장음표시 사용
731쪽
R. 1. Probabilius est Minores Ordines & Sub
diaconatum non esse Sacramenta , tum quia non
sunt li Christo instituti, tum quia solus Episcopus ex dicendis est Minister Sacramenti Ordinis: Atqui nonnulli Abbates ex privilegio conserunt minores Ordines ex C. Requi it, . Tit. de Ordinatis ab Episcopo, & ex Concilio Tridentino sess. 23.
cap. I. de reform. Subdiaconorum Uero Ordinationem Concilium Antiochenum, Nicaenum II. permittunt Chorepiscopis, id est Vicariis Generalibus Episcoporum , qui ex sua institutione .non erant Episcopi. R. a. Diaconatus & Episcopatus sunt Sacramenta proprie dicta; sunt enim signa sensibilia a Christo instituta & in Ecelelia perpetuo observata; quibus annexa est promissio gratiae, Concilium namque Tridentinum sess. 23. can. 4. dicit anathema afferentibus per sacram ordinationem
non dari Spiritum Sanctum, ac proinde frustra Episcopos dicere, Accipe Spiritum *nctum : Atqui illud proserunt in Ordinatione tum Diaconi , tum Episcopi. Dices : Diaconi electi sunt ad ministrandum
mensis profanis. Unde Sanet. Hieronymus Wocat eos mensarum Ministros Epist. 8s. & Synodus Quinisexta anno 69 a. definiit septem prioribus Diaconis Ast. 6. concreditum non fuisse ministerium sacrum, sed profanum duntaxat: Ergo
Nego anteced. Quamvis enim murmur Graecorum adversus Hebraeos, cujus fit mentio ini p. cit. fuerit occasio eligendi Diaconos, qui curam gererent Viduarum , & mensis praeficerentur, constat tamen tum ex Scriptura, tum ex Traditione Diaconos ad augustiora ministeria fuisse ab
732쪽
Apostolis ordinatos; ait enim Apostolus de Diaconis I. Tim. 4. Hubentes masterium mei in confitemtia pura . . . . miniserent nullum crimen habentes. Stephanus & Philippus ambo ex septem Diaconis sacra munia post ordinationem suam obierunt. Stephanus quidem Hierosolymis verbum Dei praedicabat Act. 6. & Philippus bapti Zabat Acl. 8. Sanet. Hieronymus Epist. ad Heliodorum Diaconos collocat in tertio Sacerdotii gradu , & lib. contra Luciferianos scribit Diaconos ex Episcopi jussione .habere jus baptizandi. Ita igitur eos vocat Ministros mensarum ad Comprimendum fastum, quo nonnulli in Romana Ecclesia supra Presbyteros se erigebant, ut non neget sublimiora eorum munia. Sic herus animi caecitatem in domo. stico increpans, animal simpliciter eum nominat, ex parte scilicet quae in ipso est vilior, sed nobiliorem, puta rationem, non excludit. Synodus vero Quinisexta praeterquam quod ab Apostolica Sede fuerit rejecta , duplicis generis vult esse Diaconos , alios Eleemosynarios , qui curam pauperum gerant, & res temporales administrent, alios Sacros, qui divinis Mysteriis serviunt,'statuitque priores non esse assumendos ex ordine sacrorum Ministrorum.
De Ministro Sacramenti Ordinis.
Non agitur hic de Ministro Ordinis in genere; jam enim diximus Presbyterum posse esse Ministrum extraordinarium quatuor ordinum mi- .norum , S Subdiaconatus , idque supponit Eugenius
733쪽
genius IV. in suo Decreto : atque inde colimgimus ejusmodi ordines non esse Sacramenta. Quare .
Q. i, Quis est Minister Sacramenti Ordinis pR. De Fide est solum Episcopum hujus Saer menti esse Ministrum ; ita enim definiit Concit.
Probatur definitio tum e Scriptura, quae jus ordinandi aliis non tribuit quam Apostolis, quorum successores sunt Episcopi; Apostolus r.Tini. 3. & S. Tj t. cap. I. hisce Discipulis , quos Epis- Copos ordinaverat, praescribit . quibus debeant manus imponere : tum ex universalis Ecclesia Traditione adeo constanti, ut Arius 4. seculo habitus fuerit Haereticus, quod Presbyteros Epi scopis aequaret, iisque jus ordinandi tribueret ex sancto Epiphanio Haeresi SS. - .Q. 2. Sacramentum ordinis pot6tne conferri a quo.
vis Episcopo P . Potest valide; quia ex dictis in Tractatu de
Sacramentis in genere , Sacramenta ab Haeretico& excommunicato collata , rata sunt nec iteram da; non potest autem licite nisi a proprio Episcopo, aut sine ejus consensu ex cap. Eos, Titui. de tempore ordinationis, & ex Cone. Trid. sess. 23. capite 8. de reformatione.
Q. 3. Quis es proprius Episcopus P
R. Proprius Episcopus triplex est, nempe originis, beneficii & domicilii. Ita Bonifacius VIII. p. Cum nullus . Tit. de tempore ordinat. in sexto. , Unde Synodus Senonensis anno IS28. declarat hquolibet ex tribus illis Episcopis licere ordines suscipere. Cavendum tamen est ne per fraudem
734쪽
Beneficium obtineatur, puta ut Clericus examini proprii Episcopi se subjiciat. Praesumitur autem fraus, quando Beneficium est tenuissimi re. ditus verisimileque est Beneficiarium nolle se tenere mancipatum obsequio Dj secessas , in qua ordinatur , tuncque incurrit poenas in eos latas 'qui ab alieno Episcopo ordinantur, nimirum est
suspensus ab Ossicio ordinis sic suscepti, & 1i in
eo ministraverit, irregularitatem contrahit ex declaratione Cardinalium anno I 662. Hinc Clerus Gallicanus in Comitiis Generalibus anno 1637. ad vitandas frequentes fraudes censuit neminem ordinandum sine consensu Episcopi originis, quod religiose observant exceptis casibus necessitatis, puta si dissicilior sit recursus ad Episcopum originis, vel sedes ejus vacet; & Beneficium , ratione cujus ordinant, residentiam postulet. eQ. 4. Pesintne plures Ordines eadem die conferri R. I. Duo majores Ordines una die licite conferri nequeunt ex Concilio Tridentino sess. 23. cap. 13. de reform. & Innocentius III. cap. Litte. ras. Tit. de temp. Ordinat. suspendit Episcopum, qui uno die contulerat Diaconatum & Presbyteratum ; & Ordinatum ab executione ossicii Sacerdotalis vult manere suspensum. Unde colligunς Canonistae, & Theologi sic ordinatum non esse suspensum ab Ossicio ordinis, quem primo loco suscepit, puta Diaconatus, quia ad illum legitime est promotus. R. 2. Proprius Episcopus in Regionibus, in quibus consuetudo obtinuit, ut minores Ordines uno die cum Subdiaconatu conferantur, potest eos Omnes simul conferre. Colligitur ex Cap.
735쪽
De eo, Tit. de temp. Ordin. & ex Cap. Cum Lator, Tit. de eo, qui furtive ordines suscepit. Sed plures Canonistae , ut Ostiensis Panormitanus , Tonsuram cum quatuor Minoribus una die conferri posse negant, forte hae ratione ducti, quod tonsura dispositio sit ad Ordines, ae proinde necesse sit assignare temporis intervallum, quo Cle-- ricus ad eos praeparari possit. Nostri tamen Praelati oppositae sententiae adhaerent.
Jam diximus solum masculum bapti ratum esse subjectum ordinis. Tria autem requiruntur, ut sit idoneus ad Ordines suscipiendos. I. Ut sit maturae aetatis; infantes enim ordinari nequeunt. 2. Sit munitus sussicienti titulo , sive Clericali, sive patrimoniali ad majores Ordines suscipien-- dos. 3. non ordinetur per saltum , hoc est non ascendat ad superiorem, inferiore praetermisso.
Q. I. Qtιz glas requiritur ad fuscipiendos ordines R. Jure novo nulla determinata est aetas pro minoribus ordinibus , de quibus Patres Tridentini haec solummodo statuunt sess. 23. c. II. de Reform. Minores Ordines iis, qui saltem Latinam limguam intelligant conferantur. De Majoribus vero sic pronunciant, cap. 12. Nullus in posterum ad Subdiaconatus Ordinem ante et I . ad Diaconatus ante
23. ad Presbteratus ante 2 S. oetuis sussi amnum promoveatur. Suffcit autem ex usu recepto, ut anni, hocce Decreto praefixi, sint incaepti.
736쪽
Q. a. Qui ante praescriptum hempus ordinati sunt, superveniente aetate, polyuntne legitime exercere fisaeliones Ordinum praemature susceptorum ZR. Non possunt si mala fide fuerint ordinati; quia ex Bulla Pii II. Cum ex sacrorum, ipso fasto sunt suspensi ; & si durante suspensione aliquod ministerium suorum ordinum obeant, fiunt irre
Dixi: Mala me: qui enim bona fide existi
mat se habere legitimam aetatem , absque peccato Ordinem suscipit, nec proinde suspensionis poenam incurrit, inquit Sylvius ad quaest. 26. Sup- , Plem. art. a. ubi pro hac sententia laudat Barbo- sam, Navarrum, SancheZ, &c. - Q. 3. Incurruntne siliquam cessuram, qui ordinantior absque titulo R. L Nullam incurrunt; nec peccant, si O dinantur ex consensu proprii Episcopi. R. 2. In quibusdam Dioecesibus decernitur poena suspensionis, aut etiam excommunicationis
ipso facto incurrendae ab iis , qui fictum titulum
Fictus autem est titulus, si initiandus celet litigiosum esse Beneficium , aut exigui & nullius fere redditus: si taceat oppignoratum 'esse patrimonium : si pensio sit ab eo concessa, qui secundum leges dare non potuit: denique si initiandus cum donatore pactum inierit , quod nunquam utetur bonis in titulum concessis. Sed controversia est utrum jure communi ejusmodi fraudin
R. 3. Tutior est,&, ut Videtur, communior sententia, cui adhaerent NaVarrus,SuareZ,& Fag*anus, ejusmodi fraudulentos esse jure communi ' suspen-
737쪽
suspensos, idque probat idem Fagnanus in Cap. Cum secundum. Tit. de Prahend. confirmatque suam sententiam declaratione sacrae Congregal tionis. Q. 4. Quid sentiendum de iis, qui ordinantur per fastum P . R. Graviter peccant, & suspensi sunt ab omcio Ordinis por saltum suseepti : non vero ab ossicio ordinum antea susceptorum , valida ta- men est eorum ordinatio. Ita Innocentius IIL. Cap. Tuae litterae, Tit. de Clarico per Mastum promora; & Concilium Tridentinum cap. 14. sess. I 3. de reform. sic habet: Cum promotis per saltum si non minis verit, Episcopus ex legitima causa possis dispensere. ' . .
Excipiendus tamen est Episcopatus, qui non potest conferri ei, qui non sit Presbyteri i
De effectibus Sacramenti ordinis.
Q. L Oussit lex es essest in Sacramenti Ordinis R. Triplex , scilicet character. Gratia sanctificans, & gratia sacramentalis. Q. a. Quid es ctaracter Sacerdotalis fR. Est character Sacerdotii Christi, definiri. que potest, signum in anima indelebiliter imprensum, quo initiatus distinguitur a Laicis, effcitu que idoneus ad functiones Ecclesiasticas obeundas. Singulas definitionis partes, & extera, qua ad characterem pertinent, exposuimus Trast de ..acramentis in genere. i D. Habini 1 Molag. N . VIII, ZZ Q. 3.
738쪽
Q. 3. Quae gratis sanctificans confertur per Sacra
mentum ordinis p . - R. Non prima, qua deletur peccatum mort te, cum Sacramentum istud sit vivorum; sed secunda, hoc est, augmentum primae & ejus plenia ludo; quia ad idoneam executionem ordinum, inquit S. Thomas 3. P. q. 64. art. 6. ad 3. non susscit b ullas qualiscunquie, sed bonitas ExcELLENs, ut si
ut illi qui Ordinem suscipiunt , super plebem conse tutantur gradu Ordinis , ita X superiores sint gradu
sanctitatis. . Alioquin, ait S. Bernardus Ep. I7. Si altiorem, quam melioressi esse delectat, non praemium, sed praecipitium expectamin. Q. 4. I tboec gratissi planitudo conferturne semper in Ordinatione R Confertur dumtaxat iis, qui a Deo Vocantur ad Sacerdotale munus , & ad illud rite sunt praeparati; quia Sacramenta novae Legis, etsi per se essicacia; pro dispositione tamen sustipiemtium plus vel minus Gratiae conferunt: Deus thesauro suo providet, nec finit Grepere indignos, inquit Tertullianus lib. de Poenitentiu cap. 6. Rem egregie illustrat sanctus Gregorius lib. l. in caput IO. Lib. I. Regum, exemplo Davidis &Saulis, qui ambo vocati 1 Deo fuerant ad Regnum: Quid est, inquit, quod lenticulae olei parvo vase Saul ungitur, nisi quia in me reprobatur P Helut enim lenticula olet parrem habuit, qui spiritalem gratiam projiciendus accepit. Quod in Rectore quoque sanctae Ecclesiae con-Denidnter accipitur, pleramque enim culmen Praelationis accipiunt, qui in cbaritate Dei S proximi perfecti non sint; quemdam namque effectum charitatis habent, nota sed plenitudinem non babent. Illa ergo rudis
N imperfecta affectis quid est nisi lenticula olei ρ Nam
739쪽
dum ungit raptu non rapis, tota suidem effundituri sed parum exbibet. Pro unctione vero DaUidis, quem Deus invenerat secundum cor situm, praecipitur Prophetae cap. I 6. ut impleat oleo non lenticulam, sed cornu suum. Quod expendens idem sanctus Doctor sic habet: Quando ergo electi promoventur, pleno cornu tanguntur, quis ad altitud nem ordinis proficiunt virtute perfectionis.
Q. s. Quid est gratia facramentatis νR. Est jus fundatum in gratia sanctificanto
per Sacramentum ordinis collata ad accipibnda a Deo auxilia supernaturalia, seu gratias actuales, quibus initiatus illustratur & accenditur ad ea, quae sunt muneris Sacerdotalis sancte ac utiliter peragenda; quia ex S. Thoma in Supplem. quaest. 3S. ant. I. Dei perfecta furat opera, ut dicitur Detat. 32. N ideo cuicumque datur potentia aliqua divinitus, idantur euam ea, per quae executio illius poteratis pusio congrue feri . ., Acut autem gratia gratum faciens es , necessaria ad hoc, quod bomo digne Sacramenta recipiat, res etiam ad hoc, quod bomo digne Sacramenta
disipenset. Et S. Leo serm. I. in die suae Assumptionis, Qui mihi' bonoris est Aulbor, inquit, ipse mihi fel administra tionis adjutor V F ne sis magnum dirae gratiae succumbam in infirmi; , dabis virtutem qui contulit dignitatem.
De ' dispositionibus, ad Ordines.
Q. I. Ouot requiruntur dispositiones ad Ostianis ina fricipiendos P R. Septem. I. Dei vocatio. g. canonica
740쪽
electio. 3. Sanctitas. 4. Donum perpetuae comtinentiae. S. Scientia competens. 6. Genius; Sacerdotalis, gallice Cessprit Clerical ou Sacerdota quod dicitur a sancto Ambrosio cor Sacerdotale. 7. Immunitas ab Omni censura & irreg laritate, Q. 2 Quid est vocatio P R. Est actus Providentiae supernaturalis, quo Deus aliquos prae aliis eligit praeparatque dotibus congruis ad sacra ministeria digne & laudabiliter obeunda. Ergo cum nullus nisi Epicureus negaverit divinam Providentiam, necessario agnoscenda est isthaec Dei vocatio, utpote quae sit praecipuus divinae Providentiae actus & ma*ime necessarius ad promovendos homines ad ultimum finem. Q. 3. Dei vocatio esne neces aris p R. Est: omnino. Probatur I. Ex Scriptura
Joannis Io. Qui non intrat per ossium in ovile' ovium, sed astendit aurande, ille fur est X latro. Et V. 7. Ego jum ostium ovium, ait Christus. Caveant ergo Ostiarii, Pastores intelligo , ne iis aperiant, quos Princeps mundi ambitione & cupiditate ad pulsandum incitat: quia gregem Christi non ita devastare potest, ac per Pastores non vocatos & mercenarios. Hebr. S. nec quiflumnsumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam
Probatur a. quia ex Dei vocatione tamquam ex radice, seu sundamento pendet gratiarum series cujusque status propria. Qui mibi honoris est , autbor, ipsie mihi fel adminiserationis adjutor, inquit sanctus Leo Serm. I. in die assumptionis suae. Et S. Thom. I. Part. quaest. 22. ertio. 3. Quascunque