장음표시 사용
181쪽
ra & divino iussu facere ii viderennir. Ut- eumque sit, illud ex historia colligitur nedum persuasum nationibus suisse potestatem esse aliquam patrum in filios, sed hanc iuri vitae & necis apud plerosque copulari. Quo autem pacto solvi molesta haec quaestio possit, quae aetate etiam nostra Philosophorum exercet ingenia , non colligitur . Educatur igitur velum S sanctuaria rationis ingrediamur a
Generatione , inquit Grotius ca) , parentiabus ius adquiritur in liberos; utrique, inquam, parentum patri ac matri: sed F contendant inter se imperia praefertur patris imperium ob sexus praestantiam, ut suit etiam a Quincti
nitum es meum esse . Vnde qui argumentum nullum asserunt praeter generationem , smiliter
a De Iura Belli ae Pacis lib. II. c. V. S. I. e Ad hunc Grotii locum. dὶ In Disserti De bono cive. οὶ De Ciνε c. IX.
182쪽
sim apparere sne alia ratiocinatione angulos eius esse aequales duobus rectis . Sane convenientia consensusque naturae, & aperta etiam iussio in eo cernuntur ut homines
procreandae soboli generatim vacent: quod ii praestant libidinem saepe explentes suam, semper coniugii necessitatibus servientes. Ex quo obligationem educandae prolis sequi certum est; potestatem sequi incertum. Nam si qua in liberos parentum potestas est, hanc
perseveraturam credo in statu naturae , d nec eorum vires tum physicae cum morales
ita sint explicatae, ut sibi consulere ipsi possint & beatam vitam assequi absque parentum auxilio & disciplina. Atqui si potestas,
de qua nunc quaerimus, ex una procreatione est, meumque esse velim quod genui, erit hercle meum quamdiu Vivet et quod nec civica ipsa lex agnoscit, nec nisi absurde dici potest ab aliquo Philosophorum. Praeterea vix edito in lucem infante demori patrem matremque fingamus . Quum blanda conciliauix & quasi sui sit lena natura; aetatiSimbecillitas similitudoque speciei miseritione alios permovebunt, essicientque ut alatur im
183쪽
sans & educatione aliqua instituatur. D ceat me nunc Grotius an ulla sit potestas in eos, qui infantem istum instituent Θ Si non' audet negare potestatem esse aliquam; etiam alium praeter generationem esse sontem p testatis illius non invitus concedat. Si dicat esse nullam; videat ne nulla quoque in parentibus sit. Sed nolo esse longus P.
S. C X X. Progreditur Hobbesius, & docet quid ipse
sentiat . Iure naturae, subdit, dominium infamis ad eum primum pertinet, qui primus in potestare sua ipsum habet. Manissum ' autem est eum qui modo nascitur, prius esse in potestate matris quam cuiusquam alterius, ita ut illum pel educare , vel exponere suo arbitrio O iure possis . . . . Atque hoc modo in sa-ru naturae omnis puerpera smul O mater MO domina . . . originale igitur in liberos δε- minium matris est , O apud homines non mianus quam cetera animantia partus ventrem
sequitur. Unius matris auctoritatem in Glios refellunt Cumberlandus b , Buriam a-
υ Vide Ηutcheson SMeme de Phil. Morale tom. II. liv. II. c. II. b) Traiιι Philosophique des Lotu naturelias .
184쪽
stio meo quidem iudicio. Ego ob aliam cauta iam nullo prorsus modo assentior placitis Hob. hesianis. Principio, ut Ilertius c) docet, ipsa homines naturaliter in libertate nasci suiuis
quod ego supra explicavi et atqui hoc
ri nequis si natos iri dominium matris protianus redactos satuamus. Deinde homo non aeque occupationi es obnoxius ut ceterae res ,
quas natura usibus humanis desinavit O lamosa est. Adde solam detentionem , aut possesso nem ius non tribuere , nisi aliud accedat . Ucur non potius obstetrici quae infantem primum excipit nisi Hertius ludat quam ieiune hoc dicituri dominium eius adiudica, remus quam matri Θ Si vera etiam sunt, quae de generatione traduntur a pluribus Physiacorum , sorte laborat falsa hypothesi argumem tum Hobhesianum.
Pusendorfius do non ab educatione solum, sed a praesumta etiam consensione libe-
185쪽
I4ororum parentum imperium proficisci arbitratur. Eam tacitum consensum pertinaciter vocat Barheyracius: nec mirum id quidem; saepius enim de vocibus quam des rebus p gna concertatioque committitur ) . Quemadmodum, inquit ille, parens eo ipso quod
fanum tollit, declarat fese obligationem a natura iniunctam impleturum 2 ita contra infans etsi propter latitantem adhuc rationis usum reis ciproca incia parentum obligationi ex aber D respondentia expresse nequeat promittere: exi a tamen parentum vara Obligationem erga
eosdem contrahit non minus quam si expressus ipsius consensus acce et . Eaque obligatio δε-s exerit quamprimum quid a parentibus erga ipsum sis gestum , potest intelligere . Praesumitur enim si usum , rationis eo , quo sublatus es tempore , habuisset, ac perspeatisset vitam fose citra parentum curam iunctumque illi impι- rium servare non posse , lubenter ipsum in idem consensurum , commodamque sibi educationem
ab iisdem vidi m fuisse stipulaturum . Qui
consensus cum ratione praesumtus pro expresso valet . Ingeniosa videntur ista; sed tamen non sunt huiusmodi, ut ea probem . Qui enim dari potest praesumto tacitove consen
186쪽
sui locus, ubi nulla aperta & praesens eon sensio esse secundum naturam potest Θ Dei de ut vim haberet suam consensus huiusmodi necessaria poste ior confirmatio esset, tunCnempe quum liberi animadvertunt quo paternum imperium pertineat . At nescio utrum in statu naturae, quum haec plene cingnosci a pueris possunt, ii adhuc disciplinae parentum subsint. Ulut sit, inanis ostenditur consensus quem Pusendorsius ac Ba beyracius propugnant, quum aliunde patrium ius inseratur. '
Parentibus demandatum a natura est munus liberorum educandorum, ut dixi . Etιam in bestis, inquit Cicero a), vis naturae Per 'spici potes: quarum in foetu O educatione laborem quum cernimus, naturae iistas vocem Nid mur audire. Porro humanae naturae ac societ
ii accommodata educatio illud postulat, ut non
tam viribus physicis, quam arte regendorum animorum instructi sint qui pueris 'praesunt: est enim puer, inquit Plato b) , omni bestia intractabilior. At quomodo institui ii po-
aὶ Lib. III. De Finibus . . bin Dial. VII. De Legibus.
187쪽
I42 terunt, ut par est , nisi parentes ius habeant imperandi ea quae sunt optimae institutioni necessaria Θ Ηunc locum supra iam tetigi. Haud ergo erravero si dicam parentibus a natura datam potestatem, cui liberi obediant ac subiiciantur. Quae serme est Buriamachii sententia. At enim si parentes inepti sint ad instituendos pueros , iam ruit ac frangitur sulcrum potestatis illius. Aut igitur nulla haec est, aut eos solum qui sunt idonei , hanc habere confitendum est . Hinc nova
rerum implicatio. Verum quid mihi denuo obstrepis audax disserendi prurigo Θ Ecquem
tam amentem esse putas, qui magni faciat subtilitates tuas, quas spernere, cui mica sae. lis sit assirmabit magnam partem esse sapie tiae , nescire tranquillitatis Hic quam voles speculare, urge, serpe quo vis: non hercle essicies, ut de sententia decedam mea. Pre
prium cuiusque est ossicium facere, cui se ipse
sentit adstrictum a natura . Sentiunt autem
parentes se ad institutionem prolis obligari . Itaque proprium parentum est instituere, ἱccircoque ius ii habent ex S. XLII. ἱnstituendi ; nemoque nisi iniuria ideturbare illos potest tum a munere institutionis , tum ab
188쪽
I43 eo omni quod munus utiliter instituendi flagitat . Eximium neminem habeo nec eos ipsos qui instituuntur. Si quis vero auctoritate aut abutatur aut uti nesciat sua; ob id unum iure omni carebit Θ Forte tunc inte est humanae speciei, ut ius habeat, de quo disputamus, ne detur gravioribus incommodis locus. Ut potui explicavi.
Verissima sunt quae de paterno imperio disputavi: nam ratio mecum facit, mecum faciunt populi & nationes; & praeterea hoc semper ita putatum est a Philosephis, in quibus modo esset auctoritas: sacras ipsas literas adiungam, si sorte aut ratione, aut ii minum consentiente auctoritate contenti non sumus . Sic tamen existimo nimis trisui parentum potestati si ipsis ius vitae & necis in liberos concedatur, quod Iohannes Fr dericus Ilornius inter ceteros docuit a) Caros eos habeant liberi, Vereantur, metuant ; limites tamen paterni imperii, ut Bus deus animadvertit b), ex fine societatis hiDιus sunt metiendi . Tantum itaque parentibus
189쪽
in liberos licet M quantum educatιonis honestae ratio requirit. Non itaque nece se est ad ius Mitae, ac necis potestatem patriam extende-
. nisi hoc sat per modum defensionis . Sed veniamus ad ossicia liberorum.
Debent filii parentibus pietatem. Pietas ea dicitur per quam diligens istis tribuitur cultus qui necessarius est ad fructum educationis, ex ipsaque idea paterni imperii nascitur. Nihil augustum aut exploraetum m gis tempore immenso apud omnes populoS. Omnes hoc dicunt atque canunt , inquit Pliniarchus, primum fecundum Deos honorem, ac Praecipuum parentibus naturam O legem natu-
υι desinasse Q . Exsimandum es , subdit
Plato , nullum apud Deos magis honorandum simulacrum habere nos posse quam parentes Oavos senio confectos , matresque smiliter . Huic cultui . qui numquam ab amore disium gitur, repugnat eoS contumeliis assicere , ad iracundiam concitare, acerbo Vultu contueri, contemnere, deridere. Si asperi, si mor si, si dissiciles sint, eorum duritiam morosi
190쪽
tatem & vitia, ait Pufendorfius, decet patienter tolerare , modo nec ea pneri probent, ut animadvertit BarbeyraciuS, nec ea
imitentur. Consulantur Aristoteles ca) , &
S. CXXV. Debent gratiam: ab iis enim procreati sunt, atque instituti. Iis igitur eam habeant; immo reserant ' oportet quo tandem modo possunt: maxime si inopes, si aegroti, si senes sint , ne addant parentum inopiae, aut morbis, aut senectae acerbitatem. Sane si sunt haec ossicia omnium qui beneficium a ceperunt multo erunt magis liberorum. Quiriquid praestiti patri , aiebat Senecat df, etiamsi magnum es , infra exi limationem paterni muneris es et quia non efm si non genuisset. Cur educationeri tacuit Θ
Debent obedientiam. Consentaneum quiadem est ut pueri parentibus pareant: humquam enim in spem venire poterunt futurum. ca Ethie. lib. IX. c. II. H De dictis O factis Meratis lib. II. cὶ In Manuati e. XXVII. cdi Lib. III. De Benef. c. XXX. .