장음표시 사용
61쪽
I6δxerat, exs sese s ciens es, sed multorum indiget . g. XVI. Rationem hanc, pergunt, sussulcit hist
ria. Scimus enim homines, qui vitam segregem in lucis & antris traducebant, iugi m lestia cruciatos, & continuis animi & corporis aegritudinibus obnoxios fuisse, ut tradunt Diodorus, Homerus, & Plato. Quotquot Praeterea extant veterum traditiones, si fides
aliis; veterum, inquam, traditiones testantur mortalium plurimos in silvestrem statum lapses , vitam, traxisse serme similem vitae brutorum. Hoc autem nunc etiam evenire hominibus; quorum nulla serme coniunctio est & communis commendatio ; recentiores historiae con . firmant f). Heic, concludunt, nisi nobis naturam mentitam esse putemus , a qua ita est-
62쪽
cimur, ut felicitatem aVeamuS in primis, eius. que indipiscendae desiderio flagremus; satis
compertum est socialem conditionem, quae una bearam vitam parat, omnium nostrum n turae convenire: iccircoque naturalem, atque primigeniam esse praedicari oportere
Quae proserunt Buriamachius , Seneca, M. Cicero, & alii, quos contra disputat Bousseau, sorte non sunt huiusmodi, ut iis Contentus. esse possit, aut Vera esse fateatur . Ferres me , si ego idem dicerem p. Τu ne si
dubitarem quidem. Sine quaeso, ut punctiim temporis dubitem. Expurgabo. me, si Diis placet, effugiamque lubricum sane & periculosum locum. Omitto nihiΓ esse posse indoctius, quam quod ab istis si, qui cum Ira rurae homine ciνieum hominem confundunt. Dic mihi, quid aliud ea probant omnia, nisi participem hominem esse; vitae beatioris Θ Αt quae tandem est necessitas m
loris huius felicitatis Θ A quo didicisti hane
unam constitui & sumi congruenter naturae pImbecilliora homine animalia sunt plurima;
63쪽
I 8 imbecilles ii, qui silvestres reperti sunt; nec
idcirco praeda animalium & victimae. Immo dele stabatur eorum aliquis summopere. Veteris vitae recordatione, & fastidiebat commoda dulcissimae societatis . Non itaque in silvis plane & omnino miser. Qui ergo humano generi male consuluisse ipsam naturam diceres, si quidem homines disiuncti sartam te Etam haberent unam conservationem sui ΘQuae quum sint, latere videntur ista omnia
iis occultata & circumsus a tenebris, quae impediunt ne veritas detegatur .
Sed ecce alii, quibus auctoribus socialem conditionem hominis appetitiones etiam ostendunt, assectionesque , quas indidit 'n
tura et verbi caussa parentum erga natos amor , commune omnibus solivagae vitae
fastidium quo argumento usus est etiam Cicero ca) ); miserqtio qua conservatur omniS homini erga hominem coniunctio & caritas; ει alia huiusinodi. Quorsum tandem ista, aiunt, nisi ad societatem effectum esset g
aὶ De Fietibus lib. III. Argumentis generis huiusdem inni-' titur etiam Antonius Seguy in Studii Parisiensis Universitate Philosophiae Prosessor Phil. ad usum Sehol. accom.
64쪽
I9rius humanum P Egomet olim opinabar rationibus istis locum hunc confirmari, omnium que movebat me auctoritas Μoralis philosophiae, & Iuris Publici Scriptorum talia docentium . Atqui haec etiam vocare in cor, troversiam cogor, postquam paullo attentior humanae mentis contemplatio, & sedula limmani cordis αναλυσις patefecerunt mihi . quid appetitionis nomine veniat , & quinam sit ortus 'aut progresso socialium affecti .
' Subvereor sane; nec subvereri me iniquo arbitror, Corporis temperationem, adiune a& considerationes plurimas , habitum praesertim efficere, ut cari sint parentibus pueri : quae omnia locum quidem habent uber- rimum inita iam & expolita societate ; sed minimi ferme Pht pretii ad agrestem vitam
tradue a. Secus cernerentur in brutis ea
dem principia societatis; quippe quae multa faciunt indulgenter , nec sine labore in edu- cando, ut exploratum omnino sit, quantum quaeque natos suos in oculis serant. Miseratio non privata, sed publica asseimo est, ut alibi dixi cuius sorte Ollum in homine so
65쪽
livago vestigiuna ac Vola a). Quid igitur
sociale principium miserationem Vocant, quae . ortum suum acceptum refert societati Z Quod autem nemo in solitudine Vitam agere Velit, non satis confirmat, ut reor, nOS ad LOΠ- iunctionem hominum, & ad naturalem com munit tem esse natos: de hQc enim Vere iudicare non potest , qui gustavit iam infinitam abundantiam socialium voluptatum . Sedi
facessant qui dubiis aut captiosis rationibus philosophantur; quum hic campus non sit, in quo mea eXultare dei at metaphysica oratio.
Forte tu postulas , num ego ista prose rens iocem ne , aut ita sentiam. Reddens enim incerta omnia, quibus socialis primigenia hominum conditio probatur ; maiorem sorte largior , quam par sit, ingenio libe tatem , ac licentiam : adeoque non sine sic lere tibi Videor. in re apud plerosque non dubia fluctuare, Egone reprehendΗ & ca- .stiger innocens Z Age dum in ista pravitate non persto iamque pro soci ali . statu hominum omnis a me serm' suscipitur ... ,
66쪽
Quum sit hoc commune. Omnium animantium; ut habeant libidinem procreandi , es soboli quaeque suae lac , aut alimoniam Praebeant , non me reprehendet Jacobus Rousseau . ut puto, si id similiter omninoqtie de hominibus affirmem ; nec vitio mihi dabit, . si naturalem principio dicam societatem
aliquam coniugii, & liberorum a). Prosecho persuadere niihi ipse numquam potui. quod sibi persuasit adversarius . ut subduce
re se a muliere homo vesit statim ac eVane scit citissima necessitas procreationis , aut
infirmos & imbecilles natos ' post unum vel alterum mensem deserere crudelis genitrix possit b). Sane belluarum masculi . nec semper seminas procant & comitantur, nec stequentiorem semper ineunt societatem: quod hae statis solum temporibus . in surias ignem que ruant. At quo pacto seiunget se homo a semina, quae parata iugiter est procreationi Θ Finge fastidii delicatissimi hominem elabi alicui seminarum i nonne ad aliam amorem
67쪽
ipse transferens , aliis. ea amatoribus copulabitur Ex quo iani maior aliqua apparet in homine, quam in bellua necessitas inmeundae colendaeque societati S .
' Praeterea collocare opus .est in physica educatione hominum , ut suit Bussonio animadversum , tempuS duodecieS maius quam postulet institutio linimantium caeterorum:
his enim vix bimestribus robur illud subest
corporis , illa firmitas lacertorum, quam in insante, qui biennis sit, contuemur It que & ventrem denuo gerere , . & parere alium mater potest, dum adhue primo edusand' dat operam. Hae porro matris & li-
a) At enim prima mundi aetate ita infirmos & imbecilles natos fuisse qui probas Etiamne hoe postultis captiose
interrogans homo Scio aetatis progressu debilitatum velu- si, ac framam homirnim robur a pacifica publicae admini strationis forma , tui cuius pauci regunt . . innuinvri languo ri & otio dediti reguntur ; a molli & delicata puerorum institutione , & a recepto more arcte devinciendi c'ncludendique moraeibus & fastiis infantes; a 'gymnastiei laboris neglectu, deto'o' nitrato pulvere ; a massarum urbium luxu ; a diobolaribus scortis ; ab immodicis tributis, quae
indicuntur agricolis ; & si quid est huiusmodi. Dissertationfur ι'Edueation phisque des Enfans, par M. Baiiaxerd. Esto igitur, validiores ii fuerint: .homines tamen .
68쪽
23 herorum indigentiae an non esscient ut magis magisque incendi erga mulierem. Vir firmarique erga natos debeat utriusque amor, tametsi h manitas, habitus, reputatio, & caetera hujus
modi longe lateque pateant solum expolita societate Θ Id qui negat, fabulosam humani
cordis narrationem texit non historiam. V risimile ergo est indigentias huius generis: so. livagam & agrestem Vitam. propulsare i X X II I. . i . Nec euλm eo Rdduci possum ut credam hac j illaci sparsas veluti re satas familiae .se .cietates ,: quales Theseus i eniti Athenienses; quos ille primus ex agris coegit . in civit tem timere se & sugere Vplle, mutuam so cietatem ι coniunctionemque Rspernari , nee communibus . indigenui., caritate , amiciua, officiis providere . : Scrutare . historiam. Quini, primum . Calisor suae peninsulam ingressi nodistrates sunt, mutuiS indigentiis conglut
a Nec te Nigritarum exempla morentur , quorum feminae infantes quaeque suos deserere dicuntur vix idoneos sibi parandis , quae sunt necessaria ad visam t.. I mlanges intriesia fans des Vorages ae te . Amisique Oc. Μe nimirum eorum Philosophorum puderet , qui inde effici arbitrarentur semii , illas naturam sequi, & eius quasi lege vivere . Naturae enim tribuerent, quod individuae accidentariae perversitatis est
69쪽
24 natos incolas inVenerunt . Ubi seracior tellus , ibi casae frequentiores. Confusio , odia technae, bella, caedes, rapinae a felicissima illa regione exulabant, agebatqde triumphos una Omnium pax .' Apud Brasilienses' ipsos , qui nec . esse posse imperatorem ullum ii terris nec tam insanas subditas gentes dari' arbitrabantur , quae illius iussis ac leo
bus obtemperarent; mira animorum concor dia reperta est: nec eos ad bellum umquam
excitarunt foeda utilitas . ambitio: a , :& ca tela 'huius generis, propter quae in extremmum discrimen adducta saepe se assicatum cadaver vidit Europa. Omitto sexcenta alia. Pergam si vis , & urgebo angustius Perti, mescant parvae illae familiae aut ,serarum dentes & ungues , aut insidias impetus
hominum aliorum. Igitur ut-a serisI tueantur ipsae se, aut contra hostium copias adsi stant ; inrigentia conciliatrix erit humanae maxime societatis. Hoc quidem argumento noti inconcinne utitur audacissimus scriptor
Helvetius b) . Perspicuum itaque est hanc
70쪽
normam, hanc regulam, hanc praescripti nem esse naturae ut homo socialiter via vate secus sua sponte & Voluntate praeceps ipse . rueret in i aerumnas ac gurgitem , infelicitatis .
Aonio solivagus hanc habet conuitutionetriconsusam & incertant, si ita loqui fas est , ut tantummodo . se tueatur, qualissicumque sit : sed nec quid sit, nec quid possit, - nec Plene quid ipsius natura sit, intelligit. Hinc bonum physcuis asciscit tantum & quaerit, selumque physicum malum refugit & aspe inatur, quemadmodum . dixi capite secundo. At . quoniam .hactenus comprobata socialis hontinis , vita est ; illud restat, ut doceam, . quo pacto locupletion ad beate vivundum is fiat quae sitit alia genera Voluptatum, qui-IuS fruitur coirgruenter naturae. Itaqua fo-