장음표시 사용
41쪽
psit verbis a , ante omnia requirum,
amo ; 4oc tantum moneo , ut . Oculo
priui serio intendant in finem. meum , inque sevum. Si mihi Theologum agere propositum, oberrari: si P4ilosop4um,
cur culpant Z . Haurimuν enim e laeu-nis , quae liceat e puris o divinarum
literarum fonte . Huc nae me Foc ni Z ... Divinae illae literae veri. roboris Veraeque virtutis . effectricor nec tamen
Aumanam prorsua sapientiam sperne; eam dico , quae non se essert 'sed se via placide O ancillatur. Lapides, caementa , calcem ex Meteri. O. diu lapsoaad eis illo Philosophiae . compora mus : ne invide. lucellum hoc archit eis .... Philosophum ego .atam; sed Chrsianum et . nam. de versia q id . tu
bant Z . . . . Si recti . sunt sensui , quid
refert in re tam . ardua quo. Velo aut veste, modo non inrico a , eos tex
a) In sua ad Lectoreo, pro consantia Pν-- scriptione.
42쪽
rim. Si vani, conmiscant. Haec Lip sitis: quae quamquam videantur abunde explicare quod cupiebam; tamen non desunt alia, a quibus res tota apertissime conficitur. Philosophus sane , qui rationem sequitur ducem, dum honestum a turpi, bonum a malo secernit ; nec utitur Religione patefacta divinitus, nisi quum ipsa ratio eximium donum a Deo immortali tributum generi humano languet veluti &
deficit quod ego semper facio ;
& facilius suadet, ni vehementer fallor , & convincit efficacius hostes infensissimos rerum divinarum, ut fuit etiam a Raymundo. Martini animad-Versum Q . Vident enim perditi homines , quae sunt naturae consentanea ut vita bene honesteque instituatur, plane congruere cum iis quae augu-
a) Pupo Fidei p. p. e. V. g. m. cacius, ut opinor, apud multos ' erit retundere Philosophos per Philosophos , quam per sanctoS.
43쪽
sta & casta Religio praecipit, in quam
irruere ii solent conviciis & sannis &omni genere impietatis . Itaque, nons 'lum vituperatione quavis vacat propositum laboris huius mei ; sed quid dissimulem laudem meretur aliquam
propter utilitatem, quae hinc in mores & in Religionem permanat . .
At enim si ita res se habet, cur mandas latinis literis cogitationes tuas t Cur in gravissimis his rebus non te delectat patrius sermo Νec omnes tua legent, nec polite eloqui poteris quod sentis, nec bene de , doctis viris mereberis qui fastidiunt inopem& obsoletam linguam , ut loquantur Iocupletiori & sita . Teneo ista: sed
neminem offendat meus minime mihi iniucundus labor . Malui latine dicere, quamvis italas literaS amem Vehementissime: illuc enim me gravissimae caussae adduxerunt. Latine inquio :non siim tamen ita demenS, ut credam
44쪽
posse me aut peregrinam verborum th. solentiam, aut rusticam asperitatem fugere ; multoque minus apte, ornate, duserte loqui id mihi assum. Infareiam verba quae vocant latina: adhibebo sermonis munditiam tantum quae fugiat agrestem quorumdam philosopho. rum negligentiam; admoneboque fol. te istos , quemadmodum Antipater ille apud Tullium ca), ut accuratius scribant. Haec praefari oportuit: ad rem tandem veniamus. A te hoc unum peto ac vehementer flagito, Lector optime, ut aequus sis iudex sententiarum mearum. Ad me quod attinet& refellere sine iracundia & refelli sine pertinacia paratus sum.
45쪽
MORALI DISCIPLIΝΑΗUMANAE SOCIETATIS.
46쪽
QUO PACTO CONS ERARE CONTEMPLARIQUE HOMINEM PHILOSOPHUS DEBEAT, UT EI- . CONDITIONEM ' ET IGRA . Ex NATGRA IPSA ERGAT.
S. I. J contuenti oculo Physicorum, &duce magistra rerum historia telliuris huius faciem, non eadem quae nunc est , ipsa perpetuum fuisse .videtur. Tu enim campis uteris, tu uberrimas'& Iaetisti mas fruges seris , tu arbores ; ubi olim pi .sces & ostreae, ubi amnest, ubi lacus ce nebantur. Nunc deliciae & flores , nunc vites & oliveta, nunc utiles medendi herbae; ubi nemus, ubi urenda filix antiquitus. i nascebatur . Finge aliquem longe longeque multis ante saeculis demorivum. , qui pates
47쪽
ctis repente terrae saucibus ab inseris exes, taretur , atque in haec loca evaderet, quae incoluit; haec aspiciens Vix credo ipse agnosceret: adeo hominum manus, inquit Cicero a) , in harum rerum natura quasi alteram naturam efiicere conatae sunt.
s. II. Idem loqui de hominibus sithiliter parite
que poteris, si contrahiS universitatem, quae nunc est, generis humani, eamque gradatim ad pauciores, postremo deducis ad primos. Quamvis enim ad hanc diem moenibus septas urbes . extructionesque tectorum videamus, S tegumenta corporum assabre texta, vel suta; quamvis esticiamus domitu nostro quadrupedum vectiones , onera quibusdam bestiis, & iuga imponamus, eliciamus serrum
e terrae caVernis, detegamusque aeris argenti auri penitus abditas venas ; quamViS arteS scientiae mercatura commercium leges Inventae. sint et quis tamen ignorat , inquit idem Cicero b , quoddam tempus . . quum iungris homines passim bestarum modo 'vagaban-ιur, O Abi fiata. ferino vitam propagabant s
48쪽
nec ratione animi quicquam , sed pleraque viribus eorporis adminifrabant . Non divinae re--. Egionis , non humani o ii ratio colebatur. Nemo nuptias viderae legitimas, non certos quisquam inspexerat liberos . Adeo eVoluta V
luti & explicata longinqui temporis usu &periclitatione hominum ratio homines ipsos persecit , eoque selix penetravit, quo perVenire mortalium primis negatum fuit vel una
Quum itaque moralis hic noster mundus
de primo statu aeque ac ille physicus demugraVerit , longissimeque a rudi & imbecilla& tenera eius aetate distet; nihil turpius Philosopho , quam factum id casu credere;
nec Originem , mutationesque generis humani regenti omnia ac providenti naturae, hominumque voluntati & institutis tribuere .
a Forte superlatis verbis utitur Cicero p Silvestris certe hominum plurimorum vita , historica veritas est, quam strenue vindieat ei. Goguet in Introduct. ad libros de Orig. Ieg. are. O sient. At enim pleni sunt quorumdam libri contra ista ipsa disserentium. Bene habet. Si famam negas; finge hypotesim , euhis nullam Philosopho ostendes repugnantiam , si quorumdam tantum hominum ratio habeatur gratia disputationis .
49쪽
Quasi in moralibus locum ullum habeat , aut habere possit Epicurea de physicis mundi principiis opinio, & humanarum vicissitudinum atomi, si ita loqui fas pst , in tanto temporum spatio fortuitis concursionibus inter se cohaeserint: ex quo fluxerint quae sunt, quaeque cernuntur humanR Omnia.
Quocirca Philosophus, ut rem cogn scat, quemadmodum naturae discipulo par est, iuraque hominum ad ipsam naturam accommodet ; illud principio exquirit quae sit primigenia conditio generis humani sa) cuius, que muneris colendi efficiendique caussa nati,&in lucem editi homines sint: atque ad hanc
disputationem siς adgreditur, quasi nihil um
a) Conditio isthaec naturalis etiam fatis dieitur: idest praesinit quaedam essendi ratio, quae convenit hominibus si eorum indigentias tantum, eisque datas a Deo facultates spectes. Huius status definitiones , partitionesque plurimas invenies apud Iurisi & Moralis Disciplinae peritos, quas si valere iubeas fortasse Philosophi e , & veritati gratissimum facies. Legi ego Bodinum, Grotium, Piisendorsium, Fur Igmachium, Baetimerum, Gundlingium , Georoium Daries , caeteros . Contuli omni e nihil profeci. Nec mehqrcle proficiet hilum acutus metaphysicus quisque . Ego me video ab aliquibus aut ignarum, aut mendacem putari. Quid tum inde
50쪽
quam audierit, ishil cogitaverit eorum, quae continuata conspirans versuta & sagax hominum solertia tot iam labentibus annis i Vexit complexa est & auxit. Hinc nullam artificiosis hominum operibus eertam fidem adiungens , ea omnia ab homine diligenter separat, quae consilio quae saetitiis indige tiis quae imitationi; paucis quae tempori debent reseret ; hominemque sic animo cernit, ut homo est, & mhil praeterea . Usus re-lum, & historia eum paullatim edocent quinam sint ortus, & progressus iurium quorumdam aut assectionum humanarum , qui suborti sint inores quae mutationeS, quas subiicere mentis oculis nequit pura & sim plex hominis contemplatio . Hunc ordinem sequens hancque tenens viam Philosephus nec naturae hominem obteget involucris socialium notionum, nec iura
fasis miscebit: in quo peccarunt plerique.
porro haec mei instituti ratio est, a qua non discedere transversum unguem conabor.