D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

711쪽

Dixi: Ecclesiae Latinae , nam apud Graecos limille annis & amplius quatuor tantum ordines numerantur, scilicet Presbyteratus, Diaconatus,

Subdiaconatus, &Lectoratus.

Q. s. Nonne Episcopalus S Tonsura Clericalis fumi Ordines distincti P

R. I. Sanctus Thomas, cum junior scriberet in quartum Sententiarum, censuit Episcopatum non esse ordinem distinctum , sed extensionem dumtaxat characteris Sacerdotalis ad novum ossicium , & ampliorem potestatem ac dignitatem, ira ut Episcopatus aliud non sit quam Sacerdotium perfectum. R. 2. Communior tamen sententia est ordinationem Episcopalem esse ordinem distinctum, novumque imprimere characterem; quia Episcopus habet supra Presbyterum potestatem non solum jurisdictionis, sicut Summus Pontifex supra Episcopos, sed etiam ordinis; confirmat enim Neophytos, consecrat Diaconos, Presbyteros &Episcopos , quod nullatenus potest Presbyter: Atqui specialis illa potestas est character & Ordo

distinctus: Ergo.

Dices i. Si Episcopatus esset ordo distinctus, agnoscendi essent octo Ordines: Atqui illud repugnat Decreto Eugenii ΙU. & Concilio Tridem

Distinguo maj. Essent octo Ordines specie infima, Concedo: specie subalterna, Nego major. Itaque ordo generatim sumptus immediate dividitur in septem species; quarum prima nempe Sacerdotium subdividitur in Episcopatum & Pre byteratum; quemadmodum animal immediate dividitur in rationale & irrationale; sed irration,

712쪽

Ie, utpote species sub alterna, subdividitur in plures species infimas. Et ea ratione explicatur Concilium Tridentinum, ubi decernit este septem novae Legis Sacramenta; nam Sacramentum ordinis subdividitur in plus es ordines, qui ut placet non paucis Theologis, singuli sunt Sacramenta: sicque in eorum sententia sunt tredecim Sacramenta specie infima. Dices et . ordo ex dictis essentialiter refertur ad sacrificium: Atqui Episcopatus nullum habet specialem ordinem ad sacrificium, sed solum ad plebem regendam: Ergo non est ordo. Nego minorem: Episcopatus enim constituit. Eucharistiae ministros, iisque Leges praescribit ut cum dignitate ac majestate augustissimum illud Mysterium peragant. ν '' R. 3. Tonsura Clericalis non est ordo, quidquid contra sentiant Canonistae; nulla enim competit functio, nullumve ministerium simplici Clerico.

Q. 6. Quid est igitur Tonsura Clericalis p

R. Est caeremonia ab Ecclesia instituta, per quam Laicus baptizatus, & Sacramento Confirmationis consignatus sacro ritu in Clerum ascribitur. Dicitur I. Ab Ecclesia instituta; quia Tonsura Clericalis non est institutionis divinae, cum Εcclesia Graeca eam non observet, & in Latina nullum ejus inveniatur vestigium tribus primis saeculis. Dicitur 2. Per quom Laicus havtizatus, M. I.

Quia soli Ecclesiae filii gaudere dement ejus honoribus : Atqui per Baptismum nascuntur Ecclesiae filii: Ergo: 2. Quia Neophytus nondum Confirmatio.

713쪽

De Ordine. Os

mationis fgnaculo munitus dicitur 1 SS. Patribus femi Christianus, parvulus in Christo, qui ut adversus hostes Ecclesiae decertare valeat tanquam gregarius miles, sacro Chrismate roborandus est ac perficiendus: Ergo a fortiori ut inter duces hujus spiritalis militiae adscribatur: Prima Tonsura non initientur, qui Sacramentum Confirmationis non susceperint, inquiunt Patres Tridentini sess. 23. cap.

Dicitur 3. Sacro ritu; Ecclesia enim pro Clerico ordinando praescripsit solemnes ritus a solo 'Episcopo peragendos, ut vel hinc fideles intelligant quanti facienda sit Tonsura Clericalis. Dicitur 4. In Clerum ascribitur, per illam quippe caeremoniam evehitur quis o statu Laicorum ad Ordinem Ecclesiasticum, atque eo titulo gaudet honoribus & privilegiis Ecclesiasticorum.

caeremoniam institueret 8

R. Sacramenti Ordinis dignitas ac eximia semctitas , ad quod Tonsura Clericalis est quaedam praeparatio, sicut Catechumenatus ad Baptismum ex Catechismo Romano, &Novitiatus ad Professionem Monasticam, ex Halliero & aliis passim Theologis. Cum enim Sacerdotium sit res plane divina, nec ad ejus munia, ut par est, obeunda satis sit studium a uirendae perfectionis, quemadmodum sufficit ad Professionem Monasticam, sed requiratur ipsa persectionis adeptio: aequum fuit ut Ecclesia suos Candidatos, qui signa divinae vocationis & bonae spei prae se serunt, prius ru- .dimentis disciplinae Sacerdotalis imbuendos curvret, quam ad ullum ordinem admitteret. . .

Quemadmodum igitur, ut quis censeatur id Xx 4 neus

714쪽

696 De ordine.

neus ad Prosessionem Monasticam emi deposito prius saeculari habitu, coma & quidquid ilredolet pompam mundanam disciplinae regularis 'iTyrocinium ponit, sic Ecclesia a suis Novitiis

exigit, Ι. ut habitum saecularem abjiciant. 2. Caput attondant. 3. Vestem Clericorum propriam assumant, deserantque cum ea, quae decet, modestia. 4. Profiteantur sanctioris vitae disci.

plinam, & ex Concilio Tridentino sess. 23. cap. 6. de Reform. in Seminario instituantur juxta Eccle- isiasticas leges, nisi studiorum causa in aliqua sichola de licentia uisicopi, quasi in via ad majores Ordines susicipiendos ve=sentur, sub cura tamen alicujus prObatae personae, ut mores eorum instituto conue. i niant.

Quae cum ita sint, quisquis Ecclesiam diligit;

miseratione commoveatur necesse est ob foedum& sacrilegum Tonsurae clericalis in plerisque abusum, in quibus non est sanctioris vitae Professio, sed simulatio, adeo ut Tonsura hodie usurpetur eo fere modo, quo No vitiatus in iis ordinibus Religiosis, in quibus collapsa est Regularis observantia. Enimvero sicut in ejusmodi ordinibus satis est ad Novitiatum, ut quis inscribatur tan- quam cupiens profiteri, gestetque exteriorem habitus Religiosi notam, quam caute accommodat ad morem seculi, tegitque ubi erubescit videri Monachus, interim arbitrio suo vivit, tritam saeculi viam ambulat, donec elapso tempore a sacris Canonibus pro Novitiatus praescripto, VO-vet, quod implere idoneus non est, scilicet studium acquirendae persectionis, ex quo Vitiato fonte suunt in hujusmodi ordines Regulares prini bra ac dedecora, quae ipsos Laicos offendunt. Si- mil,

715쪽

De Ordine. 697

militer plerique Tonsuram seu Novitiatum Sacerdotii suscipiunt, nomen dant Clero, S saecularium mores sectari non desistunt, impetum juvenilis aetatis sequuntur sibimet relicti, vitiosos habitus contrahunt. in obscaenis voluptatibus saepe volutantur. En selecta Dei portio, & praeclarum munus, quod ipsi offertur i filiis Israel; talo Tyrocinium ponitur ad Magisterium Virtutis. Non miremur, quicunque praesentem Ecclesiae statum miseratur quod adeo in pluribus jaceat Clericalis disciplina; sed mirandum potius quod in tanta rerum perturbatione stet in paucis, quos Deus sibi servavit. Plura vide Tom. 7. Appendice de Tonsura Clericali. '

CAPUT III.

De definitione, ossicio, materia & forma cu- jusque ordinis seorsim spectati.

stiariatus definitur, ordo, quo praeficitur Clericus ad Ecclesiae & sacrae ejus supellectilis custodiam, vindicandamque reVerentiam domui Dei debitam. Quinque sunt ejus Offeta. Primum, Ecclesiae januas dignis aperire & indignis claudere. Secundum, curare ne quis Laicorum propius ad altare accedat. Tertium, pulsare campanam, &populum fidelem statis horis convocare ad divinum ossicium. Quartum, servare Vasa sacra, &omnem Ecclesiae supellectilem. Quintum, invigilare ut omnes in Ecclesia reverenter se gerant. Ita concilium Mediolanense II. Tit. de Osiario. XX s - FOr-

716쪽

698 De Ordine.

Forma Ostiariatus sunt Verba, quae profert Pontifex tradendo elaVps , ipsa autem clavium traditio est materia essentialis, pulsus vero camispanae, obseratio& apertio januae censentur materia accidentalis, utpote quae non administretur hPontifice sed ab Archidiacono.

ectoratus est ordo, quo traditur potestas legendi in Ecclesia Scripturam sacram utriusque Testamenti, & scripta sanctorum Patrum. Quinque sunt ejus ossicia. Primum, legere Scripturam sacram. Hugo Victorinus excipit Ie-etionem Librorum Evangelicorum, sed Concilium

Laodicenum ean. S9. &Carthaginense IV. can. 47. nullum Librum excipiunt. 2. Doctorum Orthodoxorum Scripta ex citato can. 4 . Concilii Carthaginensis. Secundum, tradere fidei rudimenta eaque explanare si ve Catechumenis, sive bapti Zatis rudioribus. Tertium , Episcopo praedicanti legere eam Scripturae partem, quam ille expositurus est. Quartum, divinas laudes decantare &praeesse Psalmistis seu Cantoribus. Quintum, Lector antiquitus novos fructus benedicere consueverat, ut colligitur ex Pontificali Romano in degradatione Lectoris.

Forma Lectoratus sunt verba h pontifice prolata cum tradit Librum, de quo initiandus lecturus est, materia vero unica est ipsa Libri tra. ditio.

717쪽

De Ordine. . 699 DE EXORCI STATU.

efinitur ordo, quo datur potestas expellendi

Daemones a corporibus, si V baptiZatorum, sive Cathechumenorum. iUnum Exorcistae Offetum tribuunt Veteres, ut Concilium Laodicenum, Carthaginense IV. &Pontificale Romanum , nempe adjurare Daemones : Hodie etiam , inquit S. Cyprianus Epist. 4s. ger illar, ut per Exorcistas voce buviano F potestate di vina flagelletur X uratur, ut torqueatur Diabolus. Propter frequentes abusus, qui in Exorcismis aliquando irrepsere, ex hodierna Ecclesiae disciplina 'nequidem Presbyteri adjurare debent Daemones inconsulto Episcopo. Materia Exorcistatus eaque unica est traditio. Libri Exorcismorum : forma sunt Uerba Ponti. ficiS.

DE A COLYTHATU.

Λ colythatus est ordo, quo datur potestas ministrandi Subdiacono & Diacono in MisIae Sacri. scio ; Acolythus enim secundum vim nominis Graeci, est famulus ac veluti pedissequus. Tria sunt Acolythatus ossicia, Primum, ac praecipuum est parare Vinum & aquam in urceolis, quos deinde exhibet Subdiacono. Unde A- colythatus est ordo nobilior pramodentibus, cum propius interviat Missae sacrificio. Secundum, deferre lumina, dum Evangelium solemniter cantatur a Diacono. Tertium, luminaria Ecclesiae accendere & asservare, propter quod Aeolythi dicuntur Ecclesiae mancipati, quia illud ossicium majorem in Ecclesia assiduitatem requirit. Duplex est materia Acolythatus: nempe tra-

' ditio

718쪽

7oa De Ordine.

positione Diaconos ordinant, nec aliam materiam usurpavit Ecclesia Latina per decem prima saecula, ut constat ex Concilio Carthaginensi IV. Nicaeno II. Meldensi , & ex omnibus Sacramentariis &Scriptoribus rerum Liturgicarum , ut Alcvino, Amalario.

DE PRESBYTERATU.

Dresbyter Graece id significat, quod Latine se.

nior. Presbyter ergo secundum etymologiam est nomen aetatis, secundum Uero acceptionem est nomen ossicii ac Praefecturae; Magistra. tus enim & in Republica Praesecti seniores vocari

solent, ut denotecur morum gra Uitas. quae eis

competit, & in senibus magis elucet. Hiinc Di coni & alii Clerici inferiores nunquam Presbyteri appellantur, quia ipsorum est ministrare; praeesse autem cum sit Episcopi & simplicis Sacerdotis, Episcopus in Scripturis nonnunquam Presbyter appellatur, ut Epist. 2. & 3. sancti Joannis, & I. Tim. 4. U. I . Quin nomen Episcopi quod Latine est superintendens , in Scripturis indiscrimi. natim tribuitur minoribus & majoribus Praelatis, ut in Epist. ad Tim. & ad Tit. & Aeti go. vers II. Sed usus obtinuit ut minores Praelati simpliciter dicantur Presbyteri, & majores, Episcopi. Definitur Presbyteratus ordo sacer , quo datur potestas consecrandi Corpus Christi & remita tendi peccata. Quinque sunt ejus ossicia ex Pontificali Romano , in quo sic habetur, Sacerdotem oportet ostierre, benedicere, prore se , praedicare, baptizare. Materia Presbyteratus apud Latinos duplex

est, scilicet impositio manuum & porrectio cali.

719쪽

De Ordine. 7O3

cis cum vino & aqua, & patenae cum pane: χrma sunt verba, quae tum profert Pontifex. Communior nunc obtinet Opinio solam manuum impositionem esse materiam essentialem; tum quia Graeci hactenus aliam nec adhibuerunt nec adhibent, & tamen rata est eorum ordinatio; tum quia Ecclesia Latina per decem saecula sola manuum impossitione Presbyteros consecravit Apostolorum exemplo I. Tim. Cap. q. & S. Ergo porrectio calicis est materia dumtaxat accidentalis; nam ex Concilio Tridentino sess. 2I. cap. 2.

Ecclesia nihil mutare potest circa substantiam Sacramentorum.

Dices : Eugenius IV. in Decreto pro Armenis sic habet, Presbyteratus traditur per calicis cum vino, & patenae cum pane traditionem, Di conatus vero per Libri Evangelii dationem: Ergo. Nego conseq. Nam praeterquam quod Decretum illud editum sit soluto Concilio Florentino postquam reeesserunt Graeci, non spectat unive salem Ecclesiam, sed Armenos dumtaxat, quibus Summus Pontifex exponit ritus Romanae Eccle-ssiae, non quidem omnes, sed eos maxime in quibus discrepabant Armeni; nullam enim facit mentionem ritus quo consecrantur Episcopi, Libri Epistolarum in Ordinatione Subdiaconi, &impositionis manus in ordinatione Diaconi, quae tamen semper & ubique adhibita est. Denique Concilium Tridentinum nedum adhaesit huicce Decreto, tanquam necessariae ordinationum regulae , quin diserte docet sest. I 4. cap. 3. de Εὐtrema Unctione Presbyteros rite ordinari pertini' positio-

720쪽

positionem manuum Presbyteri, nulla facta mentione instrumentorum. Sed dissicultas est quaenam manuum impositio sit materia essentialis; duplex enim vel etiam triplex adhibetur manus impositio in Ordinatione Presbyteri. I. Ponti sex, & post illum Presbyteri manus imponunt initiando absque ulla verborum prolatione. 2. Nulla interjecta mora tam Pontifex quam alii Presbyteri tenent manus e tensas super initiandum, adeoque is haec manuum impositio videtur esse eadem cum praecedente continuata : interim vero Pontifex fundit preces pro initiando , quae habent rationem formae. 3. ultima manuum impositio fit post Communionem cum ista verborum sormula , Accipe Spiritum Sanctum, quorum remiseris peccats, M. Alii Theologi statuunt secundam impositionem, quae una est cum prima, esse integram mmterlym Presbyteratus, utpote quae in utraque ΕΟ

csesia , Latina scilicet & Graeca , semper fuerit, usurpata, cum ultima non sit in usu apud Graecos ; nec apud Latinos adhibita nisi a quadrigen.

Alii existimant ultimam manus impositionem pertinere ad substantiam Sacramenti, contemduntque Presbyterum ante ejusmodi impositionem non habere potestatem remittendi peccata. Nec refert quod non sit admodum antiqua apud Latinos, nec usurpetur apud Graecos, quia Ecclesia potuit uno vel di Uerso ritu utramque potestatem conferre, scilicet offerendi, & peccata dimittendi. Quod autem separatim nune conferatur, magis congruit exemplo Christi, qui

in ultima Coena Apostolis primo contulit potestu

SEARCH

MENU NAVIGATION