장음표시 사용
111쪽
se habeat, ut nemini inserendus sit dolor quod hunc quisque fugiat dc aspernetur natura: quid dubitamus assirmare nec belluas ullo dolore assiciendas. quum eadem ac limmines sentiendi facultate donentur Θ Parquum sit ratio; ex alio sonte haurire ossicia oportebit, de quibus disserimus.
Mihi videntur nec recte, nec argute comcludere qui ista obiiciunt. Digrediar parumper: deinde non multum haesitans respondebo. Certum est colligari omnia conserte comi teque a natura, ab eaque nihil agi t mere quantulum possumus iudicare . Atqui ita comparati sumus, ut doleamus rebus adversis & aegri simus ex miseria non hominum modo, sed saepe etiam belluarum . Μiseratio isthaec, qua permovemur omnes plus minus pro diversa educatione , pro variiS co poris animique habitibus, varioque etiam mmdo , quo respublica administratur; eo collineat , si hominum genus spectes, ut humani simus & contineamus nosmet , ne dolore alios aut morte assiciamus . At quum erga bruta misericordes pariter simus; cur erga
ista in nos ipsos cadet inutilis miseratio Θ
112쪽
Cur inerit in nobis eorum perimendorum ius , si a malo quopiam iis inserendo ipsa nos abducit miserationis vox ρ
Sunt qui sibi persuadeant nec immisericordem ac durum, nec iniustum eum esse qui bestias torquet ac mactat, quas aiunt hominum gratia generatas et Quid oves aliud .runt, inquit M. Cicero , nis ut . ea
rum villis confectis atque contextis homines Nesinantur . . . Canum vero tam fida cusodia, tamque amans dominorum adulatio tantumque odium in externos , tanta alacritas in venam
do a quid significat aliud, nisi se ad hominum
commoditates esse generatos 8 Quid de bobus loquar 8 quorum ipsa terga declarant non esse se ad onus accipiendum figurata r cervices amrem natae ad iugum: tum vires humerorum OIatitudines ad aratra extrahenda . Longum es mulorum persequi utilitates , O asinorum , quae certe ad hominum usum paratae sunt. Sus vero quid habet praeter incam 8 qua
cude quod erat natura ad vessendum hominiabus apta, nihil genuis natura foecundius .
113쪽
Quid muisi Antim fisavitatemque piscium diaeam' quid avium 8 Ad haec: multa ex he-marum corporibus remedia morbis, & vulneribus eligimus'; atque ab earum dissectis cadaveribus tota mirifice illustratur ' ἀναro iii
corporum humanorum. Praeterea nulla inter homines & animantes caeteras coniunctio S caritas intercedit: nec enim communis utrisque ratio est, nec communia habent vocabula , quae mentem interpretentur. Porro absque mutua societate nullum m tuum ius, lex nulla cernitur commendatrix miserationis . Itaque ' iniustus is non est aut immisericors qui bellius ad libita utitur, aut eas torquet ac mactat. Quin hominum bonis vitaeque exitio esset earum copia & n merus , nisi de medio tollerentur . , Vide
tur Gassendus in Syntagmate Philosophiae Epicureae Q . S. LXVII.
Haec paullo spinosiora esse confiteor, sed ut assensum omnem praebeam non cogunt. Principio illud unum efiicere mihi videtur Tullii argumentum, ut demonstret maxi-
114쪽
me solertes homines suisse in lucro capiundo a pecudibus: quod nec secerunt hacte nus, nec facient in Omne . po rum tem
pus bruta ; quia solertiae humanae expertia sunt natura . Νec persuadere ad veritatem potest, ut reor, hominum conservationi &selicitati plane omninoque . necessarios esse improbos verbi caussa bovum, mulorum labores. necessarium esum suillarum carnium es bubularum . Permulta enim commoda . ex
hestiis prosecta homini concedor at necem talem commoditatum istarum ut sit & bea-
tus sit nullo prorsus modo intelligo. Eligam tur si placet ex bestiarum corporibus remedia, & fiuctuosissimas nobis suppeditet notitias earum dissectio r num plane omninoque necesse est ad vivendum . aut ad beate vivendum, ut floreat brutorum ἀνατομή, &medica ars belluarum dispendiq colatur λ Incerta haec quis poterit ratione certa fac re Θ Nec movet me plurimum locuS alter, quem probare oportebat r aliter explicari quod quaeritur non potest. Certum est hel luaS asciscere voluptatem, ut dixi, doloremque aspernari r minimeque dubitanda prOprietas haec est quam habent natura. Sed
115쪽
proprietati & iuri eadem respondet idea . Iure ergo utuntur suo si sequantur quod placet, si sugiant quod dolorem creat. O pones in Physicis nos versari quum sermo est de brutis, quae moralia quaevis iura ignorant, quia ignorantia sunt obligationis& legum. Probatur id etiam mihi si vis . Sed quum omnis natura sit conservatrix sui, idque habeat propositum, ut inquit Cicero a), quasi finem & extremum se ut custodiat in quam optimo sui generis statu; enarra mihi qua tandem ratione confirmeS a natura, qua nihil actum frustra , licere ut atrox sis in bruta quae legem se tuendi sequuntur, sed Legem ignorant Z Nullum fran-
go, ais, morale ius helluarum. Esto: at Nec frangere te legem ullam naturae, qua Omnia continentur , probandum est . Detur
denique ita' augeri belluas posse, ut tandem in fortunarum ruina, exitioque vitae humanae sui conservationem ' quaerant. Tota reS tamen adhuc vacillat & claudicat. Etenim illud hinc sequitur eas de medio tolli posse iure belli, quae detrimentum quodpiam bo-
116쪽
7 Inis vitaeque adserunt. Sed ad alias quod spectat; parum aut nihil hoc argumento pro.
Dices te non posse intelligere quomodo hallucinati sint omni aetate homines , ut ne somniaverint quidem exercere se imustum imperium in bruta. Huc ne me vocas ΘPriusquam respondeo doce me, unde sit imperium huiusmodi 8 Hoc scire desidero. Νum ab excellentiori natura a)8 Quid ad rem λAdmiramur & suspicimus qui excellit, non ei subiicimur. Num a voluntate regentis hanc universitatem Dei Θ Cedo mihi non dubia huius voluntatis signa. Incidis in salebras Θ Quid est ergo quod me impediat dicere totum hoc hominum imperium in bruta purum putumque sortioris ius esse Hobbesianum p Ut vides controversa res est& plena dissensionis. Crederem ab una Voluntate Conditoris in libris Sacris patefacta b) eruendum esse ius quod quaerimus .
M Ob hane caussam cecinit Ovidius Metamorph. I. Pronaque quum spectent animalia caetera terramos homini sublime dedie eaeIumque νideri α bὶ Genes cap. I.
117쪽
72Μomentis enim ab una ratione ductis noctem quamdam esse ossusam timeo, quae lucem
eripit veritatis a . Atqui iam sentio me io,
a Hac de re disputatum est aliquid a Μaupermisio in suis Epistolis Philosophieis Epist. v I . . Aliquanto latior est
Buriamachii oratio eiusque annotatoris De Felice Prineipessi Drole de Ia Nature o des Gens tom. IV. cap. VII. Sileo caeteros. Illud animadvertere necesse est admoneri nos ab
iis ipsis, qui de imperio isto in bruta non dubitant, ut iure
ea perimendi temperanter utamur , declinemusque saevitiam quum utimur. Vide Lyonetum Traiiό anatomique de Ia Chenilia, eui adiicere gravissimos Theologos possem. An non audis quae iis excidunt miserantis naturae voees Hactenushrutorum partes dubitando amplexus sum,' non definiendo. Ioculare egomet reor derideoque quum legitur fuisse quosdam Asiae populos, qui publica hospitia bestiis curandis erigerent; fuisse nationes alias quae splendidas mellis epulas quotannis instruerent muscis, aut fructibus frugibusque vescerentur ne bestias perimerent; fuisse denique tam . anxiae miserationis homines ut cautim deambulare vellent, ne vermiculos sorte aliquos dontererent pedibus. Hoc vellem tamenae vehementer cupio ne homines immisericordes & duri nimium sint in bruta, ut aliorum hominum malis & rebus adversis magis magisque adsuescant permoveri. Quod monent etiam Bonneltus la PaliἡgDGe Philosophique parti XV. . R Plutarcus Cato Maior; atque de solertia animalium, ubi inhumanitatem saevitiam inde ad homines νenisse docet, quum ii se adsuefecissent semel gusu eaedium percepto in νenationibus ad sanguinem O vulnera animantium aequo animo ferenda gaudendumque iis erueidandis . . . Qui primus interfecit ursim aut laptim laudem invanit: deinde hos aut sus ,
quod proposita sibi facra gustasset, caussam suae necis praebuit. Hinc iam cervi , lepores , capreae esui haberi ceperunt , fecerunt
118쪽
gius esse provectum quam propositi instituti ratio postulabat. Igitur aut sunt sorte alia qua etiam erga bestias ossicia ob sensum quo pollent; aut si nulla esse vis, id in absolutum imperium conferre oportet quod n his in ipsas est divina concessione . Quid ergo impedit quominuS mutua hominum οὐ
ficia ex stabilito fixoque principio hauriam ΘS. L XI X. Ius quisque habet, ne ei dolor sensus
afferatur. Nemini ergo percutere quemquam aut eum Vulnerare vel eius salutem laedere
quacumque tandem ratione id faciat, multoque minus interficere fas est . Maior autem aut minor ob hanc etiam caussam aestima da laesio iuris alieni. prout maior erit aut minor Ortus a percussione, aut ab . inflictis vulneribus dolor r iccircoque maximam esse
iniuriam dicemus si mortem percussio aut Vulnus pariat. Quum enim tibi ius sit ne do-
que ut oves etiam O canes adeo alicubi , equique comederentur. Denique elevrem anserem O eolambanr eontubernalem non ali
menti caussa o famis fedandae fleue feles , sed voluptati obsonantes eum dilaniarent a quidquid in natura est eruevlentvmo emerum roboraνertine, O rigidum atque ad miserieordiam non flexila reddiderunt: humamitatem autem maxima ex ea ισhebetaverunt o
119쪽
74llore ullo assiciaris multo erit magis ius nequis te perimat. Tametsi Vero officium postulet ut a percussione, a Vulnere, a morte
abstineas: subest tamen aliquando gravis Miusta caussa, ob quam percussionem & uuianus & mortem dare alicui insons potes ;quum nempe iura tueri quae habes & aequali vi, alienam vim cogeriS propulsare . Vides fulgentem hostis tui gladium, quo tibi mortem intentat; quis audeat dicere
nefas esse vitae tuae consulere etiam cum
adgre ris caede si opus sit 8 Quid perspi
cuum magis , ut iam docui S. LI., quam licere armis, '& vi ius tuum defendere, quod esset inutiliter datum si defendi non posset 8 Sed sunt quaedam officia etiam ad-Versus eos servanda , a quibus iniuriam h ius generis accipimus t est enim ulciscendi tuendique semet praescriptus a natura m dus . Docebo autem ista in opusculo altero de Morali hominis disjsina .
Unicuique ius est ne ideae dolore assiciatur. Itaque ius etiam habet ne res ad vitae usum necessarias aut Opportunas ad i
cunditatem quis ei surripiat: quod latissime
120쪽
patet, & bona omnia quae Vocant fortunae completatur . Non desuisse scio maxime religiosos homines qui re familiari, qui pec nia , qui praediis, qui bonis pene omnibus spoliari se non modo patienter, sed ala criter tulerunt. Verum taedebat istos rerum humanarum. Omnes qui tale quid ab aliis patiuntur non Vacant generatim inolestiis &curis; ipsaque haec iniuria est apta per se dolori inserendo , quod plane lassicit ut ossicio vehementer repugnet. Haec licet veri sima esse censeam; danda est tamen aliquando necessitati venia, quando quis ita ad imcitas redigitur , ut auferre alienum quid cogatur ne exeat e vita. Haec tamen animadverto hoc loco inutiliter: vix enim agnoscit necessitates huiusmodi naturalis conditio, quaSinvexit sub civili imperio dispar nimium distributio bonorum.
Actiones quibus ab hoc ossicio disceditur
furta , rapinae , latrocinia dicuntur. VO- eant qui rem alienam occulte aufert lucri