P. Ovidii Nasonis Opera quæ supersunt. Tomus primus tertius

발행: 1762년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

91쪽

R68 P. OVIDIT NASONIS

Si tam certus eras hinc ire, modestius isses ;1oo Et modo dixisses ; Lesbi puella , vale.

Non tecum lacrymas , non oscula summa tulisti. Denique non timui, quod dolitura sui. Nil do to mecum est, nisi tantum injuria : nec tu, Admoneat quod te, pignus amantis habes. Io I Non mandata dedi: neque enim mandata dedissem Ulla, nisi ut nolles immemor esse mei. Per tibi, qui numquam longe discedat , Amorem , Perque novem juro, numina nostra , Deas ,

Cum mihi nescio quis, Fugiunt tua gaudia, dixit ;I Io Nec me flere diu, nec potuisse loqui. Et lacrymae deerant oculis , & lingua palato. Astrictum gelido frigore pectus erat. Post quam se dolor invenit, nec pectora plangῆ ,

Nec puduit scissis exululare comis. II I Non aliter, quam si gnati pia mater ademti Portet ad exstructos corpus inane rogos. Gaudet, & e nostro crescit maerore Charaxus Frater ; & ante oculos itque reditque meos. Utque pudenda mei videatur causa doloris ;ieto Quid dolet hae e 3 certe filia vivit, ait.

Non veniunt in idem pudor atque amor: omne videbat Vulgus ; eram lacero pectus aperta sinu. Tu mihi cura , Phaon : te somnia nostra reducunt ;Somnia formolo candidiora die.

I 23 Illic te invenio , quamquam regionibus absis. Sed non longa satis gaudia somnus habet.

Saepe tuos nostra cervice onerare lacertos,

Saepe tuae videor supposuisse meos. Blandior interdum, verisquo simillima verba I 3o Eloquor : & vigilant sensibus Ora meis. Oscula cognosco , quae tu committere linguae , Aptaque consueras accipere , apta dare. Ulteriora pudet narrare ; sed omnia fiunt,

Et juvat , & sine te non libet esse mihi.

92쪽

HEROIDES. E P. XV. 69

At cum se Titan ostendit, & omnia secum ; I33Tam cito me somnos destituisse queror. Antra nemusque peto , tamquam nemus antraque prosint:

Conscia deliciis illa fuere tuis. Illuc mentis inops, ut quam furialis Erichtho Impulit, in collo crine jacente, feror. I 4o Antra vident oculi scabro pendentia topho , Quae mihi Mygdonii marmoris instar erant. Invenio silvam, quae saepe cubilia nobis Praebuit, & multa texit opaca coma :At non invenio dominum silvaeque meumque. 24 IVile solum locus est : dos erat ille Ioci. Agnovi pressas noti mihi cespitis herbas et

De nostro curvum pondere gramen erat.

Incubui , tetigique locum, qua parte fuisti:

Grata prius lacrymas combibit herba meas. IIo Quin etiam rami positis lugere videntur Frondibus , dc nullae dulce queruntur aves. Sola virum non ulta pie , maestissima mater , Concinit Ismarium Daulias ales Ityn. Ales Ityn , Sappho desertos cantat amores. I I FHactenus ; ut media cetera nocte silent. Est nitidus , vitreoque magis perlucidus amni, Fons sacer : hunc multi numen habere putant rQuem supra ramos expandit aquatica lotos , Una nemus: tenero cespite terra viret. 16o Hic ego cum lassos posuissem fletibus artus, Constitit ante oculos Naias una meos.

Constitit, & dixit; Quoniam non ignibus aequis Ureris, Ambracias terra petenda tibi. phoebus ab excelso , quantum patet, aspicit aequor : 16 IActiacum populi Leucadiumque vocant. Hinc se Deucalion, Pyrrhae succensus amore , Misit, & illaeso corpore presSit aquaS. Nec mora : versus Amor tetigit lentissima Pyrrhae Pectora ; Deucalion ibne levatus erat. 17o

93쪽

Hanc legem locus ille tenet: pete protinus altam Leucada : nec saxo desiluisse time. Ut monuit, cum voce abiit: ego frigida largo a Nec gravidae lacrymas continuere genae. I 3 Ibimus , o Nymphae, monstrataque saxa petem US. Sit procul insano victus amore timor. Quicquid erit, melius quam nunc erit: aura subito.

Et mea non magnum corpora pondus habent.

Tu quoque , mollis Amor , pennas suppone cadenti;

18o Ne sim Leucadiae mortua crimen aquae. Inde chelyn Phoebo, communia munera , ponam 2 Et sub ea versus unus & alter erunt.

Grata lyram posui tibi, Phoebe, poetria Sappho et

Convenit illa mihi, convenit illa tibi. IS 3 Cur tamen Actiacas miseram me mittis ad oras, Cum profugum possis ipse referre pedem Tu mihi Leucadia potes esse salubrior unda δEt forma & meritis tu mihi Phoebus eris. An potes , o scopulis undaque ferocior illa , I9o Si moriar, titulum mortis habere meae ZAt quanto melius jungi mea pectora tecum , Quam poterant saxis praecipitanda dari lHaec sunt illa, Phaon , quae tu laudare solebas , Visaque sunt toties ingeniosa tibi. I9s Nunc vellem facunda forent : dolor artibus obstat a

Ingeniumque meis substitit omne malis. Non mihi respondent veteres in carmina vires :Plectra dolore tacent: muta dolore lyra est. Lesbides aequoreae , nupturaque nuptaque proles δaoo Lesbides , aeolia nomina dicta lyra ;Lesbides , infamem quae me fecistis amatae;

Desinite ad citharas turba venire meas.

Abstulit omne Phaon , quod vobis ante placebat :Me miseram l dixi quam modo paene, me is letos Essicite ut redeat, vates quoque vestra redibit et Ingenio vires ille dat, ille rapit.

94쪽

HEROIDES. EP. XVI. TI

Ecquid ago precibus pectusne agreste movetur An riget λ & Zephyri verba caduca ferunt Qui mea verba ferunt, vellem tua vela referrent. Hoc te , si saperes , lente , decebat Opus. Sive redis , puppique tuae Votiva parantur Munera ; quid laceras pectora nostra mora Solve ratem : Venus orta mari mare praestat amanti Aura dabit cursum : tu modo solve ratem. Ipse gubernabit residens in puppe Cupido :Ipse dabit tenera vel a , legetque , manu.

Sive juvat longe fugisse Pelasgida Sappho ;Non tamen invenies, cur ego digna fuga; Hoc saltem miserae crudelis epistola dicat: Ut mihi Leucadiae sata petantur aquae.

PAR Is H E L E N ME. H ΑΗ e tibi Priamides mitto, Ledaea , salutem ,

Quae tribui, sola te mihi dante , potest. Eloquar an flammae non est opus indice notae ἔEt plus , quam vellem, iam meus exstat amor 'Ille quidem malim lateat, dum tempora dentur Laetitiae mixtos non habitura metuS. Sed male dissimulo: quis enim celaverit ignem , Lumine qui semper proditur ipse suo λSi tamen exspectas , vocem quoque rebus ut addam , Uror r habes animi nuncia verba mei. Parce, precor, fata : nec vultu cetera duro Perlege , sed formae conveniente tuae. Iamdudum gratum est, quod epistola nostra recepta Spem facit, hoc recipi me quoque posse modo. Quae rata sint, nec te frustra promi serit, opto , Hoc mihi quae suasit mater Amoris iter. 2Ioa II

95쪽

Namque ego divino monitu , ne nescia pecces, Advehor: & coepto non leve numen adest.

Praemia magna quidem , sed non indebita posco et et o Pollicita est thalamo te Cytherea meo. Hac duce , Sigaeo dubias a litore feci Longa Phereclea per freta puppe Vias. Illa dedit faciles auras, ventosque secundos e In mare nimirum jus habet orta mari. a 3 Perstet: & , ut pelagi, sic pectoris adjuvet aestum et Deserat in portus & mea vota suos. Attulimus flammas , non hic invenimus illas :Hae mihi tam longae causa fuere Viae. Nam neque tristis hiems , neque nos huc appulit error:3o Taenaris est classi terra petita meae. Nec me crede fretum , merces portante carina , Findere : quas habeo, Di tueantur , opes.

Nec venio Grajas , veluti spectator , ad urbes et Oppida sunt regni divitiora mei. 33 Te peto , quam lecto pepigit Venus aurea nostro :Te prius optavi, quam mihi nota fores. Ante tuos animo vidi, quam lumine, vultus :Prima fuit vultus nuncia fama tui. Nec tamen est mirum , si , sicut oporteat, arcu o Missilibus telis eminus ictus , amo. Sic placuit satis : quae ne convellere tenteS , Accipe cum vera dicta relata fide. Matris adhuc utero , partu remorante , tenebar :Jam gravidus justo pondere venter erat.

41 Illa sibi ingentem visa est sub imagine somni

Flammiferam pleno reddere ventre facem. Territa consurgit; metuendaque noctis opacae

Visa seni Priamo, vatibus ille, refert. Arsuram Paridis vates canit Ilion igni. so Pectoris , ut nunc est, fax fuit illa mei . . Forma vigorque animi, quamvis de plebe Videbar, Indicium tectae nobilitatis erant.

96쪽

HEROIDES. E P. XVI. 73

Est locus in mediae nemorosis vallibus Ida Devius, & piceis ilicibusque frequens ;, Qui nec ovis placidae , nec amantis saxa capellae , II

Nec patulo tardae carpitur ore bovis. I inc ego Dardaniae muros, eX celsaque tecta , Et laeta prospiciens , arbore nixus Oram.

Ecce pedum pulsu visa est mihi terra moveri: Vera loquar, veri vix habitura fidem. 6o Constitit ante oculos , ainis velocibus alis , Atlantis magni Pleionesque nepos e

Fax vidisse fuit, fas sit mihi visa referre : Inque Dei digitis aurea virga fuit. esque simul Divae, Venus, & cum Pallade Iuno, 6s

Graminibus teneros imposuere pedes. Obstupui, gelidusque comas erexerat horror :Cum mini, Pone metum, nuncius ales ait. Arbiter es formae: certamina siste Dearum ;Vincere quae forma digna sit una duas. Io Neve recusarem , verbis Jovis imperat: & se Protinus aetheria tollit in astra via. Mens mea convaluit, subitoque audacia venit: Nec timui vultu quamque notare meo. Vincere erant omnes dignae : judexque Verebar TyNon omnes causam vincere posse suam. Sed tamen ex illis jam tunc magis una placebat:

Hanc esse ut scires , unde movetur amor.

Τantaque vincendi cura est ; ingentibus ardent Iudicium donis solicitare meum. 8o Regna Iovis coniux, virtutem filia iactat. Ipse potens dubito , fortis an , e Te velim. Dulce Venus risit; Nec te , Pari, munera tangant: Utraque suspensi plena timoris, ait.

Nos dabimus quod ames ; & pulchrae filia Ledae 8 sIbit in amplexus , pulchrior ipsa , tuos. Dixit: & ex aequo donis sormaque probata , Victorem coelo retulit illa pedem.

Tomus I. P

97쪽

IOterea, credo , Versis ad prospera fatis , o Regius agnoscor per rata Signa puer. Laeta domus nato post tempora longa recepto e Addit dc ad festos hunc quoque Troja diem. Utque ego te cupio , sic me cupiere puellae et Multarum votum sola tenere potes. 9s Nec laotum regum natae petiere ducumque ;Sed Nymphis etiam curaque amorque sui.

At mihi cunctarum subeunt fastidia, postquam Conjugii spes est , Tyndari , facta tui.

Te vigilans oculis, animo te nocte videbam , Ioo Lumina cum placido victa sopore jacent. Quid facies praesens, quae nondum visa placebas Ardebam , quamvis hinc procul ignis erat. Nec potui debere mihi spem longius istam ,

Caerulea peterem quin mea vota Via. Ios Troia caeduntur Phrygia pineta securi, Quaeque erat aequoreis utilis arbor aquis et Ardua proceris spoliantnr Gargara silvis , Innumerasque mihi longa dat Ida trabes. Fundatura citas sectuntur rohora naves diro Texitur & costis panda carina suis. Addimus antennas , & vela sequentia malos dAccipit & pictos puppis adunca Deos. Qua tamen ipse vehor , comitata Cupidine parvo , Sponsor conjugii stat Dea picta sui. II 3 Imposita est factae postquam manus ultima classi, Protinus aegaeis ire jubebar aquis. Et pater & genitrix inhibent mea vota rogando ;Propositumque pia voce morantur iter. Et soror effusis , ut erat, Cassandra capillis , Ieto Cum vellent nostrae jam dare vela rates Quo ruis exclamat; referes incendia tecum. Quanta per has , nescis , flamma petatur aquas,

Vera fuit vates : dictos invenimus ignes ;Et serus in molli pectore flagrat amor.

98쪽

HEROIDES. E P. X II. 73

Portubus egredior ; ventisque ferentibus usus Ia y Applicor in terras , cibali Nympha , tuas. Excipit hospitio vir me tuus : hoc quoque factum Non sine consilio numinibusque Deum. Ille quidem ostendit, quicquid Lacedaemone tota Ostemii dignum conspicuumque suit. 13 Sed mini , laudatam cupienti cernere formam, Lumina nil aliud quo caperentur , erat. Ut vidi, obstupui; praecordiaque intima sensi Attonitus curis intumuisse novis. His similes vultus , quantum reminiscor, habebat, I 3s Venit in arbitrium cum Cytherea meum. Si tu venisses pariter certamen in illud , In dubium Veneris palma futura fuit. Magna quidem de te rumor praeconia fecit, Nullaque de facie nescia terra tua est : I4 Nec tibi par usquam Phrygia et nec Solis ab ortu Inter formosas altera nomen habet. Crρ dis & hoc nohis Z minor est tua gloria vero IFama qua de forma paene maligna tua est. Plus hic invenio, quam quod promiserit illa : I43 Et tua materia gloria victa sua est. Ergo arsit merito qui noverat omnia , Theseus et Et visa es tanto digna rapina viro , More tuae gentis nitida dum nuda palaestr1 Ludis; & es nudis femina mixta viris. II Quod rapuit laudo : miror , quod reddidit umquam et Tam bona constanter praeὸa tenenda fuit. Ante recessisset caput hoc cetvice cruenta , Quam tu de thalamis abstraherere meis. Tene manus umquam nostrae dimittere vellent Is sTene meo paterer vivus abire sinu Si reddenda fores, aliquid tamen ante tulissem :Nec Venus ex tota nostra suisset iners.

Vel mihi virginitas esset libata ; vel illud Quod poterat, salva virginitate , rapi. Isio

99쪽

Da modo te ; quae sit Paridi constantia , nosces. Flamma rogi flammas finiet una meas. Praeposui regnis ego te , quae maxima quondam Pollicita est nobis nupta sororque Jovis.16ue Dumque tuo possem circumdare brachia collo , Contemta est virtus , Pallade dante, mihi. Nec piget ; aut umquam stulte legisse videbor :Permanet in voto mens mea firma suo. Spem modo ne nostram fieri patiare caducam , t o Te precor, o l tanto digna labore peti. Non ego conjugium generosae degener opto et Nec mea, crede mihi, turpiter uxor eris. Pliada, si quaeras , in nostra gente Iovemque

Invenies e medios ut taceamus aVos.

I73 Sceptra parens Asiae , qua nulla beatior ora , Finibus immensis vix obeunda tenet. Innumeras urbes , atque aurea tecta videbis , Quaeque suos dicas templa decere Deos. Ilion aspicies , firmataque turribus altis I 8o Moenia , Phoebeae structa canore lyrae. Quid tibi de turba narrem numeroque virorum Vix populum tellus sustinet illa suum. Occurrent denso tibi Troades agmine matres pNec capient Phrygias atria nostra nurus.1 8 1 O l quoties dices , Quam pauper Achaia nostra est lUna domus quaevis urbis habebit opes. Nec mihi fas suerit Spartsn contemnere vestram 2 In qua tu nata es , terra beata mihi est. Parca sed est Sparte , tu cultu divite digna es et 1 9o Ad talem formam non facit iste locus. Hanc faciem largis sine fine paratibus uti, Deliciisque decet luxuriare novis. Cdm videas cultum nostra de gente virorum, Qualem Dardanidas credis habere nurus 'I93 Da modo te facilem : nec dedighare maritum ,

Rure Therapnaeo nata puella, Phrygem.

100쪽

HEROIDES. E P. XVI. TT

Phryx erat, & nostro genitus de sanguine , qui nunc Cum Dis potandas nectare miscet aquas. Phryx erat Au orae conjux : tamen abstulit illum , Extremum noctis quae Dea finit iter. .. 2oo Pliryx etiam Anchises , volucrum cui mater Amorum Gaudet in Idaeis concubuisse jugis. Nec , puto, collatis forma Menelaus & annis , Iudice te , nobis anteferendus erit. Non dabimus certe socerum tibi, clara fugantem 2 o Lumina ; qui trepidos a dape vertat equos. Nec pater est Priamo soceri de caede cruentus ἔEt qui Myrtoas crimine signet aquas, i 'Nec proavo Stygia nostro captantur in up da Poma, nec in mediis quaeritur humor aquis. ΣIO

Quid tamen hoc refert, si te tenet ortus ab illis Cogitur huic domui Iuppiter esse socer. Heu facinus t totis indignus noctibus ille

Te tenet, amplexu per ruiturque tuo. At mihi conspiceris posita vix denique mensa ; 2Is Multaque , quae laedant, hoc quoque tempus habet. Hostibus eveniant convivia talia nostris , Experior posito qualia saepe mero. Poenitet hospitii, cum, me spectante, lacertos Imposuit collo rusticus iste tuo. . P . 22o Rumpor, & invideo quid enim tamen omnia narrem Θ Membra superiecta cum tua veste lavet. Oscula cum vero coram non dura daretis , Ante oculos posui pocula sumta meos. Lumina demitto , cum te tenet arctius illo et a 2ICrescit & invito lentus in ore cibus. ἰpe dedi gemitus e & te , lasciva, notavi in gemitu risum non tenuisse meo. Saepe mero volui flammam compescere, at illa Crevit; & ebrietas ignis in igne fuit. a IoMultaque ne videam, versa cervice recumbo ebed revocas oculos protinus ipsa meos.

Diij

SEARCH

MENU NAVIGATION