장음표시 사용
191쪽
sore, ut veram sibi felicitatem comparent, nisi ab sorum nutu & Voluntate pendeant. Praeterea quum parenteS a natura habeant, ut pluries docui, potestatem imperandi liberis ; cur. in iis rebus, quae ad educationem pertinent non erit nefas repugnare ΘVeruin hac nostra aetate, qua ita prolapsa iuventus est, a pueris obedientia potius onbnis abiicitur, contemnuntur vexanturque pMrentes, ingrati ii & improbi in istos sunt,
nihilque omittere videntur eorum ex quibus maxima parentum perturbatio, & lament bilis ipsorum puerorum pernicies existunt. Hi scilicet, qui aliquibus populis collo ere Ro& caperata fronte barbariem exprobrare sciunt, ab iis humanitate, ac sapientia , ac
De parentum & liberorum officiis est, ut opinor, dictum satis . Ab ossiciis autem ad virtutes Venitur gradibus: nempe quum ea constanter sunt quae non sunt ad ossicium necessaria . Sic parentes, qui cor persciunt Puerorum, ossicium faciunt . Sed tanta sag citate, & diligentia, & industria, & dexteritate, & circumspectione uti possunt, quae
192쪽
I47 plane omninoque . non exigantur ab educ tionis ossicio, huiusque supra modum necessitatem superent . Similiter puerorum jo*cium est obedientia . At si promte & expedite ii exsequantur quod parentes iubent, nihilque alacrius ac libentius faciant; si non mandatis solum pareant, sed etiam nutibus rtunc obediendi oscium virtutis nomIne complector. Hoc pacto sermam & faciem videre poteris Virtutum ceterarum.
Soboles a mare ac semina progignitur eX quo ideae oriuntur quae ordinem & assectionem habent ad aliud , quaeque patris , matris , filiique vocibus exprimuntur. Porro seminae, quae filios procreant, aut in usum promiscuum veniunt, aut singulae singulos mares mutuo consensu sibi adiungunt . Posterior haec societas latissime eonnubium dicitur, cuius consideranda a me necessitas est in generali consociatione naturae. Dicam breviter: sed dum brevis esse omnimo- de Volo , conabor essicere, ne obscurus fiam.
Non modo ad matrem pertinet, Verum etiam ad patrem laboriosissima & diuturna
193쪽
institutio puerorum, ut supra docui. Revera debilis & infirma genitrix aegre nimis tum natos, tum se ipsam tueri incolumem posset, nisi attenta viri sui opera & procuratione iuvaretur . At si communes sunt seminae, quo certo indicio certi patres discernerentur Θ Ιn- .certo autem patre qua tandem ratione bene informarentur pueri λ Si omnes omnium , liberi sint, inquit Lactantius a) , vis amare liberos tamquam suos poterit , quum suos esse aut ignoret . aut dubitet 8 Quis honorem tamquam Patri deferet , quum unde naitis sit , nescias 3 Ex quo sit , ut non tantum alienum pro patre habeot , sed etiam patrem pro alieno . Quum itaque pueros optime ' educaro oporteat ' propterea interest societatis singulos mares singulas seminas habere proprias& suas . Itaque connubia iniri debent in naturali societate . Accedit quod molestiam pareret, & turbas saepe & diffidia concitaret communio ista seminarum. Νotum est quam cruenta ineant atque conficiant bella pecudes quum a Venere statis temporibus. rapiuntur et quod memini me iam animad-
. . ca Dis. Instin lib. III. e. XX.
194쪽
vertisse . Quinam vero infesti magis & ca lamitosiores exitus ex hominum libidine con-
sequerentur, qui semper in furias ignemque ruunt Θ Τurbaretur profecto vitae tranquillitas omnis , nec ullus esset promiscuae felicitati locus. Taceo promiscuum hunc usum ob id etiam repugnare naturae quia infoecundit tem potius affert seminis , ut plerisque est exploratum .
S. CXXX. Ad exitum iam venisset quaestio, nisi
quaereretur an communionem istam vetet
naturae socialis lex, si infames natalibus restituat societas, eatque suppetias seminis quae ventrem serunt. Non prohiberi Lycurgus a , & Plato b) senserunt. Id Th mas Campanella e) similiter docuit; sui que in more positum apud Τaprobanenses, Ichthyophagos , Hylophagos , Garamantes , Troglodytas, Agathyrsos, aliosque vetustissimos populos testis est Pusendorfius scae . Sed
Plutarchus in eius Vita , & Xenophon De rebus OLegibus Laeedaemoniorum.
b Lib. V. De Reptib. ' Ἀω De Civitate Solis Κ dὶ De Lare Nat. O . Gent. Ith. VI. . c. I. S. XV. ' i
195쪽
I Oetiamsi infantes natalibus restituti sint, & seminis uterum serentibus adiutrix veniat societas: nihilo secius rogo adversarios, qua-dia hinc emolumenta societati. obvenire posse ducant; & praeterea quaero putent ne sublata idcirco incommoda omnia quae a me
sunt exposita. Baelius ipse qui a) censet so
los religionis patefactae divinitus fraenos es.scere , ne homines eadem facilitate, qua ibbrum , uxores aliis commodont suas; Baelius, inquam, fatetur multas lacrymas societati &damna & confusionem afferri debere a communionς seminarum. Haec itaque si actu Ponatur, ne dum malum per se est; sed Qecundissima etiam origo malorum. Ea dele-Oentur per me licet lascivibunda ingenia: mihi tamen videor susceptae Pbilosophiae nomen non amittere, quamvis haec flagitia
a) Epist. XVII. g. V. b) Dionysius Halicarnassensis legumlatores quosdam fui
se scribit, exemplum a brutis stimentes solutos O communes concubitus maris eum femina fecerint a quod hoc modo humanam vitam ab .amatoriis Droribus ase liberatam imputarent; quodque telotypiam mutuarum eaedium caussam esse iudiearena: denique quod homines a multis 'aliis malis. quae O privatas domos , O integras eivitates propter mulieres solent invadere, a
se liberari posse existimarent. Antiq. p. LI. At nullum talem
196쪽
Minuitur controversia si postulatur an prohibeat naturae lex usum plurium semin, rum, quae individua vitae consuetudine viaro alicui adiungantur. Usum Vero huiusmodi πολυγαμιαν vocant. Hac concessa & certi liberi sunt & certi patres, mutuaque pare tum opera & cura pueri educari instituique possunt. Haec igitur nec bono nuptiarum opponitur , nec fini selicitatique societatis . Ista autem proserunt Ochus H, Beaus
aliique. Contra auictore Utrico Hubero, cui innumeri : alii suMagantur , uxorum multitudo connubii naturam frangit: ea quippe
inducta & constituta iacet connubii ipsius
legislatorem nominat, nec sorte nominare poterit, inquit Samuel de Coccei Dissere. Praem. XII. lib. III. can. IV. sect. VI. S. CLXXIV. ca In Tractatu de Potnamia. R In Bibliotheea Germanica tom. III. e De I. 2v. iuxta discipi. Hebraeorum . d In Tractata de Arbore Assinit. O consanguinit. e In Dististi polieteo de Poluamia . 6 In 6. Sententiaram dist. XXXI. quaest. I. g Super Matth. I9. D. XXX.
197쪽
1 a finis, qui generatione sobolis, & congruenti
educatione . continetur, ut colligitur ex iis quae hactenus explicata sunt . Praeterea aegritudines, & rixas, & emulationes, & iurgia inter seminas nasci necesse est, nisi vir aequali uxores omnes henevolentia complectatur . Id autem quis sanus credat, aut
quis speret paulluliis licet cognitor cordis humani Θ omitto incommoda alia, quae ac tus Montesquieu enumerat sa) .
Necessaria esse dixi in naturali societate connubia et non inde tamen concluditur , quod Iudaeorum Doctores sentiunt b), prinvidam solertemque naturam voluisse, ut Omnes ire in matrimonium plane omninoque debeant. Connubii enim necessitate tota utique societas premitur: at individua quaevis
adstringi si iusta caussa subsit non nubendi , nemo dicet. Aiunt nihil est enim quod non aliquis dixerit Philosophorum ) nos ob
ligari iis omnibus, quae societatem tuentur, eamque augent ac beant: huiusmodi vero
198쪽
est connubium . Aiunt mares ac seminas perpetuitatis caussa machinatam naturam eta molitamque partes corporis & ad procream dum & ad concipiendum aptissimas; similia ter miram in semina & mari veneris libid nem posuisse. Quo autem pacto intelligemus nihil horum esse fortuitum , nisi Omnes uX rem ducant 8 Agunt etiam exemplis si vis , & Romanorum CensoreS commemorant, qui obstabant ne quis caelebs. esset, caelibesque ipsos a testamenti factione & testimonii diacundi facultate arcebant.
Brevius angustiusque concluduntur a me ista, quae uberius & fusius ab aliis disputam
tur . Sic autem rem se habere censeo ut sin
cietas esse & heata esse possit, tametsi plurimi a nuptiis ineundis abstineant et ex quoessicitur id quod volo , non omnia indivia dua adstringi necessitate nuptiarum. Si quis sane beatiorem se fore cognoscat, modo ἀγαμρς sit; intereaque ossicia omnia faciat quae potest & sociales virtutes colat; hunc tu reprehendes, hic ne vapulabit sermonibus Philosophorum 8 Eadem est omnium hominum natura . Ergo eadem esse oportet
199쪽
omnium fabricatio . Num partes aliquae ad usum procreationis necessariae in iis tantum
collocari debuerunt, qui parati sunt liberis gignendis Si nullae essent blanditiae connubii , si omni lubidine procreandi homines privarentur; quis sibi uxorem adiungeret pNec moveor exemplo Romanorum e non
quod eos contemnam ; sed quia inter omnes convenit rem quamvis perspicuam dubiam seri, si eam factis metiamur .
Sed connubii ossicia indigitemus . Principio qui uxorem nancisci Vult & coniungere amicitiam inireque societatem qua nulla firmior esse potest; in id ferri non debet impetu quodam concitatae Voluptatis: sed suum noscat oportet ingenium , illud noscat etiam mulieris; acremque se & bonorum &vitiorum utriusque iudicem praebeat . Non igitur blandiusculum os, non Venusta comporis forma, non cetera ad quorum deliberationem soli sensus advocantur eum illiciant ac moveant; sed dotes habilitatesque ad individuam vitae consuetudinem opportuniores , sed consilium & virtus. Incredibile est quantae consequantur calamitates ex te-
200쪽
merario imprudentique delectu . Quae e dem in mulierem cadunt.
Inito matrimonio non solum mutuam sibi operam praestare coniuges debent; sed datam etiam fidem sanctissime custodire adservandum ius societatis illius qua conn bium continetur: quum laedatur & ruat veluti violata fide . Quomodo enim singulorum marium suae & propriae singulae erunt seminae & vicissim, si cum alienis corporibus commisceantur Θ Perfidia isthaee
adulterium dicitur, cuius turpissimum vitium morum corruptioni latam aperit Viam; quantoque depravati mores sunt tanto etiam magis dominatur. Hinc quum flagitii huius non erubuit olim Roma; quum ob hanc unam caussam fastidiebant Romani uxores quod eas addictas tenerent; quum gratulabantur sibi de castimonia & fide mulieres si unum dumtaxat amasium deperirent; quum iudicia de moribus & statutae leges iacere coeperunt a); tunc perditi civium mores rei totius publicae perniciem clademque pe-