 6 Qua nam requiritur dispositio in suscipiente il- . Iud Sacramentum p R. Per se requiritur status gratiae, quia est Sacramentum Uivorum; per accidens autem sussicit attritio , nempe si aegrotus non confessus amisit usum rationi S. Q. 7. Quid observabit Sacerdos, cui constat infirmum ante delirium peccasse moraliter, nec ulla Paeniten

tiae signa dedisbe P

R. Observabit, num per tempus potuerit , dolere de peccato , in qua hypothesi Sacramentum ministrabit; in extremo enim periculo satius est Sacramentum exponere, quam hominis salutem, propter quam institutum est. Sed si constat impaenitentem amisisse usum rhtionis, ut si prae nimia crapula eadem lethali rationis factus impos animam exhalaturus sit, Sacramentum ministrare non debet. Q. 8.

703쪽

, De Extrema Unctione. 685

Q. 8. Intentio estne necessaria in Ascipiente M. cramentum Extremae Unctionis r R. Interpretati vestisticit. Habetur autem hu- jusmodi intentio, quando quis, etsi Sacramentum prius non expetierit, nec de eo forte cogitaverit, praessumitur illud fore expetiturum , sim rationis esset compOS. . -

Q. 9. Extatne praeceptum diuinum recipiendi illud Sacranuntum P R. Non conveniunt Theologi; de eo tamen idem videndum videtur quod de Sacramento Confirmationis supra diximus , nempe jure divino & iEcclesiastico esse praeceptum : sicut enim confirmatio est persectio Baptismi; sic Extrema Unctio, in omnium mente est perseetio & consummatio paenitentiae : 'illa quidem, ut sanum adversus Religionis Christiante hostes corroboret; haec ut infirmum confirmet adversus Daemonis tentationes, quae in vitae exitu solent esse aeriores. Q. IO. Edne proeceptum admini trandi Ssicramen- tum Extremae Unctionis R. Pastores saltem ad id tenentur jure divi- no & Ecclesiastico; sunt enim dispensatores Mysteriorum Dei: infidelis autem est disjensator, qui bona Domini incommodum aliorum recepta non erogat. Adde Sacramentum EXtremae Unctionis posse per accidens esse necessarium necessita. te medii, ut contingit quando infirmus lethali . peccato gravatus , nec perfecte contritus, non est capax alterius Sacramenti. Quae strictim hic percurrimus, fusius exposita habentur Tom. 6. omnino consulenda, ut pateat quanti faciendum sit illud Sacramentum.

704쪽

CAPUT PRIMUM. '

De nomine , definitione, & existentia Sacramenti Ordinis.

Q. I. Cauare Sacerdotium vocatur ordo pR. Quia ordo generatim est dispositio superiorum S inferiorum rerum , quae inter se ita aptatae sunt, ut una ad alteram referatur; sic Congregationes Monachorum & Monialium ordines vocitari solent, sunt quippe conflatae ex personis apte inter se dispositis ad serviendum Deo speciali & distincta quadam vivendi ratione : Atqui Sacerdotium consecrat homines, & in distinctis honorum gradibus aptat ad celebrandum Eucharistiae Sacrificium , & ad obeunda spiritualia ministeria erga plebem : Ergo merito dicitur Sa-eramentum ordinis Ritus autem , quo consecrantur hujusmodi personae, est Sacramentum, uL statim dicetur, non

705쪽

De Ordine. 6 87

vero earum status : Sacramentum quippe ordinis non est quid permanens, sed est aetio trantiens, quae in ipsa consecratione consistit, & ex qua eL florescit status Sacerdotalis, seu Clericalis. O. a. ordo estne Sacramentum novae Legis proprie ditium P R. Affrmative, est de fide; sic enim definiit Conc. Trident. sess 23. can 3. Si quis dixerit Ordinem me sacram ordinationem non e se vere S proprie

Sacramentum a Chriso Domino insulitum . . . anathemast. Probatur ex Scriptura 2.Tim. I. V. 9. Admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quot es in te per imposivioniem manuum mearum. In his uerbis tria notantur ad verum Sacramentum requisita. I. Signum externum, nempe impositio manuum. 2. Gratia huic signo annexa. 3. Divinum mandatum ; Apostoli enim & eorum successores non sine divino mandato illum ritum gratiae producti-Vum observarunt. 'Q. 3. Quomodo de finitur Sacramentum ordinis pR. Definitur, Sacramentum novae Legis , quo spiritualis potestas tribuitur homini bapti dato ad Eucharistiam conficiendam, & ad omnia Ecclesiastica ministeria rite & ex ordine obeunda. Dicitur I. Sacramentum noUse Legis, ut denot tur genus , in quo Ordinatio convenit cum aliis

Sacramentis.

Dicitur et. Quo spiritualis potestas tribuitur ad Eucharistiam , Fc. quae verba locum obtinent disserentiae. ' Ordo quippe a caeteris Sacramentis essentialiter distinguitur, quatenus totus est primario ad sacrificium Corporis, & Sanguinis Domini rite offerendum : Cum autem divina res fit tam sancti Sacerdotii ministerium, inquiunt Patres Triden-

706쪽

688 De Ordine.

tini se T. 23. cap. 2. consentaneum fuit, quo dignius S metjori cum Ueneratione exerceri posset, ut in Ecclesiae

ordinatissima dispositione plures X diversi essent Minis ro-

rum ordines , Sc.' Ergo gradus honoris, qui cernuntur in statu Ecclesiastico non sortiuntur nomen, & rationem ordinis ac Sacramenti, nisi quatenus referuntur ad Eucharistia: sacrificium. iErgo Archiepiscopatus , & Primatus Summi Pontificis non sunt Ordines , nec Saeramenta; quia praecise sumpti non expectant sacrificium, sed regimen Ecclesiae Nec Episcopatus esset ordo distinctus h presbyteratu, nisi speciali modo reserretur ad sacrificium, ut suo loco explicabitur. Dicitur 3. Homini baptizetto; tum quia sine ba. ptismali charastere nullus est capax aliorum Sacramentorum : tum quia mulieres jure divino arcen. tur a sacris Ministeriis I. Cor. 14. Turpe es intui ' rem loqui in Ecclesia : Hinc Diaconissae, de quibus frequens fit mentio apud Scriptores Ecclesiasti. cos, non ordinabantur ad Sacerdotium , nec ad ullum Ministerium circa Altare, sed imperitas mulieres docebant, Neophytas ad sacrum Baptis. matis sontem immergendas exuebant, & eductas suscipiebant, viduis ministrabant. .

Dicitur 4. Et ad omnia Ecclesi sta minisse. ria, Sc. ut distinguatur regimen Ecclesiasticum a Politico; Sacerdotes enim administrant solum spiritualia , Reges vero & Principes temporalia, juxta illud Osii Episcopi Cordubensis ad Constamitum Imperatorem : Ne te misceas Ecclesiasticis, neque nobis in hoc genere praecipe , sed potius eas a nobis' disie. Ribi Deus imperium commisit; nobis quaesunt Ec-

707쪽

De Ordine. 689

Ergo si Summus Pontifex & nonnulli Episcopi res etiam temporales administrant, quod Christus non vetuit illud habent ex dono &munificentia Principum, non ex institutione duvina , nec vi sui Sacerdotii.

Ergo in Ordine duplex est potestas. Prima spectat Corpus Christi reale, seu sacrificium, diciturque potestas Ordinis. Secunda ordinatur ad regendum Corpus Christi mysticum, seu fideles, vocaturque potestas jurisdictionis, quia per eam consertur jus docendi & regendi fideles ad

vitam aeternam.

Potestas autem jurisdictionis, sicut & pol stas Ordinis, habet distinctos honoris gradus, ex . , quibus exurgit Hierarchia Ecclesiastica, seu sacer

principatus.

Definitur autem Hierarchia, personarum sacrarum ordinata potestas debitum in subditos retinens Principatum & quidem jure divino, ut definiit Concilium Tridentinum sess . 23. can. 6. his verbis : Si quis dixerit in Ecclesia Catholica non esse Hierarchiam divina ordination8 in tutatam, qua constat ex Episcopis, Presbteris N Miniseris, anathema sit; Christus enim ad consummationem Sanctorum, & in aedificationem Corporis sui mystia ci, ut loquitur Apostolus Ephes. 4. instituit Episcopos, Presbyteros & Diaconos in diversis gradibus ad regendam suam Ecclesiam. Ergo jurisdictonis potestas magis circumscripta est in minoribus Praelatis, hoc est Parochis.

quam in Episcopis; sed amplissima est in summo. Pontifice, ut omnes Ecclesiae Ministri inter se divinitus aptati & connexi per omnem juncturam subministrationis, verba sunt Apostoli citi cap. . ,. D. Hateri Theolog. Toni. VIII. Ax 40

708쪽

69o De Ordine.

4. Ecclesiam exhibeant velut terribilem castrorum aciem ordinatam, adversus quam portae inferi non praevalebunt.' Dices: Diaconi, ut fert eorum nomen, sunt

ad ministrandum Episcopo & Presbytero: Ergo nullam habent principatum , nec proinde sunt Hierarchici. Nego conseq. Mandata enim ita accipiunt ab Episcopo S Presbytero, ut ea cum potestate exequantur circa plebem sibi subditam; quemam modum Praefecti Provinciarum & Urbium in iis

principatum exercent, dum mandata li Rege a cepta observari curant.

Q. 4. Potestas Ordinis N potestas jurisdictionis I

mulae semper conferuntur pR. Minime; Christus enim in ultima Cinna, in qua Apostolos constituit Sacerdotes, contulitque potestatem ordinis, non dedit eis potesta tem jurisdictionis', nisi post Resurrectionem, Joan. 2o. Sicut mist me Pater, N ego mitto Uπῆ . nunc quoque plures inaugurantur Ρresbyteri, quibus' non confertur potestas jurisdictionis, utpote qui non ordinentur ad Beneficium Ρastorvie , ac proinde accipiunt potestatem ordinis abs- que potestate jurisdictionis. Contra vero Clericus institutus ad Beneficium Pastorale necdum Presbyter habet potestatem jurisdictionis sine' potestate ordinis. Q. S. Ora potestas est nobilior PR. Potestas Ordinis; quia nobilius habet objectum & praestantiores effectus; tota enim est, ut Deo debitus cultus exhibeatur, & sacrificium,' ad quod imprimis Religio instituta est, rite osseratur, transmutat panem in Corpus Cnristi reale, l

709쪽

De Ordina. 69 1

peccata remittit: Atqui isthaec omnia longe prae. stantiora sunt actibus potestatis jurisdilitonis, quae spectat tolum regimen fidelium.

CAPUT II.

De ordinis divisione.

Q. I. antne piares Ordines P R. Fide divina credendum statuit Tridentinum Concilium sest . 23. canone 2. his Ue bis : Si quis dixerit praeter Sacerdotium non esse in Ecclesia Catholica alios Ordines S majores S minores, per quos Delut per gradus quosdam in Sacerdotium temdatur, anathema sit. Q. a. Quomodo dividuntur ordines pR. Generatim dividuntur in majores, qui dicuntur sacri & minores. Patet ex laudatis Concilii verbis. Capite autem 2.. Subdiaconatura majoribus & saeris Ordinibus, scilicet Presbyteratui & Diaconatui accenset. Ergo tres sunt m jores Ordines. Q. 3. Cur tres sisi Ordines dictantur majores 'NSacri ρ

R. Ratio in promptu est pro Presbyteratu &Diaconatu, quia cum propius inserviant sacrificio , a quo singiui ordines accipiunt honoris & dignitatis gradum , illos duos ordines caeteris majores & sacratiores Ecclesia semper habuit. ' ,

Sed dissicultas est de subdiaconatu, qui inter sacros & majores Ordines nondum numerabatur petate Magistri Sententiarum, hoc est 12. seculo, licet votum contineotiae ipsi esset annexum sab. Xx a tem

710쪽

692 De Ordine.

tem a secuto 6. & Subdiaconi a primis seculis odidinati fuerint per contactum Calicis vacui, ut constat ex Concilio 4. Carthaginensia, quod celebratum est quarto labente seculo ς ac proinde Subdiaconatus non recensetur inter majores Ordines propter Votum continentiae, nec propter concessam Subdiaconis facultatem contingendi vasa sacra: Canones, inquit Magister Sententiarum lib. 4. distinct. 24. Duos tantum facros Ordines appellari censient, Diaconatus θ' Pres teratus; quia hos δε-

los psimitiva Ecclesia legitur habui De , S de his solis praeceptum Apostoli babemus .... Subdiaconos vero Sisobthos procedente tempore Ecclesia mi consituit. Idem fere habet Hugo a sancto Victore Lib. 2.

Vera itaque ratio cur Subdiaconatus reeenseatur inter majores Ordines, repetenda est ex dispositione Ecclesiae, quae I 3. seculo sub Innocentio III. Subdiaconatus Ordinem inter majores reposuit Cap. A multis, de aetate, qualitate, &Crdine praeficiendorum, &Cap. Miramur, de se vis non ordinandis. Occasionem dedisse videtur Urbanus II. qui M. seculo indulsit, ut Subdiaconi in Episcopos eligi possent, cum antea nullus nisi Diaconus ad illud honoris culmem eveheretur. Hujus Pontificis Decretum refertur cap. Nullus, distinet. 6O. Q. 4, Quot sunt Ordines p R. Ex antiqua & constanti Ecclesiae Latinae Τraditione septem recensentur, tum ab Eugenio IV. in Decreto pro Armenis , tum a Concilio Tridentino seis. 23. cap 2. scilicet Ρresbyterutus, Diaconatus, Subdiaconatus, Acolythatus, Morcistatus, Lectoratus, ct Ostiariatus.

SEARCH

MENU NAVIGATION