Ubaldi Cassina ... De morali disciplina humanae societatis libri duo

발행: 1778년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

pererunt ca). Non ego sum qui velim ad

aetatem hanc nostram traducere quae contia gerunt aevo Romanorum, ne eXcedat anumo reverentia quae connubiis debetur aut

ne ea exeram quae iustitia ac honestas damnant & exsecrantur, quibusque Religioni non rubor solum suffinditur, sed lacrymae etiam suboriuntur .

. S. CXXXVI.

Quemadmodum postulat ex mutuo consensu orta societas, ut datam fidem coniuges servent: ita connubii amicitia Vult, ut c pulentur omnino eorum voluntas & cor .

Ex hoc autem potest intelligi quid reliquum iis praescribat iubeatque natura. Recole quae de amicis docui, quorum quae sunt propria, inter coniuges maiora sint oportet ob arcti rem illam coniunetionem qua iunguntur . Huius amicitiae uberrimi sunt fructus: modo enim consentiens conspirans & sancta sit, connubii vinculum dulce & gratum reddit, essicitque ut a iurgio, a Zelotypia, a contum

ca ecunda culpae faecula nuptias Primum inquinapere O genus O domos eme fonte deriνaea elades In patriam populumque fluxit. Horat. lib. III. Od. VI.

202쪽

mellis ambo coniuges temperent se, ut alter errata alterius & Vitia patienter serat, ut sibi mutuo pareant, se colant ac reVereantur, nihilque omittant eorum quae ad concordiam, ad quietem, ad felicitatem valent. Quae quidem omnia absque prudentia, lenitate , modestia , affabilitate, aliisque virtutibus his similibus adhiberi non possunt. Sanctori huic amicitiae aliena videtur in primis vita vaga & seiuncta et nisi enim coniuges una vivant & habitent, tepescit paullatim amor, , qui firmus & concors inter ipsos eXardescat oportet, ut connubii muneribus accurate sungantur . Quo pacto sibi creditos a natura liberos optime instituent, si seorsim

viventes individuam Vitae consuetudinem negligant a Taceo .pericula innumera, in quae ruere ii possunt non sine damno & d decore foederis connubialis cli).

S. CXXXVII.

Quotidiana experientia nos edocet maribus' mentem esse aptiorem negotiis geren-

M Haec individuae consuetudinis opinio eo addit animum feminis in India citeriore , ut praecipites se ipsae ad comburendum ruant demortuorum virorum cadaveribus instratae . a Vide Aristotelem Oeeon. lib. II., & Plutarchum opus. coniugalia Praecepta a

203쪽

138dis; imbecillius iudicium seminis, & vires

siiliter infirmiores. Utrum id semper &ubique contigerit, nescio. Sunt qui solam educationem huius infirmitatis incusent: sed

videant, quaeso, ne traducantur per ora limminum quasi ardentiores patroni seminarum . Illud exploratum est paucissimas sapere in tanta multitudine earum quae desipiunt e nec mirum propterea si nationes serme omnes virum tamquam principem & caput mulieris

habuerint a . Quam quidem dignitatem sacrae literae luculenter confirmant. Viro itaque subesse debet mulier, eique in iis quae ad rectam domus administrationem pertinent, obtemperare. Ita prorsus existimo nisi terumcii virum nacta sit, & ad rem suam bene gerendam ineptum b).

S. CXXXVIII.

Quum non omnia possimus, nec possideamuS Omnes ; nec quaecumque alii aliis tribuunt, benevolentiae & humanitatis gratia tribuant et aequum & fructuosum est , ut in

Q Hinc illud viti imperium in uxorem suam, quod Iaxavit se in latitudinem iuris vitae & necis. Hinc communis illa mulierum servitus tota licet repugnante natura. bὶ Vide La Regie des deψoira, que la Nature inspire a to Ies hommes tom. III. ch. II.

204쪽

statu etiam naturae qui iuvari cupit ab altero cum eo de ossiciis commutandis conveniat ... Ventum hic est ad pacta et praevius enim conventus duorum aut plurium, qui sibi mutuam fidem dant de quadam ossicii commutatione Pactum nuncupatur. Quoniam speciatim dixi de parentum & liberorum &coniugum muneribus ; ingressus sum etiam scribere de ossiciis eorum qui paciciuntur. Illustranda sane meis literis disputatio , ut plene sit cumulateque perseelus locus ossici rum, quae ex peculiaribus magisque necessariis hominum respectibus oriuntur. Age igitur quae sint paciscentium munera videamus .

s. C XXXIX.

Ex oacti commutatione, quae inter aliaquOS Convenit, cuiusque gratia fides nostra

obligata est, dominium seu ius eius, quod est proprium, in alium transfertur: idque pMeti desinitio & natura abunde confrmant. Nemo igitur nisi iniuria a data sde subducere se potest, & eum cum quo pactus est, de quaesito iure, deturbare. Haec Vero non discindendi pacti obligatio, ut vides, ad commune illud praeceptum revocatur

S. LXXVIII ): Quod tibi fieri non νis , at

205쪽

nis rependendis tenetur S. LXXVII. ) . S. CXL.

Attamen ius nullum nascitur ei cum quo Pacisceris si mutuus consensus desit . ut patet. Decsse autem sumitur, si compos tuae mentis non sis. Inimus enim pacta utilitatis caussa. At quomodo paciscendo intellige mus, utrum utile an noxium suturum sit id de quo pactum conventumque est , si rati nis usura destituamur Θ Hinc nullo paetorum Vinculo tenentur infantes, stulti, ebrii, su-rentes , & ceteri generis eiusdem. Ob eamdem rationem consensio, de qua disputo, li- hera sit oportet. Hinc si error non adiuncta

solum aliqua, sed ipsam praesertim pactionis naturam comitetur; si vis, si dolus, si gravis 8 iniustus metus ad paciscendum impulerunt; detrahitur vis pacto, ab eoque disteditur impune ca). Item si turpe aut iniustum

sit id; de quo convenit, nullam vim habet pasthim: etenim ne illud serves naturae lex iubet . Quare consensus , quo te devincis ad

206쪽

I6 Iofficium quodpiam praestandum, & mutuus

S liber, honestus desideratur . Consensus porro aut eXprimitur signis, aut subauditur. Tacitum hunc consensum ipsa rei natura, vel eius etiam adiuncta patefaciunt: sic silentium aliquando signum esse potest non dubiae con

sensionis a .

S. CXLI.

Dixi de pactis, nec meminisse contractuum speciatim volui, quorum difficilem plenioremque disputationem Iurisperitis relin

quo. Sane scribenti mihi de fide, quae religiose servanda est dum paciscimur , latissima pacti notio sufficit quae pertinet ad omnia

quum nihil sine pacto . contrahatur. Qui fidem hanc sanctissime servat, hunc honestina hominem dicimus, perfidum qui eam violat. Sine fide non stat societas. Eam tolle, &ca Signa alia plurima taciti consensus studiose collegerunt Pulandorfius De I. N. O Genti lib. IV., Boeclerus ad lib. II. De Iure Belli O Paeis c. IV. g. V., & Mulierus in Dissi De O io eirea signa inter homines recepta praeter femmonem . Cetera quae huc pertinent complexi sunt Thomasius Dissi De promissone ineerta, & Burlamachius in opere Pluries citato . Utinam ex simpliciori Philosophia haec manasset omni aetate pactionum doctrina l Illud certum est in fori disputationibus hunc locum segetem quamdam uberrimam esse litium sempiternarum .

207쪽

162 rixae, & discordiae, & inimicitiae, & clades, & bella erunt, & pernicies generis hum ni ca) . Colendum igitur venerabile hoe fidei numen , quae dexteram suam, cereissimum salutis humanae pignus ostentat . Innumera religiosissimae fidei exempla suppeditant ScriptoreS rerum Romanarum c . . Aegyptiis λmiliter hanc legem fuisse scribit Diodorus .H, ut periuri capite punirentur: quia duplici helere obstricti O pietatem in Deos τiolant,

O fidem inter homines tollunt maximum vinculum focietatis . Nulla est denique ad civilem aliquem cultum deducta natio , quae G dei decora, dignitatem, emolumentum & stu-ctum non sentiat ac fateatur . Attamen ra-

a Fides de qua loquor illud postulat, ut stemus illi

etiam promisso, quo alicui benefacere eo pacto spondemus, ut is heneficium nostrum semper pro beneficio habeat; quo nullum transfertur dominium & ius; quodque deseritur sine iniuria . Latius etiam patet, iubetque ut arcana colloquia custodiamus, ut simplices & ingenui simus , ut captiunculas& fraudes exsecremur, neminemque, tametsi adversarius &hostis & perfidus sit, verbis, aut factis decipiamus. Vid. S. Ambros. II. de m. b Valer. Maxim. lib. VI. c. VI. c Apud Iustum Lipsium Monita O Exempla Politieae. XIII. M Valer. Μaxim. Ioe. eit. , Cicero Om. III., Dio. Histor. lib. LVI., alii.

208쪽

rior est fides in terris, quam credi & percipi

possit. Labitur haec in urbe: titubat iam, ac vacillat ruri .

s. CXLI 1. At enim si qui nolint id facere quod

promissum pactumque est, quae erit animavi versio hominum perfidorum P Quum nulli sint in statu naturae qui publico iungantur munere iudicis & magistratus, potestatemque habeant cogendi ad iura servanda a); auctoritatem, consilium, operam amicorum imterponere necesse est, qui lites dirimant, &adversos animos blande componant. Arbitri etiam eligendi qui labem fugiant imprinbitatis & inscitiae & calliditatis; qui ab aequo & bono flem se non patiantur, aut

gratia, aut amicitia, aut quaestu, aut alia cupiditate ; qui utantur, quum opus est, testibus probatissimis ad sedulam iacti indagationem.

a Placuit Lokio Du Govνernemene civit ch. I. ius esse omnibus in statu naturae puniendi eos qui in aliquem peccarunt , si vindicationem referant ad consulendum generi humano. Sed quum pravis assectionibus & eupiditatibus saepissime impellantur homines ; quid non invehere malorum Poterit , haec exigendae poenae , puniendorumque delictorum potestast

209쪽

nes enim, ut aiebat Cicero a), veri iuris germanaeque iustitiae solidam O expressam e giem nullam tenent , umbra O imaginibus utuntur ; easque tuas utinam sequerentur l

210쪽

HUMANAE SOCIETATIs

DE CAUSSA OB QNAM HOMINES A NATURALI SOCIETATE AD HANC ALTERAM DEFLUXERINT .

eo evigilaverunt curae & cogutationes meae, ut explicarem quaesit naturalis commendatio hominum, quae sint ossicia & virtutes, sine quibus nec esse, nec felix esse potest societas qua conglutinamur omnes sine praesidio pactionum. At quum omnes similiter in ea s cietate nati & alti simus ad quam familiae regionibus casisque olim disiunciae confluxerunt; in qua magistratus constituti, scriptae lege*temperata naturae aequalitas; in qua demum imperantes alii , alii qui imperiis &potestatibus parent omnium . etiam interest

SEARCH

MENU NAVIGATION