D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

761쪽

. De Ordine.

Q. 3. Quot lex est interdictum p R. Triplex: locale, personale, es mixtum. Locale directo cadit in locum, ne in eo Off- cia divina celebrentur saliem publiee, neve quis- quam ibidem sepeliatur. , Personale assicit ipsas personas, ita ut non solum in loco interdicto ; sed in alio quovis loco Ossicia divina audire non possint, nec in ullo loco sacro sepeliri. . Mixtum conflatur ex locali, & personali, directoque assicit locum & personas, ac proinde omnes interdicti localis & personalis habet esse- ctus. Ergo si interdictum sit solummodo locale, poterunt Incolae alibi divinis ossiciis interesse , in alio loco sacro post mortem sepeliri modo locus ille non sit quoddam accessorium Ecclesiae in terdictae, ut Cuemeterium ipsi contiguum ; quia, inquiunt, accessorium sequitur principale; non contra, interdicto enim Ccemeterio, non Censetur Ecclesia interdicta.

Dixi: Gemeιerium contiguum: si enim ejus extrema non Contingunt ECClesiam interdictam, co : meterium non erit interdictum.

Caetera quae pertinent ad interdictum, vide Tomo 7. Cap. 9. Paragr. 9. de Interdicto. g. V.

Q. I. Ouid est Susspensio P

762쪽

De Ordine.

Dicitur I. Christo, ut denotetur solum Clericum esse suspensioni subjectum. Dicitur 2. Prohibetur usius O ii N Beneficii, ut distinguatur suspensio a depositione ; per depositionem enim Clericus spoliatur potestate jurisdictionis & ipso Beneficii titulo : per suspensionem vero ipsi solum prohibetur usus jurisdictionis &Beneficii. Q. a. Quot tex est suspensio P R. Triplex : alia ab Ordine, alia ab ossicio,

alia a Beneficio. Suspensio ab Ordine est ea, qua Clericus privatur usu suorum ordinum , ita ut licito non possit Missam celebrare, Sacramenta ministrare, si sit Sacerdos, fungi munere DiaConi aut Subdiaconi, denique ea peragere , quae non nisi ab Ordine initiatis rite peragi possunt. Unde clim actus minorum ordinum hodie promiscuo exerceantur a Laicis & Clericis sola Tonsura insignitis, Diaconus aut SubdiaConus suspensus non incurreret irregularitatem, si fun- . ctiones minorum ordinum obiret; & ita secundum hodiernam disciplinam non Creditur suspensionem cadere, nisi in eos , qui sunt ad majores . Ordines promoti . Suspensio ab ossicio est ea , qua Clerico pro. hibetur jurisdictionis usus , ut eligere ad Beneficia, Censuras ferre, delegare ad munia Sacerdotalia obeunda. .

Suspensio a Beneficio est ea, qua Clericus privatur fructibus temporalibus sui Beneficii, nee proinde potest eos administrare, Cap. Gon Vento. . niensis, Tit. de Electione. Uerum isthaec suspensio locum non habet in Galliis, ubi Clericu8, quam

763쪽

diti non est spoliatus Beneficii titulo, non potest sine abusu per Iudicem Ecclesiasticum privari Beneficii fructibus, sed recurrendum est ad Iudicem Laicum, ut probavimus Tomo 7. de Ordine par. 2.

cap. 9. g. IO.

De Absolutione is Censeris. .

Q. I. Ouis potes absiolvere a Cessaeris p - εR. In foro Conscientiae solus Sacerdos ; quia in illo foro nemo praeter Sacerdotem potest esse Iudex : in foro verti exteriori seu contentioso is qui censuram tblit, vel ejus su cestar, vel delegatus ab ipso , vel ejus supinrior in causa appellationis. Ita habetur Cap. Nuper, Tit. de Sentent. Excommvn. & Cap. Herbum , Tit. de Paenit. dist. I. his verbis : Dominus porjus S solvendi esse voluit S ligandi, qui utrumque pari conditione permisit. Sed observandum est absolutionem k cens; ris datam in foro conscientiae non habere esse- Etum nisi coram Deo; hec impedire quomi- 'nus sic absolutus conveniatur coram Iudice in foro externo, ibique declaretur excommunica- , tus, aut suspensus, ac omnem poenam subeat nulla ratione habita absolutionis in foro interiori

obtenta .

Q. a. Quis Sacerdos potest absolvere a censuris info-

' ro consscientis p R. I. In articulo mortis quivis Sacerdos etiam eX communicatus. ac nominatim denunciatus h qualibet censura absolvere potest ex Cone. Tri' dent. Sess. 14. c. 7. Utrum autem infirmus recu-

perata

764쪽

perata sanitate teneatur sub paena reineidentiae, ut unt, se sistere coram Superiore juxta Consti. tutionem Bonifacit VIII. expendimus Tomo 7.

de Ordine pari. 2. cap. 9. q. I a. R. 2. Extra mortis articulum omnis Sacerdos approbatus potest absolvere a censuris non reservatis ex cit. cap. Nuper. Si censura sit reservata, Jure antiquo is solus potest ab ea absolvere , qui eam sibi retinuit, vel ejus successor vel, delegatus, vel superior ex cit cap. Nuper. Dixi: Fure antiquo; nam jure novo Concilium Tridentinum Sess. 24. cap 6. de Reform. pe mittit Episcopis absolvere a casibus & censuris summo Pontifici reservatis . modo casus illi sint occulti nec ad forum contentiosum deducti. Q. 3. censura censetur restruata P , R. Excommunicatio si sit a jure , vel ab hο- mine per modum sententiae generalis , reser Vatio debet exprimi in ipsa lege vel sententia, Cap. Nuper. Tit. de sentent. Ex communicat. Quia, inquit summus Pontifex , conditor Canonis, qui e- jus obsiolutionem sibi specialiter non retinuit, eo ipho con- cessisse videtur facultatem aliis relaxandi. Si autem censura sit ab homine, per Sententiam specialem, Censetur reservata, etiamsi reserUatio non eX-

primatur. Ita communiter Theologi. Hi ne ex- Communicatus per Monitorium non potest absolvi nisi h Superiore aut ejus Delegato ; quia

Sententia Iudicis censetur particularis, quam Vis' Comprehendat omnes, qui non paruerunt Mon, torio. Patet exemplo Sententiae, qua Judex laecularis morte damnat omnes , qui in aliquo eri

mine , puta homicidio participarunt g haec quippe Sententia, quamvis generaliter enunci esur,

765쪽

De Ordine. 749

. e . in . . . .

propriε tamen particularis est , quia factum singulare spectat. Dixi: Censura Excon municotionis; de ea enim solum loquitur summus Ponti sex. Unde colli- gunt Theologi censuram suspensionis S interdicti personalis esse reservatam , etiamsi sit a jure , .

nec reservatio exprimatur. Vide Navarr. man. cap. 27 Maum. I 62. Avitam, 3. paro. disp. 6. dub. I. conclus. I. S collationem sextam Dioecesis Agathensis. . 'Ergo, inquies, quilibet Sacerdos approbatus frustra absolvit ab omni Vinculo non solum eX- communicationis, sed etiam suspensionis & inte

Nego sequelam; haec enim absolutio datur ad cautelam ex consensu Ecclesiae , nec proinde frustra, si paenitens invincibiliter ignoret se ijgatum esse aliqua ex ejusmodi censuris. I

766쪽

IRREGULA RITATE.

De notione F divisione irregularitatis.

Q. I. Quid G Irregularitas pM R. Est impedimentum canonicum, quo vir baptizatus directh & primariti interdicitur susceptione ordinum, & consequem

ter eorum usu.

Dicitur T. Impedimentum, non vero poena, quo distinguitur a censura, quae, ut supponit culpam ex dictis, semper est poena: Irregularitas verb aliquando contrahitur ex defectu &sine culpa , ut irregularitas ex caecitate aut mutilatione , ac proinde ex suo genere non est poe-

767쪽

De Ordine. 78

na , sed sollim inhabilitas quaedam seu impedi

mentum.

Dicitur 2. Canonicum, quo significatur irregilaritatem debere essis injure expressam , nullamque esse ab homine.

Dicitur 3. Quo vir baptizatus: I. Ut denotetur subjectum irregularitatis ; mulier enim sicut est subjectum incapax ordinis , ita & irregularitatis. 2. Quia infidelis non est subditus Legibus Ecclesiae, nec proinde Irregularitate canonicaligari potest. Subjectum ergo irregularitatis est omnis, & solus baptizatus sive sit Clericus, sive

Laicus.

Dicitur 4. Directe S primario interdicitur susceptione ordinum , quo distinguitur irregularitas a suspensione, quae primario impedit usum ordinis. Hinc suspensio spectat solum Clericos in sacris

constitutos; unde in forma absolutionis sacramentalis omittendum est, a vincula suspensionis, quando paenitens est Laicus. Dicitur S. Et consequenter eorum usu; quia jrregularis peccat graviter , si exercet ordinis functiones, nullam tamen poenam canonicam propterea incurrit.

Clim autem Tonsura Clericalis in Iure vocetur ordo, ut Cap. Contingit, Tit. de AEtat.' u lit. perficiendorum, irregularitas est impedimentum suscipiendae Tonsurae. , Ergo triplex est effectus irregularitatis. I. Impedit susceptionem ordinum & Tonsurae Cle.. ricalis. 2. Privat usu Ordinum omnium quidem, si sit totalis ; quorumdam vero, si sit partialis. 3. Inhabilem reddit ad quodlibet Beneficium recipiendum, si sit totalis ex Cap. Si celebrat, Tit. δε- Clerico

768쪽

Clerico exta nunic. & ratio est , quia Beneficium datur propter ossicium : Atqui irregularis protii. betur fungi ordinis ossicio : Ergo non potest recipere Beneficium , quod est propter ossicium :Ergo tenetur dimittere Beneficium in irregularitate totali obtentum, & fructus inde perceptos

restituere.

Dixi: Ad recipiendum Beneficium ; quia propter - irregularitatem , quae supervenit Beneficio jam obtento, Beneficiarius potest quidem privari Beneficio ; sed actu & de facto non priUatur. - Q. 2. Quomodo dividitur irregularitas PR. Dividitur I. in totalem , qua quis privatur quolibet ordinum usu, ut homicida ; & partialem qua qujs privatur aliquo duntaxat ordinis ossicio, ut percussus caecitate, cui non licet Sacrificium offerre , sed potest Consessiones excipere & concionari. Dividitur et . in eam, quae est ex defectu, pulli ex caecitate, contrahiturque sine peccato ; αeam, quae est ex delicto, V. g. ex homicidio. .

Q. 3. Quot sunt irregularitates ex defectu p

4. Ex defectu aetatis, de qua diximus ubi de subjecto Ordinis. . Ex desectu ljbertatis.

i i 6. Ex desectu obligationis.' ia. Ex defectu Sacramenti. i i8. Ex defectu bonae famae. 9. Ex desectu lenitatis.

769쪽

. De Ordine.

De Irregularitate, ex defectu animae.

Q. I. Ova sunt Irregularitates ex defectu animae P

Prima, est defectus rationis, ut in infanti- hus, amentibus , & furiosis , Cap. Maritum, distinct. 33. Energumenis, Cap. inque adeo, di- ' stinct. 33. Εpilepticis , Cap. In tuis Litteris, causa p. qu. S. Ex Concilio Toletano ΙΙ. Can. 13. Energumeni , Lunatici & Epileptici postquam per amnum ab Episcopo probati fuerint sanati aut liberati , in susceptis Ordinibus ministrare pollunt; sed ad superiores Ordines absque dispensatione Promoveri nequeunt ex cit. cap. Maritum. Secunda, est desectus scientiae competentis ad ossicia ordinis rito obeunda ex Cap. Illiti . ratos, distinet. 36. Quin. Cap. tam in cunctis, quod est Concilii Lateranensis 4. Paragr. Clerici, Tit. de Elect. Clerici, qui hujusmodi illitteratum scienter elegerint, per triennium 1 Beneficio sunt suspensi ; & Episcopus , qui inique electioni consenserit , pro hac vice privatur jure conferendi: Ut quos, inquiunt Patres , Dei tuemor is malo non revocat, Ecclesiastica saltem coerceat δε- seruas disciplinoe. . Tertia, est desectus fidei, qua inhabiles sunt . ad Ordines suscipiendos. 1. Filii Haereticorum ex Cap. Quicunque, Paragr. Haretici, Tit. de Haereticis in sexto. Sed Ca- non ille non viget in Galliis, ubi non solum Hae-D.Haberi Tbecie. Rom. VIII. B b b reti-

770쪽

De Ordine

reticorum filii , sed ipsmet Haeretici, postquam

haeresim abjurarunt, ad Ordines & Beneficia absque dispensatione admittuntur. 2. Neophyti, id est, qui recens sunt baptizati ex cap. 3. U. 6. I. ad Tim. & qui k statu Laicorum statim ad Ordines alpirant ex S. Gregorio Lib. 9. Epist. 16. novae Editionis, referturque, dist. 48. Cap. Sicut, his verbis : Sicut Neoplbotus tunc dicebatur , qui in initio sanctae Fidei erat conversia' tione plantatus, sic modo Neop tus babendus es, qui repenu in Religionis babitu plantatus, ad arallendos ho-- nores sacros 'ir Uerit.

De Irregularitate ex defectu corporis.

defectus corporis inducunt irregulatrum em p

R. Quatuor. I. Mutilatio; nam Cap. Presbterum , Tit. de Clerico oegrotante, celebrare non permittitur Pres. byter , cui duos digitos cum medietate palmae Praedones absciderant. Idem sentiendum de eo, qui ita tremulis est manibus, ut sine periculo su, versionis Calicis non possit celebrare. Privatio tamen digiti, nisi sit 'pollex aut index , aut propria culpa acciderit, non facit irregularem. Cap. Qui partem, & Cap. Lator, dist. SS. 2. Defectus , qui horrorem & scandalum generat, ut leprae macula, Cap. cis Rectoribus, Tit. δε Clerico Vrol. ζ 3. Debilitas, qua quis non potest nisi inde. center & nimia cum dissicultate sacras functiones

SEARCH

MENU NAVIGATION