장음표시 사용
751쪽
Ergo lex, aut sententia cum comminatione Suspensionis, aut excommunicationis obligat sub mortali; quia ex gravi poena colligitur legem obligare sub gravi peccato. Dicitur 8. Qui privantia' usu communium bonorum spiritualium, eorum scilicet quae dispensat Ecclesia, qualia sunt Sacrificium, Sacramenta, divina Ossicia, orationes publicae, sepultura Ecclesiastica, societas & communicatio cum Fidelibus. Bona
autem quae non subsunt Ecclesiae jurisdictioni &dispensationi; sed immediate profluunt kChristo capite, ut gratia sive actualis, sive habitualis de
sanctificans, non auferuntur nec impediuntur per censuram. Unde censura excommunicationis
non impedit quominus excommunicatus auxilia supernaturalia accipiat, moveatur ad perfectam contritionem , obtineatque a Deo remissionem
Q. I. O modo dividitur Censura pR. Dividitur I. In eam quae est latae sententiae, & eam quae est ferendae sententiae: Prima incurritur ipso facto, id est statim atque peccatum admissum est absque alia sententia judi- eis: secunda vero non incurritur ipso facto antalantentiam judicis, minusque est censura, quam censurae incurrendae monitio seu comminatio, quam si subditus contempserint, contumaX eUadit , sicque judex absque alia monitione, censuram in illum ferre potest. Dignoscitur autem censuram esse latae sentem
752쪽
tiae, quando Superior hisce vocibus utitur, Ipsio jure, ipso facto; istoe sententis, confestim, ex tunc subjaceat excommunicationi; sit excommunitatus, tanathema D. Censura vero ferendae sententiae his terminis solet exprimi. sub poena si pensionis, excommunciationis, rub interminatione anathematis, decernimus suspendendum, excommunicandum, M. In dubio quiem an censura sit latae vel ferendae sententiae, judicandum est esse dumtaxat ferendae sententiae, quia odia non sunt amplianda, sed restringenda. Dividitur a. censura in justam & in ira
Duplex autem est censura injusta; alia est v, lida & servanda, de qua sanctus Gregorius Hom. 6. in Evang. sic habet: Sententia Pastoris, βυe justa, sive injusta fit, timendo. es : alia irrita. & prorsus nulla, nec proinde timenda saltem in foro inte-
Valida est censura, licet injusta, cum adsunt omnia ad essentiam censurae requisita, puta cibmen & monitio; sed desunt quaedam accident,ria, U. g. non procedit ex amore justitiae, sed exodio ; fertur sine scripto, nec in ea exprimitur causa, ut praescribit Concilium Lugdunense I. vel reus tantam poenam nou meretur, eXcommunica,tur U. gr. cum satis esset eum suspendi. Irrita est censura injusta , & prorsus nulla, quando vel deficit ordo substantialis , monitio, v. gr. non praecessit excommunicationem , vel deest causa propter quam sertur, nempe peccatum mortale, a quo immunis est, qui putatur reus. In dubio an censura sit invalida, favem dum est Superiori.
753쪽
De Ordine. 737 Dixi: Saltem in foro exteriori ; quia si public.
non constet, censuram esse invalidam, accusatus debet exteritis se gerere tamquam censura ligatum ad vitandum scandalum.
Dividitur 3. censura in eam , quae est a jure,& eam, quae est ab homine. Censura a jure est ea , quae in Canonibus Ε clesiae, & Statutis Episcoporum exprimitur, ac
Per modum Legis fertur. 'Censura ab homine dicitur, quae fertur a su periore non per modum statuti, sed praecepti tran litorii, & haec duplex est; alia generalis, quae generatim sertur, V. gr. in subdito3 Clericos, qui popinas frequentaverint: alia specialis, quae fertur in certam, ac determinatam personam vel Communitatem , ut si Episcopus prohibeat sub poena suspensionis Clerico ne ingrediatur quan- dam domum propter scandalum , quod inde nascitur; vel Monasterio sibi subdito; ne mulieres
O. 2. Quid obstruandum juxta bodiernam Ecclesia disiciplinam circa eos, qui ligati sunt aliqua censura PR. Juxta Constitutionem ad vitanda scandala, ubique receptam, quam vulgo tribuunt Martino V. distinguendum est inter toleratos & non
. Tolerati dicuntur, qui quamvis publici, non sunt tamen expresta, ac nominatim publicati &denunciati auctoritate Iudicis : non tolerati vero, qui sunt nominatim denunciati. Porrti ex illa Constitutione & ex hodierna Ecclesiae disciplina excommunicati, suspensii, interdicti sive li Jure, sive ab homine per quameumque sententiam etiam specialem. Valide exer-D.Haberi Theolog. Din. VIII Asta cent,
754쪽
cent, quae sunt jurisdictionis, validε absolvunt,
Beneficia conferunt, &c. nec vitandi sunt, et iamsi notorie sint excommunicati, nec Sacerdos tenetur, imo nec debet intermittere divinum officium ex eo, quod advertat adesse eXcommunicatum notorium , U. gr. Calvinianum , aut Lu- theranum. Contra vero non toleratorum actus,
qui ex jurisdictione pendent, ut absolutio sacramentalis , electio ad Beneficia & eorumdem collatio, sunt irriti ac nulli, nec licet divina Ossicia
prosequi coram excommunicato non tolerato, ut infra dicetur. .
Dixi: actus, qui ex jurisdictisne pendent: actus enim ordinis , ad quos absolute non requiritur jurisdictio, sunt validi, quamvis illiciti; excom.
municatus non toleratus v. g. validε baptizat, Eucharistiam conficit, Sc. 'Laudata Constitutio excipit publicum Clerici percussorem, quem declarat vitandum, quamvis non sit nominatim denunciatus. Sed in Gallia ad notorietatem facti debet accedere sententia Judi. cis declaratoria percussorem injusta percussisse; alioquin non erit vitandus, quantumcumque publicum sit ejus crimen. Q 3. Laudata Constitutio favetne iis, qui censuram incurrerunt ν R. Minimh, sed vergit solummodo in com- modum aliorum, ut patet ex ejus verbis: Per hoc tamen, inquit, bujusmodi excommunicatos, suspenses, seu prohibitos non intem it in aliquio relevare, nec eis quomodolibet si rogari. Ergo iuspensus, aut alia censura ligatus, quantumcumque Occultus peceat , si exerceat ea a quibus per censuram prohibetur , & irregula.
755쪽
ritatem incurrit, si exequatur ea, quae sunt Ordinis : similiter excommunicatus occultus, si cum aliis communicet sive in divinis, sive in civilibus, & incapax est Beneficii acquirendi, non pri. vatur tamen ipso facto Beneficio, quod prius ob
tinebat, sed privari potest. g. III.
Q. I. Ouotuplex es Excommunicatis p - R. Duplex, minor & major. Q. 2. Quam ob causam incurritur excommunicatio
R. Incurritur ob communicationem non criminosam cum Excommunicato non itolerato, Cap. Nuper, de Sententia Excommunic. Nec M lia invenitur hujusce excommunicationis causa in jure novo. Dico, in iure novo, quia in veteri quamplurimae leguntur excommunicationes, quas Theologi interpretantur minores , quaeque j mi non sunt in usu.
Q. 3. Quid es ExcomMunictatio minor pR. Est censura, qua baptiZatus privatur participatione Sacramentorum , & passiva electio. ne ad dignitates & Beneficia Ecclesiastica. Colligitur ex Cap. Si celebrat. Tit. de Clerico excommin
Ergo duo sunt effectus minoris excommunicationis, scilicet privatio perceptionis Sacramentorum , & passivae electionis ad Beneficia. Ergo peccat graviter minori excommunicatione lig/tus scienter recipiens Sacramenta aut . Λ a a a Bene.
756쪽
Beneficia, quia in re gravi censuram violat. Non fit tamen irregularis, nec Beneficii provisio est, irrita, sed solum irritanda, ut expressa habetur laudato Cap. Si celebrat. Ergo Sacerdos ligatus minori excommunicatione non violat censuram, nee peceat praecissi ministrando Sacramenta, aut conferendo Beneficia; quia minor excommunicatio non pruvat activa administratione Sacramentorum , nec activa electione ad Beneficia. Peccaret tamen si scienter conferret Sacramenta, aut Beneficia Excommunicato excommunicatione minori; quia non licet indignis Sacramenta, aut Beneficia com
Q. 4. Quid est Excommunicatio major P R. . Est censura , qua baptizatus in vindictam gravioris deliciti totaliter abscinditur a corpore Ecclesiae , habeturque sicut Ethnicus & Publica
Ergo excommunicatio major est omnium censurarum gravissima, aliasque complectitur, sicut totum continet partes ; in excommunicatione enim includitur suspensio , & interdictum, ut infra patebit. Majori excommunicatione percussi dicuntur I. praecisi & abscissi tamquam rami a trunco , qui brevi arescunt; & membra a corpore , a quo spiritum vitalem haurire ne- . queunt, & ideo in Corruptionem abeunt ; num ex sancto Augustino non vivit spiritu Christi, nis Corpus Christi, quod est Ecclesia. 2. Satanae traditi ex Apostolo I. Cor. S. quia Ovis scabio
sa lupo tradi censetur hoc ipso quo ex ovili ejicitur ; Ecelesia quippe est Christi ovile , in quod oves sub vigilanti Pastore secure accubant: est
757쪽
& arx munitissima Christi virtute circumvallata, adversus quam portae inseri non praevalent: por- ro inde expelli, quid aliud est quam Satanae tradi , qui sicut leo rugiens quaerit quem de rei P I. Petri s. Unde sanctus Hieronymus Epist. I. ait: Nunc inobediens spiritali mucrone truncatur aut ejectus ab Ecclesia, rabido daemonum ore discerpitur. Q. S. Q iot sunt majoris Excommunicationis essectus pR Quinque vulgo numerantur. . I. Ex Communi Catus etiam toleratus privatur Communibus Ecclesiae Suffragiis, nimirum Sacri
ficiis, Orationibus, Indulgentiis, Jejuniis, & aliis
operibus satisfactoriis, quae offeruntur nomine Ecclesiae ex Cap. Sacris, Tit. de Sentent. Excommvn. Licet tamen cuilibet pri Uato etiam Sacerdoti celebranti ex propria devotione, & suo privato nomine preces, sacrificium, & alia bona os
ferre pro ex Communicati Conversione. 2. Excommunicati etiam tolerati extorres
sunt a Sacramentorum collatione sicut suspensi,& receptione quemadmodum interdicti. Ergo absolutio ab excommunicatione praemitti debet absolutioni a peccatis , seclis dicen- dum de absolutione ii suspensione, cum enim haec censura non privet suspensum a persectio- . ne Sacramentorum, suspensus potest prius absolvi a peccatis, & admitti ad perceptionem Eucharistiae , quam per Superiorem absolvatur ii su- .spentone. 3. EXCommunicati etiam tolerati inhabiles sunt ad Beneficia & dignitates, ita ut eorum COI-- latio sit irrita & prorsus nulla ex Cap. Postulatis, Tit. de Clerico excomm. A a a Istliare
758쪽
Isthaec juris dispositio extenditur ad pensonem Clericalem, cujus incapax est excommunicatus secundum communiorem sententiam; quia excommunicatus, utpote membrorum ab Ecclesiae corpore praecisum, nullam ab ea gratiam recipere potest. 4. Excommunicatus etiam toleratus privatur omnis spiritalis jurisdictionis usu; non potest sine gravi peccato Ministros instituere, alios e communicare, Leges ferre, in iis vel in votis &juramentis dispensare, suam jurisdictionem alteri delegare, conferre Benescia , ad ea eligere aut praesentare. Validi tamen sunt illi omnes actus, quamdiu est toleratus; secus, si non sit toleratus. s. Excommunicatis interdicitur omnis com. municatio cum Fidelibus; non sunt tamen vitan. di , quamdiu tolerantur ; sectis si non toleren.
Actiones autem humanas, in quibus communicare non licet cum excommunicatis non toleratis sgillatim Canon istae exprimunt versu sequenti:
Os, orare, vola, communis, mensa negattar.
os, fgnificat confabulationes sive verbo , suescripto. Orare denotat orationem cum excommunicato non fundendam. Vale, negat hQnorificam salutationem , v. g. aperiendo caput, &e. Communio prohibet omnem societatem, ut in contractibus & communi habitatione. Mensa significat non comedendum cum excommuni-
759쪽
Excipiuntur tamen nonnulli casus, quos Canonistae sic exprimunt: iis, lex, humile, res ignorata nec esse.
Per utile, intelligitur utilitas sive spiritualis, sive temporalis, propter quam fidelis potest communicare cum excommunicato non tolerato, Puta ut eum ad meliorem frugem reducat ex Cap. Cum voluntate, Tit. de Sentent. Excommunic.
ut debitum reposcat, ut consilium aut auxilium recipiat, si non sit alius praeter excommunicatum, a quo accipere possit. Per Vocem Lex, intelligitur Matrimonium propter quod conjuges possunt inter se communicare , licet alter eorum sit excommunicatus non toleratus. Per humile, significatur ossicium filiorum, servorum, & subditorum qui tenentur obsequieXcommunicatis parentibus, dominis, & superioribus. Res ignorata, denotat excusandum mdelem , qui ex ignorantia, vel inadvertentia communicat cum excommunicato. Necesse, de-sgnat necessitatem tam excommunicati, quam non excommunicati, ' propter quam Jure naturali & divino tenemur auxilium praestare pro Simo , V. gr. alimenta necessaria subministrare, dum vestire, mortuum sepelire, non tamen in Ecclesia, aut Coemeterio, si excommunicatus non erat toleratus. Plures disticultates, eaeque gravissimae proponi solent circa Monitoria, quas brevitas Compendii non sinit expendere. Consulat Lector Tomum 7. Parte a. e P. 9. g. 8. de Monitoriis.
760쪽
α ordine. q. IV. 'De Interdicto. Q. I. Ouid est interdictum p .
R. Est censura priWans baptizatum aliquibus Sacramentis , omnibusque ossiciis divi. nis, & sepultura Ecclesiastica. Colligitur ex Cap. Quod in te, Tit. de Poenit. X Remisi.
Dixi : Aliquibus Sacramentis; non enim privat Baptismo, nec Sacramentis Poenitentiae & MDtrimonii ex Cap. Alma, Tit. de Sentent. Excomm. in sexto. Ergo Interdictum non privat omnibus Ecclesiae bonis, nempe omnibus Sacramentis, & communione Fidelium in civilibus , nec interdictus, etiam nominatim denunciatus, est vitandus, nisi . . in ossietis di ViniS. Q. 2. Quid inteli itur nomine divinorum ODi, rump R. omnis actio ordinata ab Ecclesia ad usum ordinum , Sacramentorum ac Sacramentalium, &preces ejus nomine rundendas, quales sunt Horae
Ergo tempore interdicti potest benedici men- . sa Ptiam ab interdictis : possunt etiam tam Laici, quam Clerici fundere preces privatas ; quia ista
non peraguntur tamquam a Ministris Ecclesiae. Quin Clerici interdicti tenentur sicut excommunicati privatim pensum Horarum Canonicarum persolvere : debent tamen omittere Versiculum pra scriptum in Breviario Romano Dominus m.