장음표시 사용
151쪽
Io6henevolentiae est; tum . quia amici coniunctis viribus publicum emolumentum & se Etum sectari possunt ; tum quia vicissitudo officiorum, quam vera amicitia praestolatur& iubet, quum ad privatam felicitatem se .ciat , confert item ad publicam mirifice; quippe quae ex congerie existit felicitatum
Fuere praeclarissimi viri non modo e nostris, sed etiam ex alienis sabulosi amiciatiae scriptores, qui salsa virtuas huius serma decepti spectra & umbras, & rem quamdam
inanem aucupati sunt, dum heroas verbis exprimere drbitrabantur septos apparatu Vi tutum germanarum. Duplex esse volunt ambcitiae genus; aliam vulgarem, aliam perfectam. Illam utilitas, hanc gratuita benevolentia conglutinat, qua amicus per se amatur toto
pectore, ut scribit Cicero u . Quaevis amicitia ' voluptatis & fructus caussa constituta sit, eam dissociatio O GDactio sequitur, ut docet Aristoteles, quum minus exstant ea a quibus causae profectae erant diligendi ;
a De Legibus lib. I. bὶ Lib. IX. Eshic. c. I.
152쪽
IOI& praeterea vacare perturbationibus & qu relis nequit. Fucata ergo amicitia est; &
reprehensione dignissimi quotquot sibi eam
μης quem mensa tibi, quem caena Paravit amicum. Esse putas Idae pectus amicitiae puerum amae O mullos O sumen O ostrea, non te ,
inquit in hanc rem Martialis sa) . Contra pulcherrimam & praestantissimam vocant amicitiam, quae coniungitur sublata utilit te. Huius autem a nobis ipsis , si vere amici esse volumus, normam sumi oportere di
cunt . I e se quisque diligis, inquit Τullius b , non ut aliquam a se ipse mercedem exsat .aritatis suae in Tullium ipsum ne Vose retorquenda ratio ), sed quod per sesbi quisque carus es : quod nisi idem in EmL
citiam transferatur; verus amicus numquam
reperietur: est enim is amicus qui est acie
Censent alii nullum plane ornamentum amicitiae tolli si alicuius emolumenti gratia iuncta dicatur . Qui nullo eget nihil .vetit,
153쪽
Io8 si non expetit, nec amat; quι non amat, nec ast amicus , aiebat Plato sa) . Quamobrem inopia quavis ac indigentia omnis nascitur amicitiar secus enictum absque cauta a qui prosectus sit, sumi dicunt. Quum vero inter indigentias hominum multum inte sit; atque alii voluptate, alii pecunia, fama alii, alii consuetudine egeant aliquorum ressicitur dissimilem esse , ut ipsi docent, ortum caritatis illius, quo veluti sacro quodam foedere copulatos amicos videmus. Amicitiarum ergo alias voluptas & oblectatio, alias pecunia vel fama, alias consuetudo instituit &iungit. Hinc quum raro contingat ut eaedem diu indigentiae permaneant et propterea nihil dissicilius dicunt amicitiis sempiternis, ut rerum usuS confirmat. Itaque quum am re nihil sit aliud, quam rei alicuius indigem tem esse; amicitiae indigentiis pariter nequaliterque respondent; quae quanto maioreS sunt, tanto sunt amicitiae vividiores.
si res se se habet, illud escitur varios gentium mores, diversam instituta civitate publicae administrationis formam , dissimilia
154쪽
personarum ingenia, dc dissimillima, quae vitam hominum comitantur, adiuncta plus munus amicitiis expetendis colendisque favere. Rapiunt nos etiam in admirationem Graecorum & Scytharum amicitiae. Ea etiam aetate qua militaris strenuitas, aut singularia certamina florebant nihilo frequentius intimis fir
missimisque micitiis suisse narrat historia. Quorsus istuc Quia hominςs frequentioribus
indigentiis ad micitiam adducebantur . Eaequum aevo nostro desecerint, nullum serme superest amicixiae alicuius exemplum, quae t m altis animo. defixa radicibus videatur . XCIX. Sane si absque fructibus & emolumentis ει utilitatibus amicitia nascitur & colitur; sola amici felicitas sollicitum S anxium micum teneret, & nihil praeterea. Itaque
nec amici absentiam lamentaretur umquam, hec . obstreperet quum rare accipit litteras, nec eum. eXciperet durius, quum tardissime
invisit; . Haec una, si tale quid contingeret, semper esset vox caritatis illius , quae facit amicitiam i sua sponte es propter se expetendam: A nixo id placuit et beatior mei M. Quamobrem concludunt amicitiam
155쪽
ab utilitate non posse divelli, ob eamque institui & coli . Id autem propterea non probatur a multis, quia sicut suos habet aut . deceptos, aut probitatis simulatores religio; ita nec deesse dicunt sycophantas amicitiarum .
S. C. Hactenus mihi videor de amicitia quid
sentiant alii serme dixisse: nunc in qua ego sim mente, aperiendum est. Dicam autem imgenue et nec enim ut vestitum, sic sententiam habeo aliam domesticam, aliam forensem; &praeterea cur me pudeat dicere quod non pudet sentire Θ omnis mortalium cura quam multiplicium stadiorum labor exercet, diverso quidem calle procedit, sed ad unum tamen beatitudlinis finem nititur pervenire a . Hinc nihil homines agunt, aut agere possunt, quod non sentiant, aut videant momentum habe re aliquod ad beatam vitam, ut exploratum est. Beata hominum vita sita est in usu V luptatis , non eius quidem, quam Vocavit escam malorum Plato auctore Marco Tul
lio b); sed eius, quae digna est hominis
a) Boethius ConsoL Phil. lib. III pros. a. ba De Senectute.
156쪽
praestantia, ut docui iam, doceboque uberius in altera parte moralis disciplinae. Quare nec amicitias quis aut necessitudines sibi adiunget, nisi has vel maxime necessarias cernat felicitati ad quam rapitur natura riccircoque nec eas adsciscet & colet nisi
quia fautrices fidelissimae & essectrices sunt voluptatis. Ad voluptatem , sine qua instit,tio & cultus amicitiae omnino dari non possimi , bona refero omnia, quae . amicus
amicis parat,& iucunda , & utilia, & honesta,& animi, & corporis,& fortunae , ut deci ratur Aristotel ea partitione bonorum . Re- sero autem quia emolumentum & fiuctum , & cuiusvis generis bonum tandem ad voluptatem aliquam redigi, ab eaque sola diastrahi ratione praesidio acutus philosophus videt . Porro quod connetatur cum voluptate, seiungi ab emolumento non potest. Voluptas enim qua stuimur, utilitas quaedam nostra est. Igitur si voluptas amicitiam constituit ac comitatur; eXpetitur prosecto amicitia, instituitur, colitur non sine ut, litate. Haec utilitas aut turpis, aut honesia est et hinc turpes, aut hqnestae amicitiae . In
eam aut ἀπισως intendimus animum, aut se-
157쪽
cus est. Si primum, vulgaris est amicitia
Si secundum , perfecta a) . S. CI.
Id ipsum, de quo nunc disputo, certius tibi erit quantum ego sentio, quum rueniam ad affectiones animi, easque nihil esse aliud expromam, nisi dominantia qua piam desideria ; aut modos quosdam dominantium desideriorum. Illud unum praeterire hic nequeo quod sententiam meam iis luculenter confirmare potest, qui pusilli es miri ti animi quum sint, inania ubique terrices
menta metuunt contemnenda magis, quam
Quae pueri in tenebris pavitant Fnguntque futura b . . .
Notum est Τheologo nullam dari posse saltim ex habitu caritatem erga Deum , quae ab omni Cmristiana spe seiungatur ; idest ab aliquo emolumento & fructu , ut vides . Id docet apertissime Beatus Thomas pluribus in locis , & ostendit in primis singulare satum amoris puri, quem immortalis vir Fen
l'nius propugnavit e . Iam vero si absque
a 'Hoc ipsum doeet D. Thomas apud de Rubeis intraa. de Carit. Pag. mihi aTI. b Lucret. 3. De Nat. e In libro , eui titulum feeit: Explieation des maxἰ-es des Stanta fur la ine , Fenelonii error in aliquorum
158쪽
D 3 praemio non diligitur Deus , si commenti lius est amor erga supremum numen quem non aliqua utilitas comitetur ; quis in animum inducet suum inveniri in hac terra quam incolimus humanas quasdam amicitias,
quae ab ea ipsa utilitate divellantur Θ Sed a sacris Theologiae penetralibus profani
At enim honestus vir & se stator virtutis ob id probos homines & ornatos virtute amat, quia probi ii sunt, Virtutemque dilia gunt & sequuntur. Quodsiam vero cernitur in his amicitiis emolumenti ac fructus signum Θ Accedit quod maius est: Vadem se ad mortem tyranno quis daret pro amico, ut Pythagoreus ille secit Siculo tyranno Θ aut
mentes ante Christum natum irrepit: eum enim docere visus est Antigonus Sochaeus Pirhe Ανoth c. I. inter Iudaeos clarissimus, qui ob hanc caussam Sadoko ac Baitho discipulis suis latam aperuit errorum viam. Quae scribit Clem. Alexandri. nus lib.IV. Strom.,quae Paullus praesertim exprimit 3.
υπερ τιον αδελφων μου Archiepiscopum Cameracensem deceperunt. Sed amor purus αδυνατον est, ut Malebranchius ostendit Lamyum refellens Triate de i Amour de Dieu; en quel fens a Gae Eere desinetrinse . Vide Apologie dia voi- table Amoαν da Diau liv. II. Ehap. I. Il. III.
159쪽
II 4 Pylades quum esset, diceret se esse orestem, ut moreretur pro amico Θ Aut si esset Ore
stes, Pyladem refelleret, se indicaret 3 Et si
id non probaret, quominus ambo una n carentur, non deprecaretur Θ Faceret is qui, dem , aiunt, si verus esset amicus , & am citiam quaereret non mercaturam & quaestum utilitatum suarum.
Sed audiat me iterum qui tanto hon statis splendore ducitur . Fingat aliquem cui eaedem sint ideae quas ipse habet, iidem assectus, pares similesque sententiae. Fingat
communem patriam , communia studia , aut calamitates etiam communes si vult. Quid
aliquando requiritur aliud ut erga ipsum dulcissima caritate accendatur Θ Similitudo isthaec proprium amorem mulcet ac titillat,& assentatrices menti species & blanda im ginationi simulacra exhibet: quo si ut seipsum in ideis, in assemonibus, in sententiis, in patria, in studiis, in calamitatibus alterius Cernat . Hinc amicitiar quam si colit; Samorem & gustum & voluptatem suam colit . Ecce quae saepe sit merces amicitiae. Age transferantur ista ad amicitiam hominum
160쪽
II honestorum. Ab eo praeterea qui honestus est in primis & socialium virtutum amator nullum incommodum aut malum times: im-mO opitulatorem eum invenies pium sedulum misericordem si sorte futurum est ut indigeas . Quidni ergo hominem istum benevolentia prosequeris, si quidem te ipse amas ΘSume nunc ob aliquam ex caussas quaS p sui vehementissimam caritatem erga amIcum, sume cupiditatem & praesensionem suturae gloriae, sume necessariam tibi credere ut se
lix sis amicἱ vstam; iam Orestis, ac Pyladis enucleatur mysterium. Omnis itaque amici tia ab aliqua mercede & fructu seiuncta
a Illud postulari hic potest , an plurium , vel paucorum potius nobis iungere amicitiam eongruentius sit si ea amo ris conspiratione consentientes homines ponas ι quae satis magnam habet vim , ut amici vulgo dicantur ; forte praeclare agetur, si plurimos nobis amicos adiungemus . At si amici tiae nomen strictim accipias, eam inter multos non arbitroedari: nam prodigium quoddam est si inter duos detur .ue inquit Μontagnius ΕIsai liv. I. ch. XXVII. De PAmatie . Scythis iussum erat ut plures am1eos fugerent, unum haberent , iique templum Pyladi, ac Oresti dicarunt quasi Diis amicitiae , ut resert Lucianus in rixari . Sed Scythae arctissimo amicitiae nexu copulabantur, & praeclarissima amicitiae exempla praebuerunt . Aevo nostro parare cuique .li cet multitudinem amicorum. At si dicanda delubra essent