P. Ovidii Nasonis Opera quæ supersunt. Tomus primus tertius

발행: 1762년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

101쪽

8 P. OVIDIT NASONI s

Quid saeiam dubito: dolor est meus illa videre ;Sed dsor a facie major abesse tua. 233 Qua licet, & possum, luctor celare furorem et

Sed tamen apparet dissimulatus amor.

Nec tibi verba damus : sentis mea vulnera , sentis et Atque utinam soli sint ea notu tibi lAh l quoties, lacrymis venientibus , ora reflexi , 24o Ne causam fletus quaereret ille mei lAh l quoties juvenum narravi potus amores,

Ad vultus referens singula verba tuos ;Indiciumque mei ficto sub nomine feei lIlle ego si nescis , verus amator eram.

Σ43 Quin etiam , ut possem verbis petulantius uti, Non semel ebrietas est simulata mihi. Prodita sunt, memini, tunica tua pectora laxa , Atque oculis aditum nuda dedere meis :Pectora vel puris nivibus, vel lacte, tuamque a Io Complexo matrem candidiora Iove. Dum stupeo visis, nam pocula forte tenebam , Tortilis e digitis excidit ansa meis. Oscula si natae dederas; ego protinus illa

Hermiones tenero laetus ab ore tuli. a I Et modo cantabam veteres resupinus amores :Et modo per nutum signa tegenda dabam. Et comitum primas Clymenen AEthramque tuarum

Ausus sum blandis nuper adire sonis rQuae mihi non aliud , quam formidare , locutae , 26 o orantis medias deseruere preces. 'Di facerent, magni pretium certaminis esses lTeque suo victor posset habere toro lUt tulit Hippomenes Schoeneida , praemia cursus ;Venit ut in Phrygios Hippodamia sinus ;261 Ut ferus Alcides Acheloia cornua fregit, Dum petit amplexus , Deianira , tuos :Nostra per has leges audacia fortior isset ;Teque mei scires esse laboris opus.

102쪽

Nune mihi nil superest , nisi te , formosa , precari ;Amplectique tuos , si patiare, pedes. 27 O decus i 5 praesens geminorum gloria fratrum lo Jove digna viro , ni Iove nata fores lAut ego Sigeos repetam , te conjuge , portus et Aut ego Taenaria contegar exsul humo . Non mea sunt summa leviter districta sagitta ars PeEtora : descendit vulnus ad ossa meum.

Hoc mihi, nam repeto fore ut a coeleste sagitta

Figar , erat verax vaticinata soror. Parce datum fatis, Helene, contemnere amorem e

Sic habeas faciles in tua vota Deos. 28 Multa quidem subeunt ; sed coram ut plura loquamur, Excipe me lecto , nocte silente , tuo. An pudet & metuis Venerem temerare maritam ,

castaque legitimi fallere jura tori Ah l nimium simplex , Helene, ne rustica dicam : 28 IHanc faciem culpa posse carere putas Aut faciem mutes , aut sis non dura , necesse est. Lis est cum forma magna pudicitiae.

Iuppiter his gaudet, gaudet Venus aurea furtis :Ηaec tibi nempe patrem furta dedere Iovem. 29 Vix fieri, si sunt vires in semine avorum , Et Iovis & Ledae filia , casta potes. Casta tamen tum sis, cum te mea Troja tenebit ;Et tua sim, quaeso , crimina solus ego. Nunc ea peccemus, quae corrigat hora j ugalis 3 a9ISi modo promisit non mihi vana Venus. Sed tibi & hoc suadet rebus, non voce, maritus INeve sui furtis hospitis obstet, abest. Non habuit tempus, quo Cressia regna videret, Aptius r 5 mira calliditate virum i 3 oolvit, & , Idaei, mando tibi, dixit iturus , Curam pro nobis hospitis , uxor , agas. Negligis absentis, testor, mandata mariti:

Cura tibi non est hospitis ulla tui. Diu

103쪽

3o 3 Hunccine tu speres hominem sine pectore dotes Pota satis formae, Tyndari, nosse tuae Falleris : ignorat ;. nec , si bona summa putaret

Quae tenet , externo crederet illa viro. Ut te nec mea VOX , nec te meus incitet ardor ,3 Io Cogimur ipsius commoditate frui. Aut erimus stulti, sic ut superemus & ipsum , Si tam securum tempus abibit iners. Paene suis ad te manibus deducit amantem :Utere non vafri simplicitate viri. 313 Sola jaces viduo tam longa nocte cubili: In viduo iaceo solus & ipse toro. Te mihi , meque tibi communia gaudia jungant. Candidior medio nox erit illa die. Tunc ego jurabo quaevis tibi numina ; meque 32o Astringam verbis in sacra jura tuis. Tunc ego , si non est fallax fiducia nostri , Essiciam , praesens ut mea regna petas, Si pudet, & metuis , ne me videare secuta ', Ipse reus sine te criminis hujus agar. 323 Nam sequar AEgidae factum, Batrumque tuorum: Exemplo tangi non propiore Potes. Τe rapuit Theseus, geminas Leucippidas illi:

Quartus in exemplis annumerabor ego. Troiae classis adest , armis instructa virisque :33o Iam facient celeres remus & aura vias. Ibis Dardanias ingens regina per urbes , Teque novam credet vulgus adesse Deam. Quaque feres gressiis, adolebunt cinnama semae , Caesaque sanguineam victima planget humum ,

33 3 Dona pater statresque , & cum genitrice sorores , Iliadesque omnes , totaque Troja , dabunt. Hei mihi l pars a me vix dicitur ulla futuri. Plura seres , qu1m quae litera nostra refert. Nec tu rapta time , ne nos sera bella sequantur , 34o Concitet & vires Graecia magna suas.

104쪽

HER OT DES. E P. XVI. 8 I

Tot prius abductis , ecquae repetita per arma est Crede mihi , vanos res habet ista metus. Nomipe eeperunt Aquilonis Erechthida Thraces et Et tuta a hello Bistonis ora fuit. Phasida puppe mova vexit Pagasaeus Iason et 34s Laesa nec est Colcha Thessala terra manu. Te quoque qui rapuit, rapuit Minoida Theseus tNulla tamen Minos Cretas ad arma vocat. Τercox in his ipso major solet esse periclo :Quaeque timere libet, pertimuisse pudet. 3so Finge tamen , si vis , ingens consurgere bellum et tEt mihi sunt vires , & mea tela nocent. Nec minor est Asiae , quam Vestrae copia terrae e Illa viris dives , dives abundat equis.

Nec plus Atrides animi Menelaiis habebit, 31s

Quam Paris ; aut armis anteferendus erit. Paene puer caesis abducta armenta recepi Hostibus ; & causam nominis inde tuli. Parne puer vario juvenes certamine vieii, dIn quibus Ilioneus, Deiphobusque fuit. i 36o Neve putes , non me nisi cominus esse liniendum :Figitur in jusso nostra sagitta loco. Num potes haec illi primae dare tam juventae Instruere Atriden num potes arte mea omnia si dederis , numquid dabis Hectora fratrem 3 36s Unus is innumeri militis instar habet. 2 : Quid valeam , nescis e & te meat robora fallunt.

Ignoras , cui sis nupta futura viro . . t 'Aut igitur nullo belli repelire tumultu ν γ . Aut cedent Marti Dorica castraymeo.' ToNec. tamen indigner pro tanta sumere ferrum Conjuge e certamen praemia magna movent. Tu quoque , si de te totus contenderit orbis , Nomen ab aeterna posteritate feres.

Spe modo non timida , tDis hinc egressa secundis , 37s Exige cum plena munera pacta tule.

105쪽

UNC oculos tua cum violarit epistola nostros , Non rescribendi gloria visa levis. Ausus es , hospitii temeratis , advena , sacris ,: Legitimam nuptae solicitate fidem ls Scilicet idcirco ventosa per aequora vectum Excepit portu Taenaris ora suo Nec tibi, diversa quamvis e gente venires , Oppositas habuit regia nostra foros ;Εsset ut ossicii merces iniuria tanti Io Qui sic intrabas , hospes , an hostis eras γNec dubito , quin haec , cita sit tam justa , vocetur Rustica , judicio , nostra querela , tuo. Rustica simiane ; dum non oblita pudoris e

Dumque i tenor vitae sit sine labe meae.

I 3 Si non est ficto vultus mihi tristis in ore ;Nec sedeo duris torva superei liis ;Fama tamen clara est et & adhuc sine crimine vixi :Εt laudem de me nullus adulter habet. Quo magis admiror , quae sit fiducia coepto 3 ao Spemque tori dederit quae lihi causa mei. An , quia vim nobis Neptunius attulit heros Rapta semel videor bis quoque digna rapi Crimen erat nostrum , si delinita suissem et Cum sim rapta , meum quid , nisi nolle , fuit 'as Non tamen e facto fructum tulit ille petitum ΣΕxcepto , redii passa , timore , nihil. Oscula luctanti tantummodo pauca proterVus Abstulit r ulterius nil habet ille mei. Quae tua nequitia est , non his contenta suisset,

3 o Di melius : similis non fuit ille tui.

106쪽

ΗEROIDES. EP. XVII. 83

Reddidit intactam ; minuitque modestia crimen et Et juvenem facti poenituisse patet. Thesea poenituit, Paris ut succederet illi

Ne quando nomen non sit in ore meum.

Nec tamen irascor , quis enim irascatur amanti ' 3sSi modo , quem praefers , non Simulatur amor. Hoc quoque enim dubito e non quo fiducia desit , Aut mea sit facies non bene nota mihi; Sed quia credulitas damno solet esse puellis , Verbaque dicuntur vestra carere fide. 4o At peccant aliae , matronaque rara pudica est. Quid prohibet raris nomen inesse meum λNam mea quod visa est tibi mater idonea , cujus Exemplo flecti me quoque posse putes tMatris in admisso , falsa sub imagine lusae , 43 Error inest et pluma tectus adulter erat. Nil ego , si peccem, possim nescisse : nec ullus Error , qui facti crimen obumbret, erit. Illa hene erravit, vitiumque auctore redemit:

Felix in eulpa quo Jove dicat ego so Quod genus & proavos , & regia nomina , iactas ;Clara satis domus haee nobilitate sua est. Iuppiter ut soceri proavus taceatur, & omne Tantalidae Pelopis Tyndareique decus e Dat mihi Leda Iovem , cycno decepta , parentem IQuae falsam gremio credula fovit avem. I nunc , & Phrygiae late primordia gentis , Cumque suo Priamum Laomedonte refer. Quos ego suspicio : sed , qui tibi gloria magna est Quintus , is a nostro nomine primus erit. 6 Sceptra tuae quamvis rear esse potentia Trojae , Non tamen haec illis esse minora puto. Si jam divitiis loeus hie numiroque virorum

Vincitur ; at eerte harbara terra tua est.

Munera tanta quidem promittit epistola dives , 6s Ut possint ipsas illa movere Deas:

107쪽

Sed si jam sines vellem transire pudoris , Tu melior culpae causa suturuS eras. Aut ego perpetuo famam sine labe tenebo ;7o Aut ego te potius , quam tua dona , sequar. Utque ea non sperno, Sic acceptissima semper Munera sunt, auctor quae pretiosa facit. Plus multo est, quod amas ; quod sum tibi causa laboris, Quod per tam longas spes tua venit aqua S. 73 Illa quoque, apposita quae nunc facis, improbe, mensa, Quamvis experiar dissimulare , nolo. Cum modo me spectas oculist, lascive , protervis . Quos vix instantes lumina nostra ferunt: Et modo luspiras e modo pocula proxima nobisso Sumis ; quaque bibi , tu quoque parte bibis. Ah l quoties digitis , quoties ego tecta notavi Signa supercilio paene loquente dari lEt saepe extimui, ne vir meus illa videret 2 Non satis occultis erubuique notis. 83 Saepe vel exiguo , vel nullo murmure dixi , Nil pudet hunc : nec vox haec mea salsa fuit. Orbe quoque in mensae legi sub nomine nostro , Quod deducta mero litera fecit , Amo.

Credere me tamen hoc , oculo renuente , negavi.

o Hei mihi l jam didici sic quoque posse loqui.

His ego blanditiis , si peccatura fuissem , Flecterer et his poterant pectora nostra capi. Est quoque , confiteor , facies tibi rara δ potestque Velle sub amplexus ire puella tuoS. 9 s Altera vel potius felix sine crimine fiat,

Quam cadat externo noster amore pudor. Disce meo exemplo, sormosis posse carere.

Est virtus placitis abstinuisse bonis. Quam multos credas juvenes optare , quod Optas , Io o Qui sapiant2 oculos an Paris unus habes λNon tu plus cernis ; sed plus temerarius audes 2

Nec tibi plus cordis, sed magis oris, inest. ,

108쪽

HEROIDES E P. XVII. 83

Tunc ego te vellem celeri venisse carina , Cum mea virginitas mille petita procis,

Si te vidissem , primus de mille fuisses :Judicio veniam vir dabit ipse meo. Ad possessa venis praeceptaque gaudia serus :Spes tua lenta fuit; quod petis , alter habet. Ut tamen optarem fieri tibi Troia conjux ,

Invitam sic me nec Menelaus habet. Desine molle, precor, verbis convellere pectus :Neve mihi , quam te dicis amare , noce.

Sed sine , quam tribuit sortem Fortuna , tueri: Nee spolium nostri turpe pudoris habe. At Venus hoc pacta est , & in altae vallibus Idae Tres tibi se nudas exhibuere Deae :Unaque cum regnum , belli daret altera laudem; Tyndaridos conjux , tertia dixit, eris. Credere vix equidem coelestia corpora possum Arbitrio formam supposuisse tuo. Utque sit hoc verum , certe pars altera ficta est , Iudicii pretium qua data dicor ego. Non est tanta mihi fiducia corporis , ut me Maxima , teste Dea , dona fuisse putem. Contenta est oculis hominum mea forma probari :Laudatrix Venus est invidiosa mihi. Sed nihil infirmo ; faveo quoque laudibus istis rNam mea Vox quare , quod cupit, esse neget Nec tu succense, nimium mihi creditus aegre et Tarda soIet magnis rebus inesse fides. Prima mea est igitur Veneri placuisse voluptas 2 Proxima , me visam praemia summa tibi; Nec te Palladios , nec te Iunonis honores Auditis Helenae praeposuisse honis. Ergo ego sum virtus ego sum tibi nobile regnum Ferrea sim , si non hoc ego pectus amem. Ferrea , crede mihi , non sum : sed amare repugno

Ilium , quem fieri vix puto posse meum.

109쪽

Quid bibulum eurvo proscindere litus aratro , o o Spemque sequi coner , quam Iocus ipse neget

Sum rudis ad Veneris furtum : nullaque fide Iem , Di mihi sunt testes , lusimus arte Virum. Nunc quoque , quod tacito mando mea verba libello, Fungitur ossicio litera nostra novo. I 4s Felices , quibus usus adest i ego , nescia rerum , Dissicilem culpae suspicor esse viam. Ipse malo metus est r jam nunc confundor , & omnes In nostiis oculos vultibus en reor. Nec reor hoc falso e sensi mala murmura vulgi p

Iso Et quasdam voees retulit aethra mihi. At tu dissimula , nisi si desistere mavis. Sed cur desistas dissimulare potes. Lude , sed occulte e major , non maxima nobis Est data libertas , quod Menelaus abest. III Ille quidem procul est , ita re cogente , prosectus. Magna fuit subitae justaque causa viae et Aut mihi sic visum est. Ego, cum dubitaret, an iret νQuam primum , dixi , fac rediturus eas. Omine laetatus dedit oscula : Resque , domusque νI6o Et tibi sit curae Troius hospes , ait. Vix tenui risum di quem dum compescere luctor, Nil illi potui dicere , praeter, Erit. Vela quidem Creten ventis dedit ille secundis :Sed tu non ideo cuncta licere puta. 16 I Sic meus hine vir abest , ut me custodiat absens. An nescis longas regibus esse vianus Fama quoque est oneri e nam quo constantius ore Laudamur vestro , justius ille timet. Quae juvat,ut nunc est, eadem mihi gloria damno est :IIo Et melius famae verba dedisse foret. Nec , quod abest , hic me tecum miram relictam τMoribus & vitae credidit ille meae. De facie metuit , vitae eonfidit : & illum Securum probitas , sorma timere iacit.

110쪽

HEROIDES. E P. XVII. 87

Τempora ne pereant ultro data praecipis , utque Simplicis utamur commoditate viri. Et libet , & timeo et nec adhuc exacta voluntas Est satis ; in dubio pectora nostra labant. Et vir abest nobis , & tu sine conjuge dormis e In Ple vicem tua me , te mea forma , capit e Et longae noctes , & jam sermone coimus :Et tu , me miseram i blandus e & una domus. Et peream, si non invitant omnia culpam :Nescio quo tardor sed tamen ipsa metu. Quod male persuades, utinam bene cogere possis lVi mea rusticitas excutienda fuit. Utilis interdum est ipsis injuria passis e Sic certe felix esse coacta velim. Dum novus est , potius coepto pugnemus amori e Flamma recens parva sparsa resedis aqua. Certus in hospitibus non est amor; errat, ut ipsi:

Cumquc nihil speres firmius esse , fuit. Hypsipyle testis , testis Minoia virgo est :In non exhibitis utraque lusa toris. λTu quoque , dilectam multos , infide , per annos , Diceris cinonen destituisse tuam. Nec tamen ipse negas ; & nobis omnia de te Quaerere , si nescis, maxima cura ruit. Adde quod, ut cupias constans in amore manere Non potes : expediunt jam tua vela Phryges. Dum loqueris mecum , tam nox sperata paratur , Qui serat in patriam , jam tibi ventus erit. Cursibus in mediis novitatis plena relinques Gaudia : cum ventis noster abibit amor. An sequar , ut suades laudata quo Pergama visam Pronurus & magnὴ Laomedontis ero N on ita contemno volucris praeconia Famae , Ut probris terras impleat illa meis.

Quid de me Sparte poterit, quid Achaia tota , Quid gentes Asiae , quid tua Troja , loqui II II 8o

a Io

SEARCH

MENU NAVIGATION