Ubaldi Cassina ... De morali disciplina humanae societatis libri duo

발행: 1778년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 철학

161쪽

II 6

Si res ita se habet, quum utilitatem soquantur omnes , in eamque blanditiis inordinatae φιλαυτίας illiciantur quae pugnat cum ossiciis & virtuter maxima. idcirco in amicorum delectu cura ac diligentia adhibenda est, ne tandem poenitendae benevolentiae nos indulsisse cognoscamus. Hinc querebatur apud Tullium Scipio O), quod in omnibus rebus homines diligentiores e sent; in amicis autem deligendis negligentes , nec haberent quasi signa quaedam ac notas, quibuS eos, qui ad amicitiam essent idonei iudicarent. Signa huiusmodi ac notas exhibuerunt sapientes Viri qui ut consulerent humanitati, bonoque prospicerent generis humani libros exararunt magni habendos, utilibus dum erit pretium litteris. Sed quamquam opportunitates habeant multas& salubre in primis ac frugiferum sit iis uti: attamen fortuitam adhuc maximeque incertam. ac dubiam rem esse ostendunt di

praesidibus amicitiae , quotaquaeque invenirentur numina lUtinam verum amicum vel unum reperire possemus t Vid. Arist. Ethie. lib. 9.

ca In Laelio .

162쪽

III versa mortalium indoles ac conditio, & ab condita hominum perversitas, quae quotidi na periclitatione detegitur . S. C V. 'Prima igitur cautio, primaque provἱsio est , ne nimis cito diligere incipiamus, sed mores, & honestatem, & fidem, & virtutem exploremus illius, quem asciscere, in amicum volumus. Νovi ego viros. & seminas quae frequentius & in hoc labuntur , & in aliis ossiciis , in quibus primas tenet indige tia amoris ) quos semel viderint, aut me se, vel lare, vel conVictu receperint, amicOS

legere; & poenas luisse scio temeritatis suae a) Quare amicitiam praecurrat dudicium , suturique amici periculum' fiat. qua tum in nobis situm est , & tanta res postulat. Idoneos autem ad amicitiam eos non

esse iudicato, qui iustitia carent & virtute enam quum amicitia in animorum coniunctione sita praesertim sit; quae ulla esse potest honesti viri copulatio 'cum improbo qui optimo cuique detrahit qui . aequitatis &iustitiae leges disrumpit , qui virtutem aut

163쪽

II 8 numquam sequitur, aut vitiosa simulatione imitatur λ Quae vero pernicies ex amicitiis huiusmodi in mores, in religionem, in socie

Delecto amico amicitiae ossicia servanda diligenter sunt, in quibus describendis utari vulgari methodo: non sum enim ita demens, ut velim ea pensare dissicili & accurata trutina Metaphysicorum . Delectationis efforesceret serte aliquid, nihil utilitatis Quae de beneficentia caeterisque virtutibus dixi , hic se efferant oportet & ostendant

lumen suum tanto copiosius quanto communem dilectionem amicitia eminet . Hoc unum ossicia serine omnia complectitur amicorum . Sed communia summatim' perstringamus. Principio oportet ut ardenti studio benevoloS nOS amico praebeamuS, constantiam tueamur in amicitia , a qua nuia piam nos divellant opericula, lucrum, bonOS,

distantia' locorum, dc si qua sunt huiusmodi rquod valde dissicile visum est Ciceroni . Secundo ei quem diligimus respondendum est

a) Vid. Tullium in Laelio, & Isocratem in Parae . ad

Demonicum a

164쪽

maxima consensione Voluntatis. Nullus enim amicorum unioni locus, nisi . honestis amici

studiis obsequamur approbemusque sente tias & consilia si idonea sint, aut reseli 'mus suaviter si sint inepta. Tertio cum amicis consuetudinem habere debemus amiscitiam cui consuetudo . iungitur familiaris ram vocant ) , cum iis frequenter colloqui, ει si absint, amicitiam litteris confirmare. Si haec ' omittas, ea languet paullatim es tandem discinditur. Quarto vocare necesse est amicos ad societatem & communionem

verum prosperarum: ex quo laetitia amicitiae excitatur dc crescit. Calamitates aliquando occultentur, ne absque gravi cauta amicum molestiis curis cassiciamus. Quin

tum amicitiae munus est optima consilia. amico dare, eumque si oporteat modeste prudenter seorsim : admonere, admonitionesque libenter excipere non spernere. Si qua Vera erumpant levia amici vitia a quibus avocari non potuit, patienter serenda sunt, nec ob hanc caussam decet amicitiam di clari: nam vitiis nemo fine nascitur. Sextum est ut aureS Occludantur criminationibus & querelis contra lamicum, huncque tueri decet lim

165쪽

tutem ostendat. Videantur Genuensis ιι , &Baccius b): ambo enim Vulgaria haec praecepta recensent & explicant. Sed haec omnia, ut reor, serVant aequabiles semper se que similes qui vere diligunt & amici sunt, quamvis nihil tale uspiam legerint, aut ab ullo exceperint Praeceptorum In his vero qui praesidium collocant amicitiae tandem

videant ea Versari Omnia in . Voluptatibus quas amici percipiunt a convictu, a constamsa , a colloquio, ab opere, a fide, a solatio, aliberalitate, a communione studiorum; videant Propterea omnem amicitiam iniri: firmarique utilitate .

s. CV11.

Haec generatim de virtutibus attigi , quas societas flagitat. Continentur autem, ut reor, eo naturae & Evangelii pronunciato:

Quidquid ab aliis tibi feri νis , id tu aliis facito : fu quod ἀλάλυσις patefacit ) Molu

ptates quas Poteris Omnes , quaeque fecundum naturam stat , aliis para . Osficium ut ICtis placet facere oportet, virtutes decet sequi et

166쪽

decet autem quum lex non impellit. Hinc ossiciorum obligatio perfecta est; imperfecta virtutum. Sed ista. obligationis distinctio dc falsa & periculosa videtur Prosessori de Felice, qui vult aeque ad virtutes & officia OmneS obligari, .si legis naturae ratio ulla habeatur a . Ego vellem de exteriori esse- Elia legum civicarum ICtos loqui r nec si errant profecto si hoc unum exprimant.. Contra eamdem semper esse obligationem ad officia ac virtutes non intelligo , i nisi quum istae naturam induunt officiorum. Sic libe-

ralitas generatim virtus est: interdum. Omcium ; si nempe eae incidant caussae quam obrem debeas omnino benefacere, ut dia

M Chop. IV. de Ia quaerieme partie des principes GDroit de la Nasure 6, des Gens s par I. I. Buriamoqui.

167쪽

DE MUTOS OFFICIIS ET VIRTUTIBνs SPECIATIM,

De officiis ac virtutibus quae ad omneS attinent, dictum est satis. Nunc quoniam oritur quarumdam actionum alia necessitas, si peculiaris ratio hominum habeatur , aliaque earum se nobis circumspicientibus sistit ut litas: non erat omittendus hic locus dignus omnino in quo moralis Philosophus elaboret. Νecessitati respondet officium, virtus utilitati, ut supra scripsi. De utrisque coniunctim hic loquar: quod vitare nullo modo potui, ne lectorem meum fastidiret

crambem repetentis oratio .

Certum est nec societatem ullam naturae, nec consistere omnino posse genus humanum , nisi educationi infantium consuleretur,

donec sibi prospicere ipsi possunt iudicii maturitate aliqua, praesidio virium propriarum. Hoc autem munere iungantur paren

168쪽

I23tes oportet secundum naturam. Quum enim procreatores liberorum sint; cuia hercle i teresse eorum institutio debet; aut quid esse hac potest parentum naturae accommodatius 8 Omitto ab indigentiis ipsis, & ab amore quo statim erga natos impelluntur, nisi insolens quid obstet, ad haec ossicia parem,tes advocari . Primum itaque persequamur parentum ossicia, in quibus describendis ea hic solum quae, ad consociationem naturae spectant, complecti curabo : alibi enim huc

recurret sermo.

In eo totam censeo verti artem libero-Tum educandorum, ut probe dignoscantur modi aptiores, quibus tum firmitas corporis; tum animi intelligentia Sc virtus liberis comparantur. Illis vero ediscendis adhibendisque sedulam navare operam parentes debent, secus in ossicio labuntiar. Praeterea nihil est dementius quam tantum studii in rebus minimi pretii ponere , liberorum autem instit tioneis flagitiose negligere, aut ei curam perparVam impendere . Non video , ' aiebat

Plato a , ubi maiore diligentia opus sit , s

169쪽

Ia quis mentem modo habet , quam ut Aium optimum reddat Pauca ego attingam primum de corporis cura, quae est phisica educatio, tum de animi institutione, quae educatio

moratis dicitur. Fateor tamen rem esse huiusmodi, ut qui etiam magna & praeclara

dicat, pauca nihilominus dicat. - . 'S. CXI. Mihi valde probatur, ut ' prolem nutriat mater per se; quod dicitur ad naturam accommodatissime: idque sicut est inter se antimalibus reliquis, ita esse debet cum bestiis commune homini ; quoniam in hoc omnium

est natura communis. Iam vero nulla est belluarum, quae natos per se non alat suos.

Quod igitur tigris , quod leaena facit; mulier non faciet 8 Vos quidem suit apud omnes populos simplici illa mundi aetate, ut

matres ubera admoverent natis : sed paullatim cultiores facti, & tandem luxuriantes commodis , negligere edueationem hanc primam coeperunt & mercenariis abiectisque nutricibus non sine officii violatione insanteS consignarunt. Prosed o lac concessum matri VOX . quaedam naturae est a qua ipsa admonetur ut puerum nutriat; Vicemque

170쪽

Ia supplent sanctionis dolores & incommoda quae ex subducti lactis redundantia existunt. An timent delicatissimi fastidii matres , ne

Valetudinem, aut venustatem amittant suam

si 'lac praebeant liberis 3 Atqui vereri utrumque multo magis debent nisi eos alant ipsae per se : quod medicae artis periti demonstrant. In Georgia nullus est insans qui matris suae ubera non sugat: ibi autem s minae venustissimae, ut Cardinus narrat a) . Matris itaque ossicium est infantium nutriendorum . Quod si iusta aliqua caussa incidat,

cur committendus sit infans mercenariae feminae ut nutriatur ; vix dici potest quan tum studii in ea deligenda necesse sit , ne fugat ille cum lacte corporis vitia , & proclivitatem etiam , ut quibusdam placet, ad vitiositatem animi, si quam nutrix habeat . Optimus hac in re adhibendus esset medicus rsed temere fiunt omnia; saepissimeque maior est catuli, quam infantis sollicitudo & cura.

a Nide Plutarch. De liberis edueandis , Sadoletum' Deliberorum recta edueatione , A. Gestitum Noct. Attie. lib. XII. c. I., & Bilexerdum Dissertation fur laedueation physque des Enfans , in qua ea etiam recensentur incommoda , quae tenel-1ulo infantis stomacho afferro alienum lac potest . .

SEARCH

MENU NAVIGATION