Ubaldi Cassina ... De morali disciplina humanae societatis libri duo

발행: 1778년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

' FURI ET SIMPLEx HOMINIS CONTEMPLATIO EGM PATEFACIT APPETENTISSIMUM MELICITATIS . .

n homine appetitionem quamdam Voluptatis & declinationem doloris cernimus ', tametsi nondum a societate depravatus is sit , ipsa nastura hicorrupte atque integre iudicante. A que haec conveniunt Laponiae, Groenia diae, Asiae, Africae, hinericae incolis, atque habitatoribus, quorum machinRta nat ra est varia vultus lineamenta & varium ii genium; quorum diversae sunt plagae, diversi habitus & mores, legesque diversae: aeque hominum postrem' convenient, ac conVenierbant olim primis . Sentitur hoc, quidem, ut calere ignem, nivem esse albam, dulce mel, quorum nihil . oportet exquisitis rationibus onfirmare. Quum vero a natura ipsa iudicetur, quid aut secundum eam , aut contra sit: sequitur cum natura hominis congruere sugam illam doloris appetitionemque Voluptatis.

52쪽

Si postulas, quid sit voluptas, quid dolor, curiosus sorte id facis, : quam necesse est. Nolo ego de re dissicillima minimeque neces.saria disputatiotiem e vestigio habere. Quod si pergas veniet mihi adiutor Maupertuisius, quo auctore u) perceptio, aut idea illa, qua .

assici malumus, quam non assici, voluptas appellatur, contraria dolor. tibi voluptatis , & doloris non definitionem quidem nam desiliri idea simplex nequit sed παρα ρaειν. Quaeso hanc sume, nec essice ut longissimae praesidio significationem & naturam investigem. vocum istarum; secus haberet ali

quid supervacui fastidii metaphysica oratio b . S. VIII.

Perceptio, aut idea illa , quam appellat Voluptatem Maupertuisius, principio respo

b Quae sit voluptatis, quae doloris natura aperiunt Rhintiliter Cartesius, 'Volfius, Sulger, Vogli, aliique. Accuratius caeteris recens quidam scriptor operis : Idee Du'indoleaeι piaeere, qui habet prosecto bene cognitam voluptatem .ec satis firme conceptum animo dolorem . Excellenti eius opusculo admodum delectatus ego sum; sustabitque ut opi nor partem maximam liquidae voluptatis doctus quisque , cuius in manibus erit.

53쪽

det sensum cientibus leniterque agitantibus

motibus, qui corpusculi αρμονιαν ser-.Vant, aut turbatam restituunt De dolore contraria. Porro obiectis rebus quae proxime sensus movent, excitandaeque iucundae

perceptioni idoneae sunt, boni phisici nomen datum: similiter phdiscum malum eae adpellari sueVerunt, quarum proximus motus in sensu aliquid habet iniucunditatis b).

S. IX. . . . Hanc unam esse censeo primam honi m lique notionem, ut late omnium infantium exemplo demonstratur, qui res bonas m dasve habent, quatenus eOS Voluptas, aut dolor aliquis pe culerit. Revera primae aetatis illius historia ad physicos motus in sensu, qui gratii sere omnes, aut iniucufidi esse debent , quemadmodum fuit etiam Platoni animadversum c , & quibus peculiares senta. a Videsis Platonam in Philabo, Μalebranchium De Iareeherehe de lar vertis, Sanctorium in Statua eorporis medica, Povilles Theorie des sentimens agriabies a b) Non 'biectis tantum rebus, quae potis sunt perceptio nibus huiusmodi g;gnendis, sed ipsi etiam motui, qui re' vera est in sensu; immo excitatis ab hoc motu perceptioni-hus boni, aut mali nomen principio posuerunt o c) Dial. II. de Legibus.

54쪽

lesque ideae respondent, tota quanta est rein vocatur. Igitur quum homo Voluptatem asse stat & quaerat natura, essicitur eum natura

appetere physicum bon*m. s. X. At ex stultione boni, quae aliquandiu

maneat, aut eX congerie quadam bonorum,

quibus interdum homo perfruitur, abstractum nomen existit felicitaris. Quocirca sicut homo natura appetit physici in bonum, similiter evinappetere oportet physicam felicitatem. Vides physicum a morali homine nondum esse se cretum. At cur secerni heic debet P Numquae dotes, & quantae hominibus a natura, quamque eximiae tributae sunt, adiungi ad hunc locum debent, quem habeo in manibus P Num huc incumbere pro virili parte debeo , ut enarrem , quae felicitas digna homine, quaeve communis sit ei cum belluis Θ Prospi. cio nunc omnia haec tamquam ex aliqua specula: sed deinceps sumenda explicandaque

sunt. Quum ..entili pendeant ab maxime secietate , ob quam ratia ini una Praestamus belluis, dignoscitur & ex'icatur;

hunc locum prius' exprimere necesse 'in q, Videndumque principio, an natura vel casus

55쪽

eonsociaverit homines inter se; iccircoque an socialis sit Vel solivaga primigenia conditio

generis humani,

g. X I. Hoc unum igitur nunc habeas in omni Cogitatione coniunctum, in expetendis sugiendisque rebus duas esse vires, quae divelli nequeunt ab homine, ut homo est: altera

qua quidem voluptatem asciscit & sequitur suo veluti pondere ipse in se recidit ; alterac qua fugit, & reprobat dolorem a se ea

depellit atque reiicit omnia, quae molestiam asserunt, aut impediunt voluptatem. Porro vires huiusmodi alii appetitionem seu am O-

a1 Haec hominis appetitio videtur Μ lebranchio operis sit. lib. IV. e. I. lex naturae machinalis , cuius nem pς sumi potest sufficiens ratio liceat homini non Wolsiano Volsii verba semel usurpare γ ab uno rerum omnium effectore Deo . Alii appetitionem hanc ingeneratam vocant post subolas veterum Philosophorum atque ut ignaviae insem Vtant cQmmodis praeclarς agere. nobiscum arbitrantur. Fu eam in naum dicunt . Sed verba infarciunt: nulla quippe

. . .

huic Voca certa claraque notio subiicitur. Ingeneratum ni'hil est . Cedo in homine sentiencti facultatem , qua tueundi ab iniuςundis motibus in sensu λςernuntur . Cedo facultatem res obiectas cognoscendi, ex quibus iucundi illi motus existunt. Cedo harum rerum horumque motuum memoriam . Tria haec proclivitatem p pensionem appetitionem illam gignunt, de qua loquimur. Vide Fr ciscum Soave ad cap. XX. lib. Π. Speciminis Lohiani .

56쪽

ram felicitatis nominant; alii dicunt amorem fui, ex quo veluti ex sancto augustoque som. te omnis mea manabit moralis disciplina manae societatis ca).

CAPUT III.

FGRA ET SIMPLEX HOMINIS CONTEMPLATIO SOCIALEM PRIMIGENIAM EIUS CONDITIONEM PATEFACIT .

Gertum est non eamdem semper consociationem coniunctionemque homines servasse ;immo inventos eorum . aliquos fuisse, qu rum non erat cum aliis hominibus colligatio

ulla tacietatis b). Illud igitur quaeri a nor

a) Id quum dico ne credas traducere me cogitationes meas ad tuas solas voluptates, quae auέσως sapoie, quaa auditu, quae ex sormis percipiuntur oculis, sive quae in toto homine gignuntur quolibet e sensu. Paucis verbis ma ximum peccatum, si id unum intellexissem . Amorem volo , ut videbis infra , dignum homine etiam christiano non segregatum comitatu pulcherrimo virtutum, quae quRntum habeant ad vitam beatam praesidii, non docendum hoc loco .sb Videri Κoenig. in suo Schediata . De Hominum iam ror feras educatorum flatu naturali , O solitario. Hi quidem quadrupedes inventi: ex quo quaesitum sorte est, an bipes, Vel quadrupes sit humanum genus natura. In utramque P ν

57쪽

bis potest, an accominodatum ad naturam

sit ca , ut homo quatenus homo est soliva gam & agrestem vitam ducat; vel potius

. tem disputat Rousseau : Diboura fur Porigine O tis fondeis menti de Pin latitό parmi tes hommes, not. 3. Adeo ne ignavi sumus ; adeo deiicimus nos prosternimusque , ut disquirere audeamus, num similes & pares simus brutis a)Ambigua in pristiis naturae vox, qua ustis 'hactenus sui, & deinceps utar . Scitum erat Pythagoricis , & Stoicis eam esse vim quamdam, ex qua vita motusque existunt partium mundi singularum quod forte Aristoteli placuit, cuius naturae definitio tuis & merito obsita tenebris visa est

mente pariter fuerunt summi illi viri Cudinorinus & Neuin tonus . Democriti dc Epicuri auditores vires singulas sin-- gularum rerum . naturam nominabant: atque id similiter dicunt Cartesianae, & Lesibnitianae familiaa aIumni. Alii naturam vocant virium illarum praepotentem auctorem Deum Hinc Sesolastici naturam aliam naturantem esse do- Cuerunt, idest Deum, aliam naturatam quod pus quae sis nies vocabulorum i id est omnia quae a Deo effecta sunt. Vide Petrum Hurtadum de Mendoeta in Unipem Philosoph. disp. q. Physicae sect. a. omitto caeteros . Latiothaec est ut cernis naturae notio . Sed si istam contrahens ad res peculiares deducis , natura appellari potest complexio proprietatum, quarum gratia res quaelibet est talis, qualis est; quaeque ei sic convenientes sunt, ut illam a reliquis seeernant. Clamas in physicis me consulto versari. Sed de homine minime vafro male existimas: nondum enim necesse est moralem naturam explicare , quae paullo post facilius cognoscetur, cuiusque nomine sumere me contueberis pronunciata rationis, quibus ad beate vivondum ducimur.

58쪽

I3 an sit nefas a mortalium conditione dispescere ordinem assectionemque ad alios: iccircoque non natura, sed casus sivestres quosdam esse cerit; non pae a & conventa, sed natura ipsa conciliatrix maxime fuerit humanae aliis cuius secietatis.

S. XIII.

Iohannes Iacobus Rousseau, cuius aliqui licet mirentur ingenium & eloquentiam suspiciant, tamen portenta non prob ni opinio num; hominem ab aliorum communione disiunetum censet natura, eumque ut homo est, sumendum esse crepat ceu nudum animal &mutum, famem radicibus & herbis, sitim

obvia aqua, antris utcumque propulsans in iurias tempestatum ; quod propteroa solum figura situque membrorum a brutis caeteris discriminetur: nempe physicum hominem cer nit in naturali statu, moralem non cernit. t

. S. XIV. υ

Alii contra maxime convinci putant ea mente effectium esse hominem, ut socialiter Vivat; quia felicitatem suam n nciscitur solius Praesdio societatis, cuius nomine multorum hominum coniunctionem intelligunt, qui Va riis signis ideas exprimunt suas, mutuisque se

59쪽

14 invicem actionibus iuVant, ut vivant beate. Etenim vix ullum animal reperies, aiunt, quod vocari homine infelicius debeat, si iste relictus sibi sit, atque a caeteris deseratur. Ponatur quaeso homo ab aliorum hominum consociatione semotus ; qua tandem ratione, inquit Buriamachius it , servare tuerique viatam poterit, facultatesque evolvere ac perficere proprias & suas Θ Quid infantulo com- tingeret,' si ope alterius privaretur λ An non citissime periret caussa imbecillitatis, nisi esset quae ei suppetias ferret benefaciens & miseratrix manus 8 Adolescentes & iuvenes temere & inconsiderate faciunt, nisi aliena auctor tate & adhortatione regantur; & praeterea nullo aliorum magisterio instructi ita obsiti essent ignorantiae tenebris , ut ViX capere quidquam; minus autem id aliis communicare possent. Ipsos rudes & illvestres videres, commoditatum vitae ignaros, languori & desidiae deditos, & serme impares prospiciendo primis naturae vitaeque necessitatibus. Demum si consenescant iam ob exilitatem virium, &multiplicia mala quae . essiciunt ut senectus

60쪽

ipta sit morbus non secuS ac pueri, egent ope aliorum. Hisce porro malis una medetur

societas.

Sane , subdunt, quid alio tuti tanus , quam quod mutuis iuvamur ossiciis Z Fac nos singulos: quid sumus Θ Praeda animalium ac Victimae.. Caeteris animalibus in tutelam sui satis est virium. Alia coriis tecta sunt. i quit Cicero ir), alia villis vestita, alia spinis hirsuta, pluma alia ; alia squamis videmus

obdud a, alia esse cornibus armata, alia ii here effugia pennarum. Item illa cernimus ut contra metum & vim suis se armis quaeque defendant . Hominiem, addit Seneca imbeeillitas cingit: non tinguium vis , non de tium terribilem eae reis fecit. Nudum , O ins mum societas munis Haec morborum impetus arcuit, senectuti adminicula prospexit, solatia contra dolores Vedit . Hanc fiscimvatem tolle , O unitatem generis humani, quavita sustinetur, findes. ' FIaec omnia' pauciScomplexust iam erat Plato c): n lius nostium

SEARCH

MENU NAVIGATION