Disputationes ad morborum historiam et curationem facientes. Quas collegit, edidit et recensuit Albertus Hallerus. Tomus primus septimus. .. Tomus primus. Ad morbos capitis et colli

발행: 1757년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

511쪽

guine ac lympha, quodque sulphur minerale aut antimonium concernit , parte minima Oberrantibus , inque tam exilissimas partes , rectius atomos dicendas, convertendis sufficiat. In corpore namque humano a sanguine

atque humoribus eadem corpora solidiora sic dissolvi , uti sacchatum, vel-

quodlibet sal in aqua , ceu menstruo suo genuino disparent, ut unum

cum eodem evadere videantur, nolim assarmare, eoque minus, quo certius constat , nec mercurium cum eius praeparatis , si illum sublimatum corrosivum excipias , nec sulphur minerale una cum antimonio ab aqua nut humoribus, corporis nostri analogis fundi , cum multum ab indole' salium distent. Ne quis interim me aquae, cum Vivo mercurio aut anti monio diu satis coctae, omnem denegare virtutem, opinetur, qui prioris virtutem anthelim inticam praecipue in tenellis infantibus; posterioris vero sanguinis purificationi vulgo tributam qualitatem , quae additis communiter rudicibus, lignis , aliisque plantarum partibus magis magisque intcnditur' ac promovetur , per experientiam satis edoctus fuerim. Id tamen pro 'certo obtineo, tales vires neutri earum, si vel copiose atque ad profusionem usque quotidie ingurgitentur, else adscribendas, quales concretis ipsis in subitantia adhibitis omnino competere, optima rerum magistra loqui tur. Interim per validas cordis arteriarumque ictus, q' more guttularum inquosarum ex alto deciduarum 13on vi, sed saepe repetendo agunt, sique. Lo rerum audias intra horam , praesente integra sanitate, ter mille atque :sexcentas concussiones fortes fatis exercent , utriusque concreti partes, quotquot minio singuinem.intrarunt in alcohol antea conversas , alteri ,

hoc attritu mirifice dividi, obviam sibi invicem iactas combinari , . Iulphureas nempe moleculas globulis mercurii longe minoribus , ac quidem per corium alias transprimuntur , ubi tamen nubeculae ad instar tenuissimae la-teribus adhaerere conspiciuntur, glutinis in inodum , ac veluti cum pinguedine animali superficialiter fit, adhaerendo ulligari, extra dubitationis; uleam est positum. Cum de effectu caloris in sulphur clara multa prostent testimonia , quamque per hunc ad est uviorum dimissionem copiosiorem. disponatur ita , ut per aera pollinodum , modo prorsus invisibili, dispergatur , potiorem calori corporis partem hic concedere malim , qui parum sulphurei ejus , quod cum sanguine commixtum est discontinitare, fortemper frictionem motumque sanguinis intestinum volatile reddere, modo propemodum , quo sulphur in vasis clausis idem in sublime attollere potis est, quoque debilior ejus gradus ad partem hanc minimam' requiritur. Ne

multum reserre puto sive per amorem , quo simile simili gaudet, quoque magnes serrum attrahit, sive per odium potitis utriusque concreti , in coN-pore sibi occurrentis, actionem' expfices. Et si cnim nulla evidens pugilaέ vel effervescentia , quae nonnullis mixtionibus salium natura sua contrarioarum , aliisque rebus a menstritis dissolvendis propria est , oculis hic utar pari queat, cum nihilominus actiones & reactiones corporibus diversis im Vicem conjunctis perpetuo competant , Virtusque. quam mercurius sibi iR r r. a perc

512쪽

per unanimem consensum omnium vindicat, plane infringatur , eius a tio suspendatur liberrima perfectissime, hocque pacto indoli ejus nat rati obex ponatur , quomodo amica haec adunatio sit nuncupanda, ego non pei spicio. inuemadmodum contra ea luctatores vel paribus viribus sibimet mutuo resistunt, alterque alterius robur aequaliter infringit, aut quemadmodum , alter praepollentibus suis alterius deprimit vires , suas exerit solum ; sic non absimili ratione cum nostris agitur medicamentis , quorum alterum alterius hostis insensi 1simus ejus actiones hebetat, tantiam non prorsus deprimit , suum potius in ejus conjunctione , haud sitis mirando modo, praepollentem repraesentat. Decipiuntur ergo egregie , quotquot cinnabari cujuscunque specie virtutem antiveneream attribuere substinent. Equidem bene recoldor medici hujus suculi magni nominis , cujus cineres, ob praeclara in rem medicam merita, sincera veneratione exosculor, qui cinnabaris, inprimis nativae vim venereo viro

graviter resistentem aperte pronunciare . haud dubitans , literis posteris relatum reliquit. Nec ego inficias eo, vera ipsum de ea , uti in Ungaria, Transylvania aliisque exteriS regionibus colligitur , hacque crudiori forma apportatur , hanc praedicasse laudem , cum ipse imitatione circum pecta palsim institita , quam debellando morbo infami, viribus sit instru in eximiis, probe addidicerim. Ast permictant coelitibus adscripti manes ejus, ut ingenue profitear subesse causis quandam fallaciam. . Quanquam enim rudi sua substantia adhibita hanc certe tueatur praerogativam , ea tamen destituitur protinus, ubi, quod in nostris beneque constitutis officinis alias pharmaceuticis fit, sublimationi prius chemicae subjecta fuerit Qua, ut decet, cum libra ejus dimidia adornata, unciam minimum unam cum dimidia , non raro duas & ultra mercurii currentis, retortae vitreae collo vasi aqua repleto immisso, collegi, cinnabari puriori retortae superiori regioni adhaerente , multis saepe remanentiis arenosis in fundo ejus permanentibus. Quam inveniens notabilem mercurii portionem , sulphure munus subactam , alio tempore eandem operationem suscepturus , florum sulphuris unciam dimidiam prius addidi, & desuper instituta sublimatione , non fallaci experimento largiorem cinnabaris clegantissimae quantitatem , nil quicquam vero mercurii currentis obtinui. Quotus nunc est quisque qui non hario ictur, mercurii crudi adductam quantitatem, ob parciorem sulphuris in cruda nativa cinnabari praesentiam, liberam suique juris relictam se operosiorem longe in corpore humano exhibere, atque ubi a ramosis vise sisque sulphureis moleculis implicata tenetur , quibus lentior ad suscipiendum motum evadit. Quibus, vel me tacente, patet, Virtutem hanc adductam antiveneream, post peractum sublimationis actum , prorsus evanes.cere. Quo e contrario auctior utriusque corporis hujus naturalis, per i tervenientem hanc operationem , igne sat sorti, artis lege administratam accidit combinatio, eo ad viam cum chylo ad sanguinem ineundam tardius

emergere productum, baud obscure intelligitur. Quotquot igitur tantas ,

513쪽

tamque eximias antispasmodicas , nervinas, antepilepticas aliasque de cinnabari pollicemini vires medicas, casque cum cole, caetera huic juncta phammam acuente quasi, horumque virtutes inteRdente comparatis , posthabito partium studio, probe exploretis utrum promissis stare queatis: Ne quia interim me bene meritis laudibus ejus capropter quid detracturum opinetur, quia pondere suo ineptior ad motum parum sui sanguini concedit. Etenim haud sum nescius, quam multa in ossicinis prostent longinquo huic itineri ad sanguinem instituendo minus opportuna, quae nihilominus laudabili inntructa emcacia, multis aliis , partibus tenuissimis volatilibusque praeditis . palmam vere praeripiuot, statimque ubi ventriculum ingressa sunt, rem si ex vota peragunt.

FINIS.

514쪽

J. DAMIANI CHE VALIER,

LUD. RENATI PET. FEL. LE THIE ULLIER,

THESIS IN EA VERBA

su per sintum felicior V tutior, quam per inunctiouem mercurialam, .morbi venerei curatio pParisiensis 3 Febr. ITI 2.

LUis venereae origo , antiquitas, propagatio, contagio, signa, symp- tomata notiora, sunt, quam ut hic de iis fuse diiserere operae pretium sit a . Hic morbus, non unius loci indigena, circa annum I 49 . ad Europam primum appulsus et , antehac Medicis ignotus. Non ergo a promiscua venere ortum habuit, nec haberetiamnum. Illud quoque testatur ea, qua usus est Supremus Parisiensis senatus cautela, ne peltis illa contagione serperet ad plures. b Neque infimum est quod ex brutis, quae nunquam lue venerea laborant, deducitur argumentum. omodo quibusdam in locis factu. fuerit endemias, expectas ut dicam Neminem laiatet , sanos etiam homines, vel ex minina venere, vel ex impuro cum mere tricibus congressu , sub coelo quolibet aliquid plus minusve moibidi nonnunquam contraxisse, ut phlogoses, ulcera, phimosim, paraphimosim, Sc. Haec vero symptomata sub zonis calidioribus pejora & diuturniora in veram luem, quam veneream dicimus , facile degenerasse vero proximum est. Hane incolis primum succe1sive, deinde advenis communicatam , ex iis ad exteras nationes disseminatam suisse cogita. Quaenam sit virus venerei natura ex effectibus auguraberis '. Optimam curandi methodum non

515쪽

re, mercurium nempe, genuinam vero illud administrandi rationem do Ghunt Neoterici. Hi tamen inter se non consentiunt i, pluribus placet inunc. tio mercurialis , quibusdam sussitus; nonnulli pleniorem hydrargyrosim , plures parciorem adhibent. Sunt qui salivae fluxum uberiorem, sunt qui parciorem postulant. Sunt qui ipsum resormidant, sunt qui variis artibus ipsum arcent, non aeque salutaribus. Quidam per intervalla tantum aegros ungendos jubent; alii diebus fere singulis ; cum modica unguenti quantitate ; alii cum majori; imminentemque oris fluxum per cathartica praecavent, sistuntque jam ortum. Quibusnam igitur album dabis calculum 'Illatam a toxico venereo noxam perpende, quomodo deleatur, investiga.

Duplex vἰtii genus infestat corpus lue venerea labe iactatum. Corporis partes alterum deturpat, alterum functiones laedit. Vitia partium ad haec duo fere capita revocari possunt, tumores , ulcera e multiformes & variae indolis tumores. Alii cuti, alii glandulis, alii ossibus inlident. Tumores diacito per universam corporis peripheriam sparsas , exostoses, anchyloses, bubones , lienis Rhepatis starrhos. Ad ulcera reseras scabiem , impetiginem ,

herpetem tabo vel ichore tentii fluentes, cariem ossa exedentem. Functi nes animales , ut facultas loquendi, videndi, audiendi , &c. mali serocia vel . depravantur vel imminuuntur, vel abolentur. Uocis organorum laesionem sequitur raucitas, a phonia; ophtalmia pertinaci laborantes oculi lucem aversantur, nec valent sustinere , aures importuno tinnitu, aut immani dolore, aut utroque lacessitae sonum vel male, vel alienum reserunt, quandoque nullum. Oculorum triplex humor suo modo vitiatur: vitreus glaucomate, crystalia

linus suffusione deformes fiunt; aqueus in fibrarum speciem coactus multiplices pilorum villorumve species repraesentat. Nec a labe immunes sunt iunctiones vitales. Syphi liticos torquet dys. pnaea , asthma, tusiis serox tum sicca, tum humida: phthisi pulmones: flaccescunt, arent, in pus abeunt. Ventriculus ad alimentorum solutionem minus aptus languet πι ρεξία, vel gravatur me ιαμία, aut iners fit Sueci male elaborati diarthoea foras eliminant uir Uel angustos vasorum lymphaticorum maeandros permeare inhabiles hydropem gen rant, aliaque morborum genera, quae ex ingurgitatione nascuntur. Hinciebris, vultus livor, marasmus, vitium proliratio. Haec S caetera bene multam tiosam humorum naturalium qualitatem aut , dystrasiam , qua degeneres a nativo stam tu, in alienam naturam , id est, in naturam praetereaturaliter salso-acidam desti L

is cant. lib. 2. cad. 2.

Hanc naturam primum induisse ulcera in his locis, m quibus nata est lues venerea ,eN eo fas est coniicere, qu bd ea sanguinis aut humorum corruptela ex venere in Europδnunquam observat fuerit.

516쪽

multa luis venereae semptomata qui trutinatus fuerit, fluidorum spissitudini, praesertim lymphae, rodentique ipsius indoli, omnia tribui posse minime dubitabit. Quid enim tumores , & viscerum in farctus tam generare aptum est, quam crassiores, tenaces, viscidae liquidorum moleculae r Unde ulcera, nisi a laceratis musculorum fibris 3 Unde dolores vagi, fixi, lancinantes , pungitivi, nisi a membranis musculos involventibus nimium distentis & vellicatis 3 Unde ossium moles aueti Unde anchyloses, seu tumor articulorum , nisi a succis , quibus nutriebantur, solidescentibus Unde ipsa ossium ulcera sive caries , nisi lib in cuneatis in periolteo lymphae crassioribus particulis, quae continuo ad exitum , aut ad perreptandi S hu-aus canaliculos impulis, ipsum dilacerant Z Ossa nudata diu integra permaneant , fieri non potest. Porro tenuandis liquoribus promptillimum, habes auxilium , mercurium nempe.

In debellandis morbis experientiae non utique minus quam ratiocinio fidendum. Moi boi um, quos impura venus invexit alexi pharmacum esse me curium, ratiocinatio primum docuit, confirmavit constans & non fallax e perientia. In mobilitate, pondere & divisibilitate partium efficaciam hydrargyri ponendam esse nemo non fatetur. Is potenter humores quoslibet subigit, sanguinis , lymphaeque plures globulos in unum coactos penetrat, dividit, solvit, ad nativam molem reducit, ad motum habiliores reddit. In conspicuis suis guttulis exilissimos capillarium cujuslibet generis vasculo. rum maeandros permeat, eorum inserctus reserat. Qua vero arte felicius S tutius intra corpus admittatur inter, omnes non convenit. Alii frictione per cutis poros impellendum putant, hanc methodum non improbamus. Verum gravioribus & inveteratis morbis debellandis imparem plurium annorum experientia didicimus. Levioribus sufficit, si rite administretur. In hac, duplici modo peccatur: dum cietur salivatio, vel dum illa per inferiora deturbatur cath rticis. Salivae fluxum , quem ad nostra tempora u L. que necessarium pronunciarunt Medici, inter remedii ponas in sortunia, Fucum secit illis opinio male sulta virus per saliυationem eliminari: at si livae spurcities, & laetor oris ulceribus debentur. Non puriorem ex viro sano , quam ex summe insecto elicies. Sine salivatione ambigis averrunc ri posse luem veneream P Audi hujus Diivationis olim assertorem acerrimum. Experientia, inquit, omni ratione major, Medicos jampridem docuit ,, mercurium, etiam dum nullam salivationem ciet, caeteroqui tamen eos-

,, dem effectus insanguine praestare, ac si salivatio legitima mota foret, mori do debita copia ad sanguinem penetraverit, ct proinde attenuatis liquo- is ribus , reseratis vasis, restituto oscillatorio partium motu , disgregatis is obicibus, profligato seminio morboso , luem veneream radicitus perinde

extis

517쪽

is extirpare e iam vero quod huic Authori celeberrimo erat in votis

penes est medentem . Authoritati fidem denegas ' rationem audit mercurius aperientium medicamentorum more agit. Rideas merito Medicum, qui viscerum in farctus tollere satagens , per os revocaret eliminandum quod ex ipsis detraxerit. Adde quos ut scopum attingat hydrargyrus, quo diuti per totum corpus erraverit, iteratis cireuitibus, eo emcacius, ct citius illud sanitati restituet. Qui salivationem movent, vias aperiunt mercurio , ut qua data porta ruat. Qui salivatiouu taedia, labores & pericula catharis satagunt praecavere , non magis feliciter cum aegris agunt: frangunt vires, mercurium eliminant, quod dextra aedificant, diruunt sinistra. Igitur , qui inunctio ilibus morbum tentant depellere , hydrargyros parciore v. tantur. Drachmam unam cum semisse, duas ad summum unguenti, quod

partem unam mercurii, duas adipis sit scipiat, diebus singulis. si fieri potest absque sili tinua perieulo γ adhibeant: frictiones saltem triginta ,

ut plurimum quadraginta celebrandae sum. Sio multo plus mercurii corpo ris penetralia suditurum, quam per unctiones ad ciendam sustentandam

que salisationem facili computatione cognosces. Neque ex illa copia quidquam decidet aut per os, aut per alvum, sed per solam perspirationem, solutis obicibus, qui naturali succorum circuitui obsistebant.

tur symptomatis huic obsurdescit. Exostolis , anchyloses , scrophulae, lepra quandoque tuis venereae soboles, ut fas ς' conjicere, ulcera, quae saucium partes absumpserunt, quae palati, nasi , sterni, aut artuum offa depasta sunt, essicae lora postulant remedia. Haec supeditat sussilio ; a Μ dicis prioribus syphi liticis coaetaneia tentata aequalem sortunam ac uncti nes sortita est. Hae parciori manu Medicorum consilio , largiori ab empiricis administratae per multos annos male audierunt. d) Summenta ex cinnabari veneno arsenicali, aut sublimati corrosivi infecta . in manifestum capitis periculum aegros adducebant a nil mirum si ab omnibus sere Medi eis reprobata sunt. A toxicis repurgata cinnabaris cum gummi A resinis sociata est. Ineptum connubium t Capiti, pulmonibus importuno fumo noxium, aegris intolerabile. Infortunii causam intellexerunt sapientiores Medicis

e) Asme. lib. 2. cap. g. ' Non raro post unicam unctionem ex uncia semia unguenti. quod ex mercurii Acaxungiae partibus aequalibus constet, saepius post duas , vulgo post tres , erumpit salivae fluxus uberrimus, qui per dies ro. aut Εὐ perseverat, non ultra proritandus. Ergo in hac hypothesi sex tantum drachmae mercurii intromittuntur. Si autem per dies quadraginta inungatur aeger cum drachma una ct semis unguenti, quod tertiam parten lanis tum mercurii contineat, accipiet viginti drachmas. De morbii venereis, lib. p. 7. d De morbis Oenereis, tib z. cap. s.

518쪽

diei; solam cinnabarim usurparunt. Rediit honos remedio, ipsiusque mul tum increbuit celebritas, ex quo poli multa experimenta in No cum iis facta iplias salubritatem Lucissi, declaravit. Tum noliti ordinis Mediet, verbis ac scriptis, sussi tuum laudes praedicare, energiam experiri. Ego quidem ausim assirmare supra ducentos utriusque sexus, pueros, juvenes,

senes, mulieres utero gerentes, nutrices intra annos undecim , me curatos sui illi & sanatos. Quos inter exostasi, anchylosi, ossium carie, stru-niis, lepra, paralysi quidam laborabant. Ex his plures non semel incasLsum unctiones experti fuerant. Disparis eventus rationem invenies in discrimine molecularum mercurii per frictum , aut per lassitum inducti. Perfrictum partes mercuriales crassae impinguatae , vix admotum habiles, sanguinis lyinphaeque globulos impellere quidem , at minus penetrare , divid te, si exilissimos tubulos permeare queunt. Animo autem attende quam exiles sinat, quam expeditae, quam mobiles aereae illae parti lae, quae iussitionis Ope per nares hauriuntur. Quam cito per totum corpus diffundantur. Cerebrum per nervos Olfactorios cavitate enim donantur e) irω-rant , pulmonesque subeunt, in ventriculo recipiuntur, iniscentur alimeniatis , sic per omnes corporis partes cito diffusae , non prius in aulas abeunt,

quam viscerum omnium anfractus, membranarum exilem contextum, caecas ligamentorum, cartilaginum, ossium semitas mille circuitibus peragraverint. Quodnam remedium tam praetens tanta valet edere miracula Cinnabaris artificialis, vel potius aethiops mineralis, ex libra una hydrargyri, & florum sulphuris unciis quatuor tritura consectus. t Si major sulphuris quantitas adhibeatur, pulvis statim majori flamma absumitur; si paucior , non accenditur. Huiusce pulveris drachma una paucis carbonibus supponatur , exhalantem sub stammulae sorma mercurium tentorio satis amplo involutus aeger, obturatis ore & oculis, naribus excipiat. Ante sex vel septem minusa ludor erumpet copiosus ex universo corpore, tum in lectum reponatur per aliquot horas sudaturus. 6. Uix quemquam e centenis reperias huic sultinendo remedio imparem , imo per ipsum curationis tempus Omnes pinguescunt. Si quis tamen hunc brevem admodum laborem perferre nequeat, faciliorem methodum offert unus e nostris. γ , , Si quis aeger, ru- δε quit, carbonum vaporem aegre serat, interea dum lectum petit, injiciaturis Cim e Vide seu lionem medicam. an a diversa causa moveantur cerebrum & dura meis ninx propugnatam ιiis Iovis ar Febrtiarii. an. i l . M. I. D. Che lier prasue.' Ethiops mineralis minus caput serit, minusque salivam movet quam cinnabaris artificialis.' Ad conficiendum huncce pulverem horae ad minimum decem & octo requiruntur ἔtiit una fiat in mortario vitreo, cum pillito vitreo.

, aeger sub lecti ingressum potius quam matutinis horis lassitum excipiat. Idem dicen.

dum cie frictionibus.

f ὶ Vide suasionem propositam dis Mereurii a 4 meesis Nodi. anno 174s. M. Lud. R. u. Martem, D. M. P. an in curanda lue venerea , suffumigia rite adhibita , remedium optimum Τ

519쪽

,, cinnabaris in serrum candens in cubiculo clauso ubi ille somnum capiet. 'An modus iste sanandis aegris sine sudore sussiciat, penes Aut rem sit fides. Priorem qui tentaverit, felicem eventum sibi polliceatur.

Non te deterreant ab adhibendis summentis priscorum Medicorum, qui ea reformidabant, multitudo. Non ea proponimus quae reprobabant. Diversa eli materies, diversus adhibendi modus ; imo animos addat plurimorum ex iis testimonium. Fatentur post incassum usurpatam hydrargyr sm , nonnullos persecte per sumtum sanatos suisse; docentque, cum tae. tera non prosuerunt, ad illum confugiendum esse. Si ergo tam noxii ex natura sua remedii ope illud effectum est quod unctionibus fieri non potuit, quid ex eodem remedio, venenis , aliisque rebus noxiis purgato sperandum putas Quid plura Experientia in rebus medicis magistra docuit quod suademus , eadem suadet ratiocinatio. Nec te moveam quidam ex neotericis, qui praestantissimam hanc medicinam inlassicientem , imo noxiam clamitant. Sussimentum ab hac injuria egregie vindicavit Thesis supra laudata. Crimen vero insumientiae & periculi, in hydrargyrosiin cum salivae fluxu conjunctam merito refundendam, probat invictissime.

Ergo per si tum felicior V tutior, quam per tammonem mercurialem , morbi

venerei curatio.

SEARCH

MENU NAVIGATION