P. Ovidii Nasonis Opera quæ supersunt. Tomus primus tertius

발행: 1762년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

111쪽

Quid Priamus de me , Priami quid sentiet uxor ;Totque tui fratres , Dardanidesque nurus Tu quoque , qui poteris tibi me sperare fidelem , Et non exemplis anxius esse tuis ar 3 Quicumque Iliacos intraverit advena portus , Is tibi soliciti causa timoris erit. Ipse mihi quoties iratus , Adultera , dices loblitus nostro crimen inesse tuum. Delicti fies idem reprehensor & auctor Iazo Terra, precor, vultus Obruat ante meos.

At fruar Iliacis opibus , cultuque beato ;Donaque promissis uberiora feram. Purpura nempe mihi, pretiosaque texta dabuntur ;Congestoque auri pondere dives ero. 22 3 Da veniam fassae ; non sunt tua munera tanti. Nescio quo tellus me tenet ista modo.

Quis mihi , si laedar , Phrygiis succurrat in oris tUnde petam fratres , unde parentis opem omnia Medeae fallax promisit Iason :23o Pulsa est AEsonia num minus illa domo pNon erat . Eetes , ad quem despecta rediret :Non Ipsea parens , Chalciopeque soror. Tale nihil timeo ; sed nec Medea timebat: Fallitur augurio spes bona saepe suo. 23 3 omnibus invenies , quae nunc iactantur in alto ,

Navibus a portu lene fuisse fretum. Fax quoque me terret , qu m se peperisse cruentam Ante diem partus est tua visa parens. Et vatum timeo monitus, quos igne Pelasgo 3 ago Ilion arsuram praemonuisse ferunt. Utque favet Cytherea tibi, quia vicit, habet quo Parta per arbitrium hina tropaea tuum ;Sic illas vereor ; quae , si tua gloria vera est , Iudice te , causam non tenuere duae. a I Nec dubito , quin , te si prosequar , arma parentuc τIbit per gladios , hei mihi l noster amor.

112쪽

HEROIDES. E P. XVIII. 89

An fera Centauris indicere bella coegit Atracis Haemonios Hippodamia viros Τu fore tam justa lentum Menelaon in ira , Et geminos fratres, Tyndareumque putas Σ3o Quod bene te jactas , & fortia facta recenses , A verbis facies dissidet ista suis. Apta magis Veneri, quam sunt tua corpora Marti . Bella gerant fortes : tu , Pari, semper ama. Hectora , quem laudas , pro te pugnare jubeto : a IMilitia est operis altera digna tuis. His ego , si saperem , pauloque audacior essem , Uterer e utetur , si qua puella sapit. Aut ego , deposito , faciam fortasse , pudore ;Et dabo conjunctas tempore victa manus. 26 Quod petis , ut furtim praesentes plura loquamur ;Scimus quid captes , colloquiumque voce S. Sed nimium properas , & adhuc tua messis in herba est.

Haec mora sit voto forsan amica tuo. Hactenus e arcanum furtivae conscia mentis 263

Litera jam , lasso pollice , sistat opus. Cetera per socias Clymenen AEthramque loquamur , Quae mihi sunt comites consiliumque duae.

LEANDER HERONI. ITTIT Abydenus , quam mallet ferre , salinem , Si cadat ira maris , Sesta puella , tibi. Si mihi Di faciles & sunt in amore secundi,

Invitis oculis haec mea verba leges. Sed non sunt faciles e nam cur mea vota morentur sCurrere me nota nec patiantur aqua

Ipsa vides ςoelum pice nigrius , & laeta ventis Turbida , perque cavas vix adeunda rates.

113쪽

Unus , & hic audax , a quo tibi litera nostra

Io Redditur, e portu navita movit iter. Ascensurus eram ; nisi quod , cesim vincula prorae Solveret , in speculis omnis Abydos erat. Non poteram celare meos , velut ante , parentes Quemque tegi volumus , non latuisset amor.

Is Protinus haec scribens , Felix , i , litera , dixi e

Iam tibi formosam porriget illa manum. Forsitan admotis dominae tangere labellis , Rumpere dum niveo vincula dente volet. Talibus exiguo dissis mihi murmure verbis , et o Cetera cum charta dextra locuta mea est.

At quanto mallem , quam scriberet, illa nataret lMeque per assuetas sedula ferret aquas lAptior illa quidem placido dare verbera ponto r. Est tamen & sensiis apta ministra mei. a I Septima nox agitur , spatium mihi longius anno , Solicitum raucis ut mare servet aquis His ego si vidi mulcentem pectora somnum Noctibus , insani sit mora longa freti. Rupe sedens aliqua, specto tua litora tristis:

3o Et quo non possum corpore, mente seror. Lumina quin etiam summa vigilantia turre Aut videt, aut acies nostra videre putat. Τer mihi deposita est in sicca vestis arena :Ter grave tentavi carpere nudus iter.

3 ue Obstitit inceptis tumidum juvenilibus aequor ,

Mersit & adversis ora natantis aquis.

At tu , de rapidis immansuetissime ventis , Quid mecum certa proelia mente geris 'In me , si nescis , Borea , non aequora , saevis 4o Quid faceres , esset ni tibi notus amor Tam gelidus cum sis, non te tamen, improbe, quondam Ignibus Actaeis incaluisse negas. Gaudia rapturo si quis tibi claudere vellet Aerios aditus , quo paterere modo p

114쪽

ΗEROIDES. E P. XVIII. O I

Parce, precor; facilemque move moderatius auram: AIImperet Hippotades sic tibi triste nihil.

Vana peto , precibusque meis obmurmurat ipse :Quasque quatit, nulla Parte coercet, aquas. Nunc daret audaces utinam mihi Daedalus alas l

Icarium quamvis hic prope litus adest : ) so

Quicquid erit, patiar : liceat modo corpus in auras Tollere , quod dubia saepe pependit aqua.

Interea , dum cuncta negant, ventique fretumque , Mente agito furti tempora prima mei. Nox erat incipiens, namque est meminisse voluptas , Cum foribus patriis egrediebar amans. Nec mora e deposito pariter cum veste timore , Iam ham liquido brachia lenta mari. Luna fere tremulum praebebat lumen eunti, Ut eomes in nostras ossiciosa vias. 6o

Hanc ego suspiciens , Faveas , Dea candida , dixi;Et subeant animo Latmia saxa tuo. Non sinat Endymion te pectoris esse severi: Flecte , precor , vultus ad mea surta tuos.

Tu , Dea, mortalem coelo delapsa petebas : 63 Vera loqui liceat; quam sequor , ipsa Dea est.

Neu reseram mores coelesti pectore dignos , Forma nisi in veras non cadit illa Deas. A Veneris facie non est prior ulla tuaque :Neve meis credas vocibus , ipsa vides. 7 Quanto , cum fulges radiis argentea puris , Concedunt flammis sidera cuncta tuis ;Tanto formosis formosior omnibus illa est e Si dubitas , caecum , Cynthia , lumen habeS. Haec ego , vel certi non his diversa , locutus 7 IPer mihi cedentes nocte ferebar aqu's. Unda repercussae radiabat imagine Lunae , Et nitor in tacita nocte diurnus erat :Nullaque vox nostras , nullum veniebat, ad aures , Praeter dimotae corpore , murmur , aqua . SO

115쪽

Alcyones solae memores Ceycis amati , Nescio quid visae sunt mihi dulce queri. Iamque fatigatis humero sub utroque lacertis ,

Fortiter in summas erigor altus aquaS.

8 3 Ut procul aspexi lumen , Meus ignis in illo est :

Illa meum , dixi, litora numen habent. Et subito lassis vires rediere lacertis e Visaque, quam fuerat , mollior unda mihi. Frigora ne possim gelidi sentire profundi , 9o Qui calet in cupido pectore , praestat amo Quo magis accedo , propioraque litora fiunt , Quoque minus restat; plus libet ire mihi. Cum vero positim cerni quoque , protinus addis Spectatrix animos ut valeamque , facis. 93 Nunc etiam nando dominae placuisse laboro , Atque oculis jacto brachia nostra tuis. Te tua vix prohibet nutrix descendere in altum et Hoc quoque enim vidi; nec mihi verba dabas.

Nec tamen effecit, quamvis retinebat euntem , Ioo Ne fieret prima pes tuus udus aqua.

Excipis amplexu , feliciaque oscula jungis et Oscula , Di magni t trans mare digna peti.

Eque tuis demtos humeris mihi tradis amictus et Et madidam siccas aequoris imbre comam. Io Cetera nox & nos , & turris conscia novit , Quodque mihi lumen per vada monstrat iter. Nec magis illius numerari gaudia noctis , Hellespontiaci quam maris alga potest. Quo brevius spatium nobis ad furta dabatur , IIO Hoc magis est cautum, ne foret illud iners. Iamque , fugatura Tithoni conjuge noctem ,

Praevius Aurorae Lucifer ortus erat. oscula congerimus properata , sine ordine , raptim , Et querimur parvas noctibus esse moras. III Atque ita cunctatus , monitu nutricis amaro ,

Frigida deserta litora turre Peto.

116쪽

HEROIDES. E P. XVIII. 93

Digredimur flentes 3 repetoque ego Virginis aequor , Respiciens dominam , dum licet, uSque meam. Si qua fides vero est ; veniens huc esse natator ;Cum redeo , . videor naufragus esse mihi. Iao Hoc quoque si credas , ad te via prona videtur et A te cum redeo , clivus inertis aquae. Invitus repeto patriam et quis credere possit

Invitus certe nunc moror urbe mea.

Hei mihi l cur animo jumsti , secernimur undis Ias

Unaque mens , tellus non habet una duos Vel tua me Sestos , vel te mea sumat Abydos e Tam tua terra mihi, quam tibi nostra placet. Cur ego confundor, quoties confunditur aequor Cur mihi, causa levis , ventus obesse potest i3o Jam nostros curvi norunt delphines amores ;Ignotum nec me piscibus esse reor. Iam patet attritus solitarum limes aquarum Non aliter , multa quam via pressa rota. Quod mihi non esset, nisi sic iter, ante querebar ; I3 IAt nunc per Ventos hoc quoque deesse queror. Flumbus immodicis Athamantidos aequora canent, Vixque manet portu tuta carina suo. Hoc mare , dum primum de Virgine nomina mersa ,

Quae tenet, est nactum , tale fuisse puto. I 42 Et satis amissa Iocus hic infamis ab Helle est et Utque mihi parcat, crimine nomen habet. Invideo Phryxo, quem per freta tristia tutum

Aurea lanigero vellere vexit ovis. Nec tamen ossicium pecoris navisve requiro ; I4 Dummodo , quas findam corpore , dentur aquae. Arte egeo nulla e fiat modo copia nandi , Idem navigium , navita , Vector , ero. Nec sequar aut Helicen , aut, qua Tyros utitur, Arcton e Publica non curat sidera noster amor. II OAndromedan alius spectet, claramve Coronam ,

Quaeque micat gelido Parrhasia ursa polo.

117쪽

94 P. OVIDIT NASONIS

At mihi, quod Perseus & eum Iove Liber amarunt, Indicium dubiae non placet esse viae. Is ue Est aliud lumen , multo mihi certius istis ;Non erit in tenebris , quo duce , noster amor. Hoc ego dum spectem, Colchos , & in ultima Ponti, Quaque viam fecit Thessala pinus , eam IEt juvenem possim superare Palaemona nando , 16o Miraque quem subito reddidit herba Deum. Saepe per assiduos languent mihi brachia motus , Vixque per immensas fessa trahuntur aquas. His ego eum dixi; Pretium non vile laboris , Iam dominae vobis colla tenenda dabo :16s Protinus illa valent , atque ad sua praemia tendunt, Ut celer Elεo carcere missus equus. Ipse meos igitur servo , quibus uror, amores et Teque , magis coelo digna puella , sequor. Digna quidem coelo , sed adhuc tellure morare et

1 o Aut dic , ad Superos & mihi qua sit iter.

Hic es , & exiguum misero contingis amanti :Cumque mea fiunt turbida mente freta. Quid mihi, quod lato non separor aequore , prodest Num minus hoc nobis tam brevis obstat aqua I ue An malim , dubito , toto procul orbe remotus , Cum domina longe spem quoque habere mea. Quo propius nunc es , flamma propiore calesco :Et res non semper , spes mihi semper adest Paene manu , quod amo , tanta est vicinia , tango riso Saepe sed , heu l lacrymas hoc mihi Paene movet. Velle quid est aliud fugientia prendere poma , Spemque suo refugi fluminis ore sequi 'Ergo ego te numquam, nisi cum volet unda, tenebo Et me felicem nulla videbit hiems I 8 e Cumque minus firmum nil sit, quam ventus & unda, In ventis & aqua spes mea semper erit ZAEstus adhuc tamen est: quid, cum mihi laeserit aequor,

Plias &. Arctophylax , Oleniumque pecus

118쪽

HEROIDES. E P. XVIII. 9s

. Aut ego non novi , quam Sit temerarius , aut me In freta non cautus tunc quoque mittet Amor.

Neve putes id me , quod abest, promittere tempus Pignora polliciti non tibi tarda dabo. Sit tumidum paucis etiam nunc noctibus aequor, Ire per invitas experiemur aquas. Aut milii continget felix audacia salvo a Aut mors solieiti finis amoris erit. Optabo tamen ut partes expellar in illas , Et teneant portus naufraga membra tuos. Flebis enim , tactuque meum dignabere corpus IEt, Mortis , dices , huic ego causa sui. Scilicet interitus offenderis omine nostri: Literaque invisa est hac mea parte tibi. Desino ; parce queri : sed & ut mare finiat iram Accedant, quaeso , fac tua vota meis. Pace brevi nobis opus est , dum transferor isto rCum tua contigero litora , perstet hiems. Illi e est aptum nostrae navale carinae :Εt melius nulla stat mea puppis aqua. Illic me claudat Boreas , ubi dulce morari: Tunc piger ad nandum , tunc ego cautus ero. Nec faciam surdis convicia fluctibus ulla :Triste nataturo nec querar esse laetum. Me pariter venti teneant , pariterque lacerti: Per causas istic impediarque duas. Cum patietur hiems , remis ego corporis utar. Lumen in aspectu tu modo semper habe. Interea pro me pernoctet epistola tecum ;Quam precor ut minima prosequar ipse mora. I9o

119쪽

Ut possim missam rebus habere , Veni. Longa mora est nobis omnis , quae gaudia differt. Da veniam fassae I non patienter amo.1 Urimur igne pari; sed sum tibi viribus impar :Fortius ingenium suspicor esse viris. Ut corpus teneris , ita mens infirma, puellis rDeficiam ; parvi temporis adde moram. Vos , modo venando , modo rus geniale colendo , io Ponitis in varia tempora longa mora. Aut fora vos retinent, aut unctae dona palaestrae :Flectitis aut freno colla sequacis equi. Nunc volucrem laqueo , nunc piscem ducitis hamo :Diluitur posito serior hora mero. 1 1 His mihi submotae, vel si minus acriter urar , Quod faciam , superest , praeter amare , nihil. Quod superest , facio : teque , o mea sola voluptas, Plus quoque , quam reddi quod mihi possit , amo. Aut ego cum cara de te nutrice susureo; ao Quaeque tuum , miror , causa moretur iter. Aut mare prospiciens , odioso concita vento Corripio verbis aequora paene tuis zAut ubi saevitiae paulum gravis unda remisit, Posse quidem , sed te nolle venire, queror ea I Dumque queror,lacrymae per amantia lumina manant, Pollice quas tremulo conscia siccat anus. Saepe tui , specto , si sint in litore passus :Impositas tamquam servet arena notas.

Utque rogem de te , & seribam tibi, si quis Abydo 3 o Venerit, aut quaero , si quis Abydon eat.

Quid

120쪽

Quid referam , quoties dem vestibus oscula , quas tu Hellespontiaca ponis iturus aqua Sic ubi lux acta est , & noctis amicior hora Exhibuit pulso sidera clara die ;Protinus in summa vigilantia lumina turre Ponimus , assuetae signa notamque viae et Tortaque versato ducentes stamina fuso , Feminea tardas fallimus arte moras. Quid loquar interea tam longo tempore , quaeris 3 Nil , nisi Leandri nomen , in ore meo est. Iamne putes exisse domo mea gaudia , nutrix An vigilant omnes & timet ille suos Iamne suas humeris illum deponere vestes , Pallade jam pingui tingere membra , putes Annuit illa fere : non nostra quod oscula curet; Sed movet obrepens somnus anile caput. Postque morae minimum, Iam certe navigat, inquam. Lentaque dimotis brachia jactat aquis. Paucaque cum tacta perfeci stamina rela ;Αn medio possis , quaerimus , esie freto. Et modo prospicimus et timida modo voce precamur, Ut tibi det faciles utilis aura vias. Auribus interdum voces captamus , & omnem Adventus strepitum credimus esse tui. Sic uhi deceptae pars est mihi maxima noctis Acta , subit furtim lumina fessa sopor. Forsitan invitus , mecum tamen , improbe , dormis: Et , quamquam non vis ipse venire , Venis. Nam modo te videor prope me spectare natantem ;Brachia nunc humeris humida ferre meis. Nunc dare , quae soleo , madidis velamina membris :Pectora nunc juncto vestra fovere sinu. Multaque praeterea , linguae reticenda modestae , Quae fecisse juvat, facta referre pudet. Me miseram l brevis est haec , & non vera Voluptas. Nam ita cum so o semper abire soles.

SEARCH

MENU NAVIGATION