Ioannis Bernardi Diaz de Luco ... Practica criminalis canonica, in qua omnia ferè flagitia, quae à clericis committi possunt, cum eorum poenis describuntur

발행: 1581년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류:

181쪽

semis effici tur, ut notat Abb. in cap. At si clerici. g.de adulteriis, in col. 3.versi. Sed circa.de iud. Et in c. Cu

I.& 2. Ede his qui not. insa. sicut etiam escitur insimis damnatus de aliis criminibus publicis. Est tamein hoc aduerte lum,q, licet episcopus non possit directo restituere aliquem ad famam,ut concludit Abb. in .l.c. Cum t. in col. 4. in hoc casu tamen adulterij,culiceat sibi dispensare, ut in d. f. de adulteriis. restitu do clericum damnatum de adulterio contra sententiam suam , tunc restitutio famae venit per quandam

consequentiam, potes indirecte, quod principaliter non posset. ita notat Abb.ibi, in d. colum. s. & dicit ibi casum sing. ad hoc secundum illum intellectum . Et nota secundum Paul. Grillandi, ubi stipra, quod licet de iure ciuili quando mulier nupta est impudica& meretrix, non punitur adulterans cum O, D ut in l. Si ea. C. de adulte. J tamen de iure canonico non euaderet impunitus cum illa adulterans. ita dicit ind. colum. 3. Crederem tamen ultra eum, quod tunc clericus ignorans & accedens ad eam tamquam ad meretricem non puniretur ita acriter., sicut alii adulteri . Si tamen mulier erat honesta, non excusaretur clericus ignorans eam coniugatam quominus ut adulter puniatur. Quando autem clericus cognouit m lierem solutam, quae ab ipso & comuniter reputatur Uxorata,tunc enim uti adulterum poena iuris communis puniendum esse, placuit Ioan . de Ana. in c.Nonnullis. fin. colum . de Iudaeis. referendo fratrem Vbertum qui fuit eiusdem sententiae: licet alij aliter senserint secundu eum, per quem etiam vide quid in casu

contrario

182쪽

eontrario quando clericus cognouit uxoratam, quae credebatur soluta.Vnum praeterea aduertendum se

tio in hoc proposito, quod licet in his Regnis Casteblae Sc Legionis lege regia sancitu sit, quod marito non accusante inorem, nullus possit eam accusare de adulterio. Iudex tamen ecclesiasticus poterit punire clerucum in hoc delinquentem : nec reus Valebit oppon re quod maritus non accuset. Non enim potuit lex illa regia ecclesiasticos Iudices impedire,ne ad emenda suorum clericorum procederent. Aliter enim clerici omnes incontinentes libidinem suam potius cum nuptis, quὶm cum solutis mulieribus explerent, quum securius ac impune id agere cognoscerent: & ita ego iam alias practicaui dum vicarium agerem generale episcopi Salamatini: & licet ob id appellatum fuerit,ootinui tandem coram superiore. Verutamen in hoc magna debet adhiberi cautela: nam si adulterium cle rici adeo est notortu, maritiq; persona ita vilis, quod praesumi possit ipsum scire parui pendere: tunc iudex ecclesiasticus poterit publice & libere de adulterio tractare.& poenam imponere. Si vero delictu non est publicum, aut marito ignotum esse creditur, periculumq; exjnde timeri possit uxori tunc consulerem clericum de hoc delicto conuictum vel consessium camerario procellii, & familiari disciplina corrigendum, relegandumq; sine expressione caus, in sententia. Quando vero correctio sic secrete secta fuerit,&relegatio generalis: hortor omnes metropolitanos iudices, ut ab inferioribus secrete causam requirant, ne

183쪽

cautelam aliquas iuris solenitates pr termiserit. Altiter enim si omnia stricte requirant, nihil aliud essici- ent, nisi iudices ipsos inferiores cogere ad dissimuladum,vel propalandum adulteria similia, ipsosque dulteros reddent insolentiores, cu intellexerint quod Iudices sui immediati illos punire recusant, propter exactam rationem quam ab ipsis requirunt sui superiores. Marito autem clericum adulterum accusante, tunc seuerius procedendu est: tantoque acrius in aliis poenis carceris & detrusionis ultra depositionem' puniendus est clericus, quanto honorabilior est pe lona mariti, aut diuturnius est adulterij peccatum , se maiusve exinde subortum scandalum, praecipue si coligerit,quod adultera fuit per Iudicem secularem tradita marito,& ab eodem occisa. Crederem insuper in

hac materia meliori semper iudicio salui quod maritus potest accusare clericum coram Iudice ecclesiastico, licet uxorem coram seculari non accuset: nec po sterit clericus in hoc aliqua exceptione se tueri, climiura canonica adulteris poenam imponentia nullam habeant considerationem, nec requirant quod Uxor pariformiter accuseIur.Generaliter autem in hoc crimine considerent ecclesiastici Iudices ne nimis diligeter de adulterijs occultis inquirant, propter mulieru periculum, virorum infamiam, & clericorum stagialitatem , quae tanto multoties ad hoc flagitium illos.

impellit, quanto secretius illud polle perpetrare com fidunt. Sed vigilantes siper gregem suum similia potius prie seruare conentur cohabitationem & conue sationem clericorum & nuptarum euitando in quam usque aci unguem inuenire & castigare sataganta.

184쪽

In qua quidem adulteriorum prudenti preseruatio ne, & cauta correctione ecclesiasticos omnes Iudices deprecor ac obtestor, ut desides non sintser durissimum illud iudicium quod illis qui ptiesunt sitim

tura sancta minatur, ne in eorum incuriam seuerius id corrigant vltore ferro maritorum manus , tam grauis iniuriae acerbitate common, ut sepius id euonisse perpendimus, & anno superiori millesimo quingentesimo trigesimo septimo pluribus notum filii accidisse. Nam in tribus locis de villanubia, videliscet ,& de Cigunuela, ac de Lagma, quet non longὁ distant ab oppido Valli soleti, ubi tunc Augustet curia residebat in octo serὸ mensium spadio, filius viduae

cuiusdam , dc duo mariti in tres sacerdotes quierunt de inimicis membris se vindicantes, ob iniuriam in matris, & uxorum personas sesceptam non sino plurimorum laicorum applausu, & quorundam sersan magistratuum ciuilium neglectu ob inhonestam sacerdotum vitam, de superiorum desidiam: quod hic scribere libuit, quia id bene noui, ut qui processus desuper consectos vidi, non alio animo, nisi ut hoc ad clericorum timorem, εc superiorum horta tum perpetuae memoriae tradere possem .

Ac nefandi criminis rei. cap. LX XX.

OV IA secundam diuum Augus inum in a. lib.

185쪽

rant. Quae si omnes gentes facerent, eodem criminis reatu diuina lege tenerentur: quae non sic fecit homines ut se illo uterentur modo. Violatur quippe ipsa societas, quae cum Deo nobis es Ie debet, cum eadem natura cuius ille auctor est, libidinis peruersitate potiluitur . Vnde merito tale crimen committenti poena statuta est, quod deponatur, ac in monasterium deis trudatur, ut in CCtetici de excessibus praelato. Huius tamen detestandi criminis maior elle deberet poena, cum ob illud etiam infantibus ac mulieribus subuer- saxum ciuitatum omnipotens Deus parcere noluit. In his maxime regnis , ubi etiam a facinorosis alias hominibus solet suti decet & tale scelus promereturi abhorreri, ubi etiam leges patriae grauius mortis genus , quam ius commune delinquentibus infligunt. Nec enim minus promeritus est, ut post depositi

nem curiae traderetur , qui Deum ipsum ac naturam

offendit tali facinore, qu lim qui sola motus auaritia& non in Roman .Pontifi.contemptum, neq; in fidei seu morum perniciem Apostolicas audet literas deprauare. Sed cum sic placuerit canonum conditoribus, solent Eeclesiastici Ilidices tales post depositi nem perpetuis carceribus obscurisque includere, in quibus nisi eos liberet fuga, miserrimam & mortem

ipsam exoptantem Vitam agunt

Sacril. . cap. LXXXI si Acrilegium est iuxta meliorem dissinisonem Do.

o istorum, sacrς rei violatio, vel eius dena usurpatio:

quod nempe delictum cum & in ipsis laicis detest

186쪽

. bile sit, & ad puniendum illud iura inuehant in eos tquanto magis puniri debent clerici, qui in hoc delia

querint 3 Qualis enim erit laicorti reuerenisa in personas siue res sacras, si in illas ipsi clerici ad illarum

cultum electa irreuerentes sunt Z Huius autem delucti poena, depositio est, u macuit Host. in summa,tiam. te accusa. Quis sit effectus.versi. Et gratia exempli , ubi capitalia crimina, & quae depositionem indi cun describendo, primum omnium posuit sacrilegium. Sed quia hoc se habet multipliciter, deuenie dum est ad eius species. Quarum prima est quae committitur in personam,& hcc quia multipliciter etiam variari potest, non patitur certam doctrinam: opo tebit enim Iudicem considerare qualitatem delicti in personam sacram commissi, & sic in delinquentem animaduertere. Secunda species est quando quis a cessum habet ad monialem: & quia de hoc particularis mentio facta est supra, superuacaneum est in hoc aliquid rescribere. Tertia est quando locus sacer vi

latur , vel illius coemeterium : & haec etiam sicut v rie se habere potest, itae diuersae erit delinquentis punitio , confideratis his quae in arbitrariis consideranda describemus. Quarta vero huius delicti species comittitur in auferendo rem sacram, quae & habet alia membra: & quia hoc'ad materiam furti pertinet, de

insta de hoc aliquid scribimus in suo lyco, ideo nihil amplius addere libet. I furari'. LX XXII. BR emisso prius quae sit usura, & quando commit ratur, quod latius digeritur in ordinariit titulis

187쪽

ac tractatibus huius materiar. f Clericis suit inhibitu Gnerari & usuras accipere in Concilio Laodicen si in Canone s. ubi tamen nulla poena ob id imponitur. idem etiam fuit prohibitum in Concilio Carthagine si primo, in Canone I 3. Et sicut clericis non licet edi. ercere tanus suo nomine, ita neque alieno, ut in c. Sicut non suo. 47. distin. ubi vide in c. Non licet. Rotitum Concilium Laodicense, de quo supra. J Prima se offert poenarum clerici usurarij, quod est infamis ipso iure. hoc dicit probari Pan. ex tex. ibi, in cap.In ter dilectos. in 3. noti de exces praelata Allegat texta cum glos. in l. Improbum tanus. C. sex quib. u.insam. irroga. J Et in g. Porro. 3. quaest. 7. Idem scrip- serat Bald. in d l. Improbum. qui etiam dicit, quod adhuc post restitutionem usurarum, & peractam po nitetiam sunt infames ad testimonia & dignitates, de hoc praecipit mente teneri. Hinc est quod usurarius repellitur ab obtinendo beneficio,vt notat gloss. in c. Praeterea. de usuri de Abb. in d. c. Inter dilectos.in a. l. dispensat tamen episcopus, ut ibi per eum circa beneficium, cum illo qui se correxerit. Subest etiam urarius clericus alia poena,videlicet quod ab officio& beneficio suspenduntur, ut statuit tex. in c. Praete rea. de usi. quoto aute tempore suspendantur, cumtex. non aperiat, videtur arbitrio iudicis relictum. sed texti in c. I. m. tit. dicit,quod si clericus detestandisvserarum lucris insistat ecclesiastici officij periculum patiatur. ex quibus verbis Abb. ibi in ultimo not.colligit, quod clericus usurarius debet deponi ab ossicio ecclesiastico, non tamen meminit d. c. Praeterea, qui λsuspensionis tantam poenam imponit. Alexan. in sum per

188쪽

per in consi. 72.in I. volv. dicit quod clericus vfar xius venit deponendus, & neminem Doctorum rofert , sed allegat iura in d. c. Praeterea. & c. Inter dilectos. quorum nullo id probatur, cui vix parcendum censeo, & si solum Caesarei iuris culturae vacaverit. Hostien. tamen qui breuibus verbis plura dubia sis quando decidit, quae tandem moderniores ipsi verborum phalera ac garrulitate laxarunt in insumma de ur.3.fin.versic. Alia I iudice, unica sere linea, ordianem dictarum poenarum scripsit. Ait enim, Vsuryrius clericus ab ossicio beneficioque suspenditur,& si nec adhuc desistat, degradandus est,ut in d.c. I. 14. quaest. 4. cap. Canonum.& cap. Quoniam. & cap. Si quis oblitus. Itaque si clericus desistat a crimine us rarum, degradationis poenam euadit, & sc intelligit dicta iura, pro quo etiam resert Gosted. Et hunc imtellectum bene sustinet litem d.c. i. dum dicit,instat s Facit etiam text. in G, Episcopus. 7.dist.J Stat ergo ex praemissis praetica pro iudicibus , ut primo a m-spensione incipiant contra usurarium clericum. Domum eo se non corrigente procedatur ad degradationem contra illum Et sic etiam intelligi potest Concilium Elibertinum in Canone zo.qui clexicum userarium statuit degradari per haec verba, Si quis clericorum detectus fuerit usuras accipere, placuit degradari, & abstinere: quod est relatum in c. Si quis. 47. dissi vide praeterea undecim poenas manifestorum usurariorum,quas ponit Sylvest. in verbo usura. lo 9.ia f. Quarto quaeritur . J

189쪽

A manifesis urariis oblationes recipientes , essi ecclesiasticis sepulturis tradentes.' cap. LXXXIII.

poena in hoc delinquentium est quὁd maneant su

spensi ab executione ossicij,donec satisfaciat ad arbitrium episcopi, & restituant quae receperimi, ut in c. Quia in omnibus. de usuriHodie vero sepelietes manifestos usurarios scienter, sententiae excommuniacationis subiacent ipso facto, a qua nullatenus abs uendi sunt, nisi prius ad arbitrium dioece ani episcopi satisfaciant competenter, ut in Clem. I. de sepulti Et aduerte quhd poena illius text. habet locum .etiam si aliquis de mandato ptietati sepeliret talem usurariusecundum Card. ibi, in 3.q. Quis autem dicatur m nisestus usurarius,vide Abb.in d.c. Quia in omnibus. insin. ubi post Ioan. And. ibi, &glo. in c. I .eod. titu. lib. 6.dicit, qudd ille dicitur manifestus, qui est not rius de iure, ut quia fuit conuictus & condemnatus de usuris, vel est notorius notorietate facti,ut quia publice tenet altare paratum, & mutuat omnibus Vol tibus capere. Et ponit etiam idem Abb.alia exempla.& vide Card. in .l. Cle. 1.in 6.col. I 0. q. Vbi per Unam fere colum. hoc examinat, ubi inter alia dici siquod si per constitutiones synodales esset inductus aliquis . modus ad hoc quod conuictus secundum illum diceretur manifestus usurarius, ille modus sufficeret. Ex quo ego consulerem omnibus episcopis celebratibus synodum, quod praemilla matura delibe tione cum iurisperuis in una suarum constitutionum declararet

casus.

190쪽

casus, in quibus quis ellet reputandus usurarius manifestus, tum ut clerici apertius hoc intelligerent, & sic has poenas iuris propter ignorantia non incurrerent, tum etiam ut cum tali declaratione facilius homines

ab hoc crimine cohiberent: quod temporibus istis proh dolor) adeo inualuit, ut neminem fere iam id committere pudeat. ΓEt in hoc articulo, qui dicantur usurarij manifesti, vid e Sylvest. in summa. F. 9.Vers. Primo autem quaeritur. JFures. cap. LXXXIIII.

FVrtum est de maioribus &grauioribus criminubus t not. Abb. in c. Cum contingat, colu . 6. de r.compet. allegat lex in c. Cum non ab homine. delud.& in 3 Nunc autem. 26.distin.Et ideo clericus in surto captus deponitur, ut in cap. Presbyter. 8 I. dissiqui text. est ex canonibus Apostolorum. & gl. ibi, in verbo captus, intelligit & conuictus per sententiam, confessionem, vel euidentiam rei: & ne aliquibus videatur poena ista grauis, & taquam ab Apostolis set lo illo mirabili quo sanctam Dei ecclesiam sundabat statuta, illam etiam in nouauit& inflixit Innocentius III. in cap. Tuae. de poenis, ubi censuit clericos in latrociniis deprehensos degradatos a suis ordinibus in arctum monasterium debere detrudi. Hostien.im super scripsit in sumima, tit. de condi. surt.ing. fin. clericum de hoc crimine accusatum.consessiam vel conuictum deponi debere, & in monasterium detr di, allegando d. c.Tuar, & tex. in Q At si clerici. g. I .deludi. qui de hoc crimine in specie nihil dispoinit,alle

SEARCH

MENU NAVIGATION