장음표시 사용
51쪽
- 42 Sed jam hoc peto : si sanctus Augustinus, ut volunt viri clarissimi quibuscum contendimus, revera pro certo habuit eisdem Sacrae Scripturae verbis multiplicem passim subjectam esse notionem, quare hoe non objecit suis adversariis, qui ejus interpretationem dictitabant esse salsam, Suam contra Solam praedicabant veram 8 Nam ita lis, sine tantis verborum ambagibus, brevi suisset sedata. Unum et eumdem Scripturae lacum habere nonnumquam plures sensus litterales, doctrina, inquiunt ii , Augustini est. Ita-ne vero Τ Cur ergo hoc non docet in prolixa illa disputatione, quam exhibet Consessionum ejuslibet duodecimus Τ Erat enim ibi huic doctrinae, ut mihi quidem videtur, locus plane opportunus. Et cur, quaeso, in Suis De Doetrina Christiana libris, ubi deditu opera agit de Sacrarum Scripturarum interpretatione, de litteruli sensu multiplici ne verbum quidem habet 8 Qui sit ut patroni mulliuplicis sensus litteratis nullum Sacrae Scripturae locum indicare
potuerint, quem Sanctus Doctor affirmaverit, non dico aliter atque aliter explicari posse, sed, quod hic agitur, in duplicem aut multiplicem sententiam esse accipiendum' Scire cupio quid patroni multiplicis sensus litteratis ad haec respondea ut . Quod vero alti uel ad verbaAugustini, quae nobis objiciunt, haec eo tantum valere posse videntur, ut probent sanctum Doctorem existimasse pie credi posse divinarum Scripturarum plures quam unum hic illic litterales esse intullectus. Hoc vero an reapse ita sit, assirmare non audet, sed de re dubitat. Age vero ipsum audiamus, recitando paulo copiosius verba quae nobis ex ejus scriptis ab adversariis primo loco opponuntur. Cum alius, inquit, diserit, hoc sensit i Moyses quod ego; et alius, immo illud quod ego, religiosius me arbitror dicere, eur non utrumque potius, si utrumque verum est 3 Ει siquid ιerιium, eι si quid quartum, et si quid omnino aliud oerum quispiam in his verbis i23 uidet, cur non illa omnia vidisse credatur, per quem unus Deus sacras litteras vera et diversa visuris multorum sensibus temperavit' Ego certe. . . si ad culmen au
is) Cl. Leonh. Coquaeus in notis ad libr. XI. cap. XIX de Civit. Dei. 2ὶ Mil. in verbis Genes. I, 1. Diuitia oo by Corale
52쪽
toritatis aliquid scriberem ili, sie mallem scribere, ut quod
seri quisque de his rebus il) capere posset, mea verba resonarent, quam ut unam veram sentenιiam ad hoc apertius ponerem, uι eaecluderem ceraras, quarum falsitas me non posseι Ossendere. Nolo isaque Deus meus tam princeps esse, ut hoc illum virum de te meruisse non credam. Sensit ille omnino in his verbis atque evitaviι, eum ea scriberet, quidquid hic veri potuimus inuenire, et quidquid nos non potuimus, aut nondum possumus, et lamen
in eis inveniri potest i5 . Peto, nonne dubitantis haec sunt verba 3 siccine loquitur qui vult edocere rem quam pro certa habet 3 Ergo, quod assirmant, Augustinum docuisse unum eumdemque Deum Scrip-ιuroe habere nonnumquam plures sensus liιιerales 4ὶ, id quidem
salso asseritur; hoc tamen concedi potest, scilicet Sanctum doctorem aliquando Sensisse nullam istorum verborum Gen seos interpretationem esse excludendam, modo in se nihil salsi contineat; enim potuisse ut Scriptor sacer per verba : in principio creavit, etc., multiplicem sensum litteralem exprimere voluerit. lj Quid per haee sibi velit Augustinus plenissime eognoscitur ex confess. lib. XlI. Cap. 26, quem locum hic subjicimus: a Deus meus, celsitudos humilitatis meae l. . quoniam tu mihi praecipis ut diligam proximum meum s Sieut me ipsum, non possum minus credere de Moyse fidelissimo I s mulo tuo, quam mihi optarem ac desiderarem abs te dari muneris, sis tempore illo natus essem , quo ille, eoque loco me constituisses, ut per . servitutem cordis ae linguae meae, litterae illae dispensarentur, quae tantos post essent omnibus gentibus prolaturae, et per universum orbem tanto v auctoritatis tui mine omnium salsarum superbarumque doctrinarum Verba v superaturae. Vellem quippe, si tunc ego essem Moyses, ex eodem nam- . que massa omnes venimus; et quid est homo nisi quia memor es ejus in . vellem ergo, si tunc ego essem quod ille , et mihi abs te Geneseos libero seribendus injungeretur, talem mihi eloquendi facultatem dari, et eum v texendi sermonis modum, ut neque illi qui nondum queunt intelligereo quemadmodum Deus creat, tamquam excedentia vires suas dicta res eusarent, et illi qui hoe jam possunt, in quam lihet veram sententiam .eogitando venissent, eam non praetermissam in paucis verbis tui famulio reperirent; et si alius aliam vidisset in luce veritatis, nee ipsa in eisdem . verbis intelligenda deesset. πσὶ Seil. de ortu ereaturae spiritualis, etc.
53쪽
- 44 Sed quo melius constet de mente sancti Doctoris , iuvabit animum advertisse ad ea quae scripsit Libro I do Genesi ad litteram Cap. 18 et 19. In rebus obscuris, inquit, atque a nostris Oculis remotissimis, si qua inde seripsa etiam divina legerimus, quin possin ι salvo fide, qua imbuimur, alias atque alias parere sententias, in nullam earum nos praeeipiti Upirmatione ita projiciamus, ut, si forte diligentius discussa veritas eam recte
Iabesaetaverit, eorruamus , non pro sententia divinarum Scripturarum , sed pro nostra ita dimicantes, ut eam velimus Scripturarum eue, quae nostra est; cum potius eam, quae Scripturarum est, nostram esse.veIle debeamus. Ponamus enim in eo quod scriptum est: dixit Deus fiat lux et sacta est lux, alium semsisse lucem corporalem et alium spiritualem iij. Esse spiritualem Iucem in creatura spirituali, fides nostra non dubitat; esse autem Iucem corporalem coelestem aut etiam supra coelum vel ante coelum, cui succedere noae potuerit, tamdiu non est contra fidem, donec neritate certissima refellatur. Quod si factum fuerit, non hoe habebat divina Seriptura, sed hoc senserat humana ignOrantia. Si autem hoc verum esse certa ratio demonstraverit, adinhuc incertum erit, utrum hoe in illis xerbis sanctorum librorum scriptor sentiri Moluerit, an aliud aliquid non minus verum. Quod si coetera conteaelio sermonis non hoc eum voluisse probaverit,
non ideo falsum erit aliud, quod ipse intelligi voluit 2ὶ, sed et
verum et quod utilius cognoscatur. Si autem eon tertio scripturae hoc uoluisse intelligi scriptorem non repugnaverit, adhuc restabit quaerere, utrum et aliud non potuerit. Quod si et aliud p tuisse invenerimus, INCERT LM erit quidnam eorum ille volueriι ret utrumque sentiri voluisse NON INCONVENIENTER CREDITUR , Ss utrique sententiae certa circumstantia suli rassatur. Ergo ex Augustini doctrina, si qua Scripturae verba, non repugnante Oratione contexta, in unam atque alteram Senten-liam accipi possunt, incertum erit utram Sacer auctor exprimere voluerit, et utramque voluisse nou INCONVENIENTER credideris; hoc est, si id reapse factum esse credas, nihil credideris
l) Vocabulum Luae sumitur hie in sensu litterati proprio et metaphorico. 2) In nonnullis Codd. legitur non Noluit; et rectius hoc; nam contexta oratio negationem hic omnino postuIat. Diuitigoo by Corale
54쪽
quod in sui conceptu habeat quod obstet quominus potuisset id sori, si id Spiritui Sancto placuisset; non dicit Augustinus:
CONVENIENTER creditur, sed NON INCONvENiENTER, quod Opem pretium erit obserVaMe.
Itaque, ni fallor, ex iis Augustini verbis, quae primo loco
objecta nobis fuerunt, nequaquam recte conficitur eum docui Me , unum et eumdem Iocum Seripturae nonnumquam habere plures sensus litterates..Videamus porro an ad probandum firmiora sint quae praeterea ex sancto Augustino adducuntur; et judicent quibus Me uisa ex animo est omnis de re praejudicata opinio. Docuerat Augustinus ilib. 5. de Doctr. Christ. Cap. XXVIJ, obscuriora Sacrae Scripturae loca elucidanda esse ex iis quae sunt magis perspicua; deinde pergit dicere : Quando autem eae eisdem Seripturae verbis, non unum aliquid, sed duo vel plura sentiuntur, etiamsi latet quid senseriι ille qui seripsiι, nihil periculi est, si quodlibet eorum congruere oeritati eae aliis locis
Sanetarum Seripturarum doceri potest: id tamen eo conante qui divina serutatur eloquia, ut ad voluntasem perueniatur auctoris, per quem Scripturam illam Sanctum operatus esι Spiritus, sive hoc assequatur, sive aliam sententiam de illis verbis, quae fidei recis non refragatur, eaesculpat, testimonium habens a quocumque alio loco diuinorum eloquiorum. Ille quippe auctor in eisdem Cerbis, quae intelligere uolumus, et ipsam sententiam FonsITAN uidit; et certe Dei spiritus, qui per eum hinc operatus est, etiam ipsam oecursuram Iectori veι auditori sine dubitatione prino dit; imo ut oecurreret, quia et ipsa est veritate subnisa, providit.
Nam quid in divinis eloquiis largius et uberius potuit divinitus provideri, quam ut eadem Merba pluribus intelligantur modis, quos alia non minus divina contestantia faciant approbari 'Damus adversariis, etsi non certo de re constet, dum us tamen sanctum doctorem ibi loqui de sensu litterati, seu de pluribus eadem verba ad litteram intelligendi modis. Atqui, dicat quis, Augustinus ait: ille quippe auctor in eisdem uerbis, quae intelligere volumus, ET ipsam sententiam fors tan vini T ; jam vero dicendo : ET ipsam sentetmium, supponit saltem duplicem eisdem verbis subjectam esse pOSse notionem. Nolumus disputare utrum duo haec : in verbis eisdem duplia Diqili Corale
55쪽
- 46 tem VIDERE notionem, et, iisdem verbis duplisem funaicERE Notionem, unum atque idem sint. Id concedamus. Ergo quum S. Augustinus dicat : ET ipsam sententiam FonsiTAN vidit,
ponit, latemur, fieri posse ut aliquis Sacrae Scripturae locus saltem duplicem habeat sensum litteralem. Sed quid inde non negamus Sanctum Doctorem sensisse id steri posse, sed hoc negamus quod illi assirmant, scilicet. doctrinam Augustini
esse, unum et eumdem Iocum Scripturae habere nonnumquam plures sensus litterales sti.
Objiciat quis, ex illa dubitandi particula Drsitan arripi non
POSSe argumentum, quum Augustinus hic non loquatur nisi universe de aliquo Sacrae Scripturust loco, qui alio atque alio sensu ad litteram intelligatur; de quali loco recte dicere potuit auctorem sacrum in eo forsitan vidisse et unum et alium sensum ;. nec tamen hoc dicendo eo ipso expressit se absoruta dubitare an Sacra Scriptura, universe loquendo, multiplicem passim habeat sensum litteralem. Reponimus, animadversionem hanc nihil juvare adversarios. Fatemur Augustinum non quidem significare eo ipso se de hoc dubitare, sed advertimus eum non magis eo ipso exprimere se de hoc non dubitare; nam qui dubitat an Sacra Scriptura multiplicem passim habeat sensum litteralem, si idem dicat de hoc vel illo loco, qui alio tque alio sensu intelligatur, Scriptorem sacrum forsitan exprimere voluisse et unum et alium, in logicam nihil peccat. Quae quum ita Sint, noli credere assii mantibus doctrinam Augustini esse, unum et eumdem laeum Seripturae habere nonnumquam plures sensus litterules.
Non hoc docuit AugustinuS. Quae praeterea laudato loco leguntur Augustini verba : Quid in diuinis eloquiis largius et uberius potuit divinitus provideri, quam ut eadem verba pluribus intelligantur modis, haec, inquam, ut recte intelligantur, in memoriam revocandum est quod supra jam monuimus 2), scilicet, sanctum doctorem Deo auctori tribuere quodcumque uerum, quod quis ex Sacrae Scripturae verbis intelligit, etiamsi non recte verba intelligat, hoc est,
D Vid. supra pag. 40, in nota subieeta ordine deeinia. Duiligod by Gorale
56쪽
non illud verum percipiat, quod Sacrae Scripturae auctor exprimere voluit. Imo locorum obscuriorum, nam de his loquitur, Oarium intelligendi modum divinitus provisum esse assirmat, quo sensu supra de Doctr. Christ. Lib. 2. cap. 63 dixerat : magnisice et salubriter Spiritus Sanetus ita Scripturas Sanctas modificavit, ut locis apertioribus fami occurreret, Obscurioribus autem fastidia detergeret; et Lib. XI. cap. 19, de civitate Dei: quamnis itaque divini sermonis obscuritas, inquit, etiam ad hoc sit utilis, quod plures sententias veritatis 1ὶ parit eι in lucem notitiae producit, dum alius eum sie, alius sic intelligiι, ita tamen ut, quod in obscuro loco intelligitur, vel attestatione rerum manifestarum, vel aliis locis minime dubiis asseratur; sive cum multa tractantur, ad id quoque perreniatur, quod sensit ille qui seripsiι; sine id lateat, sed eae oceasione tractandae profundae obseuritatis alia quaedam vera dieantur, non mihi sidetur ab operibus Dei absurda sententia. Patet, ni fallor, quod dicit Λugustinus, divinitus provisum esse ut eadem verba pluribus intelligantur modis, id nequaquam ita explicari posse. quasi Sanctus Doctor docuisset divinitus provisum esse ut iisdem verbis plures subjectae essent notiones Seu sensus litterales, quod tamen volunt adversarii, nescio quanam tandem interpretandi arte. Superest ut dicamus, quid Alberet Patritius ad objecta Augustini loca respondeant. Augustinus, inquit Alber, ubi loquitur de pluribus ejusdem Ioel sensibus, istos non intelleaeit praeter eorum unum veros eι proprios talis loci sensus; sed tantummodo pios, charitatique erga Deum et proaeimum eaeeitandoe idoneos, et nonnisi proprio ingenio in tuli laco conceptos. Quo responso non putem Satisfactum iri adversariis. Ad neutrum ex objectis ab Augustino locis Alber directo respondit. Patritius concedit Augustinum lavere adversariis. Εjus verba hic recitasse operae pretium erit. Sententia Augustini est, inquit Patritius, sicut apparet etiam eae iis, quae protulimus eae libris
1 in Sententias veritatis non esse idem ac plures sensus Iiιtervies, ut quidam autumarunt, ex contexta Augustini oratione patet. Quid hic veritatem voeet, colligi poterit ex iis quae scripsimus supra pag. 40, in
57쪽
Consessionum Lib. XII. c. 53. vid. et Cap. 5 . , Spiritum Sanctum ita loquutum esse in Bibliis, ut una enuntiatione e rimeret quidquid veri eae est colligi posset. Verum, rem sic habere, de monstratio desideratur. . . Quae quum ita sint, Iieeat nobis omni ea reuerentia, qua Augustini auctoritatem sane grauissimam prosequamur Oportet, ab eo hilo in re dissentire; quod tinere factum nemo umquam arguere poterit, quandoquidem neque
unum inter omnes veteres patres reperire sit, quem constet cum
Augustino sensisse, idque ipse Augustinus prodit, dum in libris Confessionum, tibi primo suam hanc sententiam proposuit, ita loquitur, ut quid nopum, recens, indictum ore aIio, eι sibi proprium atque a se eaecogitatum, eum dicere appareat man festo , neque ut qui testis est doctrinarum a majoribus traditarum , sed ut qui privam sibique peculiarem sententium aperit. Hactenus Patritius, cit. OP. Pag. 2O. Ego vero hoc unum adversariis largiendum esse puto, scilicet Augustinum in ea fuisse sententia, ut opinaretur fieri omnino potuisse ut Sacrae Scripturae auctor eisdem verbis plures simul subjiceret sensus litterales, sed id ita reapse factum esse, Augustinus certo Se credere nuspiam assirmavit.
Unus quilibet divinus sermo non erit abs re, ait, si diversos pariat intellectus. Ad contextam Bernardi orationem attendamus, et Statim patebit eum in laudato loco non agere nisi de vario S. Scripturam explicandi modo, deque ejus sensu, ut V cant, accommodatius. Itaque verba, quae probent sanctum Bernardum patrocinari sententiae quam oppugnamus, desumpta sunt ox homilia ejus in Canticum canticorum quinquagesima prima, ubi ad locum Cap. 2. v. b. : Fulcite mestoribus, stipate me malis, quia amore langueo, haec scribit: me, inquit, locuta est sponsa adoleseenιulis in sponsi absentia, monens eas in side profleere et operibus bonis donec veniat, sentiens in eo fore et beneplacitum sponsi et filiarum salutem, et suam ipsius consolationem. Scio me hune locum in libro de
58쪽
Dilaetione Dei sὶ plenius e Iieuisse et sub alio intellectu,
POTIORI-NE AN DETERIORI , LECTOR IUDlCET , M cui utrumque τι-dere placuerit. Non sane a prudente de diversitate sensuum is dicabor, dummodo Meritas utrobique nobis patrocinetur 2 , et eharitas, cui Scripturas servire oportet, eo aedificet plures, quo plures eae eis in opus suum veros eruerit intellectus. Cur enim hoe displiceat in sensibus Scripturarum, quod in usibus rerum assidue eaeperimur In quantos, verbi causa, Sola aqua nostrorum assumitur corporum usus 3 Ita unus quilibet divinus sermo non eriι abs re, si diversos pariat intellectus diversis animarum neeessitatibus et usibus ACCOMMODANDOS. Ex quibus manifesto constat quod supra assirmavimus. scilicet sanctum Bernardum nequaquam loqui de multiplici sensu litterati qui uni eidemque Sacrae Scripturae loco sit subjectus, sed tantum de varia unum eumdemque locum inieris pretandi ratione, deque sensu, ut vocant, accommodatitio. SECTIO SECUNDA.
Argumentum, quod Bukento p Iὶ ducit ex dictione in
principio, plane nullum est. Verba haec, inquit, alio atque alio litteruli sensu opTi ME INTELLisuNTun. Demus id paulisper; quid inde contra nos probaverit' nihil prorsus. Neque enim negamus, Scripturam hic illic in aliam atque aliam sententiam ad litteram posse exponi; sed eam alicubi duplicem reapse habere litteralem intellectum ab ejus sacro Auctore intentum. hoc dicimus nullo argumento esse comprobatum. Atqui hoc docent adversarii nostri, hoc ergo probent.
13 Videsis ejus Traelat. de diligendo Deo ad IIaimerieum, Cap. I. in prinei pio rapitis. 2ὶ Hoe est: liret verba saeri Seriptoris non recte interpretemur, modo tamen nihil inde exsculpamus quod in re verum non sit: δὶ Vid. supra pag. 19.
59쪽
Sed et negandum mihi est, quod affirmat Bukentop, illud in priseipio, in triplicem litteralem sensum, quem indicat, posse accipi. Ac primo quidem Ibereshithὶ non significat primo omnium; non notat, inquam, ordinis Seu seriei alicujus principium. Si hoc voluisset Mo3ses, scripsisset m-sMna , quae trishonj inclinata forma seminina saepe in
adverbium abit, valetque primum, prius, ut. Verbi gratia, Gen. cap. 58. V.28, Jerem .cap. 16. v. 18 et passim alibi; vel cum praefixo
a ibuὶ scripsisset burishona , quod idem notat;
exempla dabunt Deuter. cap. 15. v. 10. Iosue cap. 8. V. 55. ut alia mittam. Vox ibereshiιhὶ autem nuspiam in Scripturis notat primum, prius, primo omnium.
Porro salii eos, qui vocabulum bereshith interpretari velint in filio seu per filium, sanctus Hieronymus jam docuit ; quem tamen, quod mireris, Bukento p citat tamquam unum ex tribus SS. Patribus, quos assirmat dictionem in principio exposuisse in filio, seu per filium.
l) S. Hilarius sin Psalna. 2ὶ seripserat: Bresiιh verbum Nebrastum est. Id tres signisicantias in se habeι : in principio, in eapise cur
etiam hunc litteralem sensum non adnotavit Bukent op eι in Filio. Ad quae sanctus Hieronymus Lib. quaestion. Hebraie. in Genesim, statim ab initio libri haee notat e vitarius in eaepositione cujusdam Psalmi a rmat in Hebraeo haberi: in silio secit Deus caelum et terram, quod falsum esse ipsius rei veritas eo robat. Nam eι septuaginis interpretes, et Symmachira eι Theodotion, in prineipio trans ιulerunι; et in Hebraeo seriptum est Bagstru . quod Aquilia interpreιatur in capitulo , et non BARE', quod appellatur in filio. Magis itaque seeundum sensum quam seeundum verbi ιranslationem de Christo Meipi potest. Ex quibus profecto patet sanctum Hieronymum negasse verba Genesis cap. 1.1. : in principio, aceipienda esse tamquam in sensu litterati dicta de Christo; negat enim ruat κ a secundum verbi ιranslaιionem de Christo aceipi posse. Sensisse tamen videtur illud in principio mysti eo quodam Sensu ad Christum posse referri, quod an verum sit neeme, hie nihil
60쪽
- 5 Nec magis advocandus erat Augustinus, quem alterum
istius inierpretationis patronum laudat Bukentop. Augustinus enim multum abest ut affirmet illud Geneseos principium de Filio Dei esse dictum. Nam postquam exposuit il) varias istius vocabuli interpretationes, sic concludit i2ὶ : Sed quis nostram sis invenit ibin eam l4ὶ inter tum multa vera l5ὶ, quae in illis verbis aliter atque aliter intellosis oceurrunt quaerentibus, υι tam fidenter dicat, hoc sensisse Mosen, atque hoc in illa narratione voluisse intellisti, quam fidenter dicit, hoe verum esse, sine ille hoe
senseriι, sive aliud p Mee enim, Deus meus, ego εervus tuus...
ecce ego quam fidenter Geo, in tuo Verbo incommutabili omnia te ferisse, invisibilia et visibilia, numquid tam fidenter dim, non aliud quam hoe adtendisse Moysen, cum scriberet: in principio
secit Deus coelum et terram 8 Ouia non stetit in tuo veritate hoe certum vides, ita in ejus mente video MLeum eogitasse, cum hete scriberet. Potuit enim cogitare: in ipso faciendi eaeordio, eum docereι IN PRINCIPiO : potuit eι coelum et terram hoc loco, nullam iam formatam perfectamque naturam siue spiritalem sive eo μralam, sed utramque inchoatam et adhue informem velle intelligi. Video quippe vere potuisse diei, quidquid horum diceretur; sed quid horum in his verbis eogitauera, non ita video: quamvis sine aliquid horum, sive aliquid aliud, quod a me commemoraιum non est. ιantus vir mente eonspeaeeriι, cum haec verba promereι, verum eum vidisse apteque id enuntiasse, non dubitem. Hactenus Sanctus Augustinus. Ex quibus prosecto patet, Augustinum nequaquam absirmasse, dictionem in prineipio dρ Filio Dei esse cxponendam, ut Buxento' asseverat. Superest ex tribus SS. Patribus, quos suae interpretationis patronos advocavit Bukentop, sanctus AmbroSius. At neque hic illi favet, quum non nisi sensu quodam mystico illud Geneseos principium ad Dei Filium reserat. Nam post-
εὶ Consession. Lib. XII. Cap. 20. 2ὶ ibid. Cap. 24. I Alite edd. inveniet.
M Scilicet uoluntatem tuam, h. e. verum Saetae Scripturae sensum. Cf. Consession. Lib. Xll. cap. 25.
5ὶ Cir. quae seripsimus supra p. 40, in nota ordine decima. Diuitiam by Cooste