De basilica S. Laurentii in Damaso libri tres. Quorum primus Acta S. Damasi complectitur, alter ea, quae ad basilicam pertinent, tertius, quae ad ejusdem basilicae ecclesias filiales, spectare videntur. Auctore Antonio Fonseca ..

발행: 1745년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

1 8 De Basilica S. Lauren. in Dama Q.

apud Ciacconium su) mortalitatem exuit Neapoli anno i sar Cadaver Romam translatum sepulchrum obtinuit non in Templo S. Laurentii in Damasio, ut ipse in supremis tabulis jusserat, sed in aedibus sacris Sanetorum duodecim Apostolorum. Anno i 113. Julius Medices in prima Leonis X. Cardinalium creatione Diaconus Cardinalis tituli S. Mariae in Dominica, demum Presbyter S. Laurentii in Damaso, ac S. R. E. Vice- cancellarius eli renunciatus; tandem post Adriani Papae obitum ad Summi Pontificatus apicem est evellus, & Clementis VII. nomen sibi imposuit. Anno 1 si 7. Pompejus Columna a Leone X. in promotione, qua triginta,& unus Cardinales sunt creati adlectus tituli Saniliorum duodecim Apostolorum primum , postea a Clemente VII. S. Laurentii in Damasci titulum, & S. R. E. Vice ancellarii munus obtinuit. Vir ingentis animi, ac virtutis; egregie constans, inexorabilis, ubi justitiae jura se vindicare autumaret, in adversis intrepidus, ac firmus, in secundis vero adeo flexibilis, ut omnium severissimus simul, ac lenissimus commendaretur. Nec ipso tantum Pompeji nomine, sed Magni etiam additamento dignus, de infausta quamvis Urbis direptione ab

Scriptoribus notatus; demum praeoccupante fato vitae exitum habuit anno r13a , quod nondum quinquagesimum tertium aetatis annum expleviant.

Anno is as Hyppolitus Medices annum agens decimum nonum suae aetatis a Clemente VII. circa horam primam noctis in idem Cubiculum, in quo Pontifex aegrotabat accersitis Cardinalibus. Diaconus Cardinalis tituli S. Praxedis est renunciatus : postea titulum S. Laurentii in Damaso, ac praecelsam S. R. E Uicecancellarii dignitatem obtinuit. At intempestivus illi, festinatae mortis cursu. vitae exitus supervenit, ob Permutati aeris intemperiem ad Oppidum Itrii, Fundani agri, ipsi

oborta pestilenti febre . mense Augusti anno r131. aetatis veroa Juvenis quidem longe omnium eruditi, ingenii nobilitate,

202쪽

Caput VIII. ITQ

decore vultus, & illustris vitae splendore florentii mus. Corpus delatum in Urbe in Templo S. Laurentii in Damaso honorifice tumulatum fuit. Anno rsas. Alexander Farnesius a Paulo III. annum agens decimum quintum inter Diaconos Cardinales cum denominatione tituli S. Angeli in Foro piscium adscriptus est, paullo post ad S. Laurentii in Damaso titulum evectus, & ad dignitatem sublimem S. R. E. Vicecancellarii, ac tandem Sacri Collegit Decanus renunciatur. Illius aevi Poetae sere omnes, &Oratores, ipsum Cardinalem Farne sum, uti omnium Maecenatem summis laudibus celebrarunt: resert Ciacconius de amplissimo hoc Viro , Carolum V. Imperatorem aliquando dixisse: Collegium Cardinalium si ex talibus Iuris constet , profecto

Senatus similis nunquam reperietur. Ad superos evolavit Romae die a. Martii anno i 38s, aetatis vero septuagesimo. Tumulatus in Templo a se condito sub invocatione Santissimi Nominis Jesu : viscera autem in Basilica S. Laurentii in Damasci

fuere humata.

Anno et 18s. Alexander Peretius de Montealto in prima Cardinalium creatione a Sixto V. annum agens quartum supra decimum inter Cardinales Diaconos adscriptus, tituli primum S. Hieronymi Illi ricorum, postea S. Mariae in Cosmedin, demum ob decessum Cardinatis Farne sit, titulo S. Laurentii in Damaso decoratus, ac S. R. E. Vicecancellarius. Iustitiae cultor assiduus, incorrupta vitae, morumque integritas in eo semper refulsit: in egenos eximia charitate . ac liberalitate enituit. Templum S. Andreae in Vallium vicinia, ingenti sumtu suo aere, excitavit, e mortalium coetu pie demigravit anno Iis 23, aetatis vero suae s . in Exquiliis Sixti patrui Sacello postremis tabulis, tumulari se jussit. Haec in ejus obitu narrat Ciacconius: Puerorum plorantium, Viduarum, opificum, Ciaviumque turmas per Urbem palantes ; fora deserta, aedes elausas, Tempta, vias quasi in communi 'mae malo moeroris caligine offusas vidisses. - Υ Anno

203쪽

18o De Basilica S. Lauren. in Damasio.

Anno i sit. Ludovicus Ludovisius Gregorii XV. ex fratre nepos in prima ejusdem Pontificis Cardinalium creatione, annum agens vigesimum sextum , ad Cardinatatum cum titulo S. Mariae Transpontinae , dignitatemque S. R. E. Camerarii est provectus; permutato priori titu Io ad illum S. Laurentii in Damaso, ac deposito munere Camerarii, ad illud Vicecancellarii designatus fuit. Patrui jam graviter senescentis Pontificatus, fidelis, integer, ac prudens administer extitit. S. Ignatio Romae augustum Templum excitare coepit, at intempestiva morte praeventus, in supremis tabulis absolvi jussit, morbo

enim podagrae confectus anno i σ3a, aetatis vero suae trice mo septimo interit; apud omnes supramodum commendatus

ob insignem benignitatem, qua confluentes ad se qualibet hora singulos etiam inopes humanissime excipiebat. Anno Franciscus Barberinus Urbani VIII. ex fratre nepos, a Patruo, annum agens sextum supra vigesimum inter Cardinales Diaconos cooptatus, titulum S. Onuphrii obtinuit, paullo post S. Agathae, demum S. Laurentii in Damaso, ac S R. E. Vicecancellarius est renunciatus. In GaII iam, Hispaniamque cum potestate Legati Apostolici a Latere missius, ad pacem inter hos Reges firmandam fauste, feliciterque Legationes obivit. Viros doctrina praestantes summa munificentia co-Iuit. Parsimonia in se, & singulari liberalitate in ptuperes admirabilis, ut per horum manus, quae in terris collegerat, in Caelestes Thesauros transferret. Tandem jam Senex, ac Sacri Collegit Decanus obiit anno tis Α, aetatiS Vero 82. Per quindecim annorum spatium suo viduata haec Basilica titulari, anno tandem is8s. Petrum obtinuit Orthobonum Venetum, qui ab Alexandro VIII. ejus magno Patruo S. R. E. Ui-cecancellarius , ac tituli S. Laurentii in Damasci Cardinalis fuit renunciatus. Episcopus pridem Sabinensis. postea Albanensis, ac demum Portuensis creatus, tandem Sacri Collegii Decanus , & Episcopus Hostiensis , obiit die a 8. Februariit 7 ο. Cardinatatus anno quinquagesimo primo ineunte, aeratis

204쪽

Caput VIII. I 8 I

vero septuagesimo secundo, & in hac Basilica est tumulatus. Vir quidem heroicis, excelsisque animi dotibus apprime ornatus; officiosa urbanitate, rarissimo quodam, ac eximio naturae munere, vultu, & gratia, dicendique elegantia, sicut, & magnanimitate , atque munificentia , ad admirationem prorsus eminens, cujus praecipue tot suppetunt testimonia, quot illi regendae obvenerunt Ecclesiae , ac in primis haec Basilica, quam renovata consessione, ditissimis auxit muneribus, ac marmoreo exquisitae, & ditioris structurae in Sanctissimi Sacramenti honorem, extructo Sacello decoravit.

In defuncti Cardinalis Otthoboni locum a Sanctissimo D mino Nostro Benedicto XIV. Eminentissimus Thomas Cardinalis Russus Archiepiscopus olim Ferrariensis, nunc vero Episcopus Hostiensis, & Sacri Collegit Decanus, suffectus, Vice- cancellarii munus, &S. Laurentii in Damasio titulum in Commendam obtinuit. A Clemente XL recolendae, & gloriosae

memoriae usque ab anno tros'. in Sacrum Cardinalium Collegium cooptatus, tum Bononiensem, tum Ferrariensem Legationes summo populorum plausu obivit. Ferrariensem itidem Ecclesiam per plurium annorum spatium sapientissime administratam, dignitate, & novo aedificio auxit, atque nobilitavit, ex quibus praeclare gestis majora in dies a tanto viro Principe nostra haec Basilica sibi praestolatur incrementa. Vix enim ad ejusdem regimen electus, Antecetaris religiosam munificentiam aemulatus, novi Sacelli e conspectu alterius Sanctissimi Sacramenti, magnificentissime quamprimum absolvendi constructioni manus admovit. Annos plurimos utinam vivat ad Sacri Purpuratorum Senatus diuturnius ornamentum, & ad ejusdem Basilicae decus, & praesidium.

205쪽

181 De Basilica S. Lauren. in Damasio

CAPUT IX.

D. Basilicae Titulo , ct in universum de cardinalitiis in Urbe Diuiis ; ae de Cardinalium iurisdictione in suis Titulis.

J Itulus olim erat haec Basilica Presbyteri Card natis,

uti superius commemoratum extitit, demum simul cum adjuncto Palatio adscribi coepit, S. R. E. Cardinali Camerario, qui eo usque ad tempora Clementis VII. potitus est: ab ipso enim Pontifice Ecclesia, Palatium, ac titulus S. Laurentii in Damaso perpetuo S. R. E. Vicecancellario a tributus fuit, etsi Presbyter, seu Diaconus, vel ex numero seXEpiscoporum Vicecancellarius esset; ut accidit sub praede sunctis titularibus Francisco Barberino,& Petro Otthobono,& ad praesens compertum est, cum Eminentissimus Thomas Cardinalis Russus, etiamsi in ordine Episcoporum . sit nihilominus nunc in Commendam titulum S. Laurentii in Damaso retineat: ea nimirum ratione; unus supra septuaginta adsunt tituli, quamvis Cardinalium numerus septuaginta non excedat. Quod consulto factum asserit Jacobus Cohellius , ut scilicet si contingat, Cardinalem Episcopum , aut Diaconum dignitate Uicecancellariatus potiri, non desit titulus alicui Presbytero Cardinati . Titulorum denominatio antiquissima , ab initio nempe nascentis Ecclesiae originem duxit; conversis enim in sacrorum usum fidelium domibus, priores Ecclesiae Rectores, sacris illis aedibus, tituli nomen imposuerunt, itaque Paraecia, sive Ecclesia Titulus nuncupari consueverat, ac Presbyter ab ea, cui praeficiebatur Ecclesia, sive Paraecia nomen, titulumque desumebat; ut censet Cardinalis Albitius r), aliquorum opinionem refellens existimantium, titulos nihil aliud

q γ CobeIItur not. Cardinatatur cap. 6. pag. ra. r Carvi Auitius disep. de titia impraef. penes Card. de Luca deIurisdict. in fise . i

206쪽

Caput IX. 18'

aliud esse, quam redditus, vel proventus ex villis, praediis, fundis, aut agris, a piis, sive viris, sive mulieribus ad Ecclesiae ministros alendos addicti: & hinc ortum habuisse reputant tituli Equitii, Vestinae, Pammachii, Lucinae, Julii, Calixti, Damasi, Pastoris, Eudoxiae, Aemilianae, Creicentiae, Fasciolae, Tygridae, aliorumque; nomina enim vero titulorum non bonis, nec redditibus tributa fuere, sed aedibus sacris, ac Ecclesiis divino cultui dicatis. Hujusmodi porro exemplum in Sacris Literis habemus dum Iacob s) in somnis vidit scalam, summitate Caelos tangentem, Angelos quoque Dei ascendentes, & descendentes peream, & Dominum innixum scalae ;cumque evigiIaset de somno tulit Iapidem, quem supposuerat capiti suo, & erexit in Titulum fundens oleum desuper. Johannes Diaconus in Vita S. Gregorii Papae de iisdem titulis ita scribit: Dicebantur Tituli Cardinales quaedam Ecclesiae principales , ubi Baptisma conferebatur; oe dicebantur Ecclesiae , vel tituli

Cardinales ad disserentiam aliorum locorum sacrorum minus principalium . Inde autem Presbyter, qui eam Ecelesiam regebat, dicebatur Presbter Cardinalis. Quam sententiam sequuntur Baronius, Bellar- minus, Panvinius, aliique, quos resert mox allegatus Cardin*lis Albitius. Cum itaque Basilica S. Laurentii in Damaso ad hujus gloriossiimi Archi levitae cultum a praefato Sancto Pontifice fuerit excitata, Conditoris nomen, titulumque, qui ad

Praesens usque servatur, accepit. Titulorum enim numerum, cum antea modicus, & incertus esset, Cletus, & Evaristus Romani Pontifices statuerunt. Nam Cletus Pres eteros vigintiquinque in Urbe constituit. Evaristus vero titulos, sive Paraecias Presbyteris assignavit . ut ex Anastasio, & quam pluribus aliis Scriptoribus compertum est. Deinde Hyginus ad apicem Pontificatus anno r38. evectus, Clerum composuit, & gradus distinxit. pluresque in unoquoque titulo, sive Paraecia Presbyteros ordinavit, & qui

207쪽

184 Basilica S. Laureia. in Damasci.

caeteris praeerat Presbyter Cardinalis tanquam praestantior aliis est nuncupatus: ita Panvinius, & Ciac conius, quos sequitur Mandosa u .

Fabianus, qui anno 138. Summus Ponti sex suit renunciatus, septem Diaconos, per septem Urbis regibiles, ideo regionarios vocatos, primus constituit; quo tempore vigebant in Urbe curatores regionum sub Praefecto Urbis constituti, hos nostra

aetas capita regionum vocat, quorum onus erat civiliter regionibus, ac Romae viis incumbere; horum imitatione ad promovendam orthodoxam fidem septem primum Diaconi, septem regionibus Praesedit, quae ex quatuordecim ab incendio Neroniano incolumes evalerant, instituti fuerunt. Primis igitur temporibus, non multo post Neronis Imperium, sicut septem Curatores, aut Capita erant regionum Urbis Civilia tra stantia; ita pari numero iisdem regionibus curatores septem,

stitieet Diaconi sunt addicti, qui sacram Christianam Religio

nem promoverent, & tuerentur; quod ex decretis Simmachi, Hormisdae, Gelasii. ac Gregorii Magni Pontificum elucescit. Dionysius praeterea, anno aso. in Summum Pontificem electus Paraecias, sive titulos, suis terminavit limitibus, Presbyterisque curam Coemeteriorum adjunxit, teste Platina

quod cum ab illius Praedecetaribus item factum reperiatur, intelligendum est, Dionysium in persecutione Valeriani , ab Ecclesiis , sive titulis avulsis Presbyteris, atque Coemeteriis eisdem prohibitis, deinde e vivis sublato eodem Valeriano. Mad tempus pace Christi fidelibus restituta a Gallieno, easdem Paraecias aliis assignasse Presbyteris. Exinde Marcellus, qui anno 3o . sedere coepit, viginti- quinque titulos, ut Anastasius I memorat in Urbe constituit,& quasi Dioeceses propter Baptismum, & Poenitentiam multorum, qui convertebantur ad fidem ex Paganis, & propter sepulturas Martyrum. Restituto tandem Ecclesiae pacis otio

208쪽

Caput IX. 183

sub S. Sylvestro a Constantino Magno anno ab orbe redempto 3r . Presbyterorum tituli ad vigesimum octavum numerum iunt praefiniti, quod usque ad Honuphrii Panuinii n)tempora permansisse ipse Scriptor affirmat. Hi porro Presbyteri titulares S. R. E. viginti, & octo, quatuor Patriarchalibus Basilicis erant adscripti, ac per numerum septenarium sic divisi, ut rem divinam in una cujuslibet hebdomadis die, unus Presbyterorum in quacumque Patriarchali Basilica faceret. Uberiorem in suis titulis auctoritatem Cardinalibus competere, declaravit Bonifacius VIII. Johanni Monacho Cardinali,& ejus vicecancellario, ut ipse Pontifex testatur, in capite unico de Majoritate, 9 Obedientia : quod pariter confirmatum fuit a Paulo IV. in sua Constitutione V, quae incipit: Cum Venerabiles . Firmandum itaque est, tanquam indubitati iuris, S. R. E. Cardinales Iurisdictionem Episcopalem in Ecclesiis suorum titulorum habere, quae etiam desumitur a Decretali Honorii III. capite Hisque, quod procedit non solum in Cardinalibus Presbyteris, sed etiam Diaconis, nempe ut illi in suis titulis, hi vero in suis Diaconiis Episcopali Iurisdictione praefulgeant. Hoc tamen intelligendum est de iis . quae Iurisdictionis Episcopalis sunt, veluti excommunicare, suspendere, instituere, & destituere. non vero de iis, quae ad Ordinem Episcopa Iem spectant, videlicet conferre Sacramentum Confirmationis,

ct Ordines sacros ut egregie distinguit Cardinalis Albitius b

in praecitata disceptatione. Cardinales in suorum titulorum Ecclesiis conserunt Beneficia in his erecta, sive sint se Canonicatus, sive Praebendae, quod eis privilegium Sixtus U. concessit. Et hoc a perenni saeculorum ambitu servatur in Ecclesia S. Laurentii in Damaso, in qua titularis confert omnes Canonicatus, & Beneficia , exceptis iis particulari assectione, ut vocant, Sanctae Sedi obstri- A a ctis. ,

209쪽

186 De Basilica S Lauren. in Damasb.

ctis. Unio tituli Basilicae S. Laurentii in Damaso Uiceca cellariatus dignitati per literas Clementis VII. aeta suit, quarum tenorsim in calce hujus capitis reserimus d .

CLEMENS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI.

Ad perpetuam rei memoriam. ET ad si tu I manae Eeelisiae Geta, o' administratisnes prasitorum , oe ejusdem Eeelesiae , ae 'manae Curiae , illiusque Curialium, oe incialium felici , tranquilla , ct prospero successu, ac δε-

edire intendere ex commisso nobis Pastorali Oscio teneamur , ad Viceraneellariatus tamen incium , oeulum nosrum , ct pro tempore existentis'mani Pontificis dexteram nostrae circumspectionis intuitum, propensioritura, ct sudio nos providere debere , eonvenire arbitramur , ut illius regiminis Minister idoneus , per cujus solertiam felicibus , dante Domino , proficiat incrementis , deputetur , ω pro tempore deputatus , Ecclesiae Titulo , oe bonore eondigno decoretur , imumque incium cum decentia , ω tranquillitate, ae Curialium, oe .cialium eorumdem commoditate, O utilitate exerceatur , ω quae illius perturbationem quoquo modo adducere possent de medio submoveantur. g. I. Sane Ecclesia S. Laurentii in Damas de Urbe, quae Tituluρ Presbteri Cardinalis existit, ct cui praesidebat, ae incio Vicerancellariatus praedicto, quod obtinebat bonae memoriae Po ejus Tituli S. Laurentii in Damas Presbter Cardinalis ejusdem 'manae Ecclesiae Heseaneellarius, dum viveret, per obitum ejusdem Pompeii Cardinalis, crReeeaneellarii , qui extra Gmanam Curiam debitum naturae ρemoisit , meantibus. Nos considerantes ipsius incit dignitatem , excellentiam , o auctoritatem , ω quod illud a memoria iaminum eitra per Vicecancellarium temρoralem erectum , ct gubernarum non extitit, sed se re me eaneellarium perpetuum babuit , ae quod pro tanti incii retimine . crexerestio , ω nὸ incommoda , quae eae rerum a suo solito, ct destinato

210쪽

Caput IX. 187

cursu . mutatione evenire solent, proveniant, decens . oe plurimum commodum fore dignoscitur , ut dicta Ecclesia S. Laurentii cum illius Palatis , stu Domo , ct membris in ejusdem Romanae Ecclesiae I Deeaneellarium, pro tempore absumptum, pro ejus proprio Titulo , seu pro- 'pria denominatione eoncedatur , ω Ghnemr , babita super bis cum Venerabilibus Fratribus nostris dictae Ecclesiae Cardinalibus deliberalione matura , cum maxime expediat nobis talem in Vicecancellarium nota

rum , ω Apostolicae Sedis assumere , de quo confidere quam maxime posmus , nullum alium Cardinalem , de quo magis considere pol mus , quam dilectum filium H politum S. Praxeris Diaconum Cardinalem de Medicis nuncupatum , secundum carnem Nepotem nostrum habeamus, ac spem in Domino geramus, quod idem H politus Camaenalis , cujus personam ingenii claritate , singulari prudentia , eximia probitate , aliisque multiplicum virtutum donis , ac gratiarum munerihus , illarum largitor decoravis istissimus p gratia Hi a sente Divina , per ejus circumspectionem , industriam , ct sudium fructuo-Ρm . ae innatam benignitatem , tam Ecelsam S. Laurentii, quam inerum bujusmodi summa cum providentia , ω Melitate , ct exacta diligentia salubriter regere , cs' fideliter gubernare sudebit, de ip rum Fratrum eo lis , ad bonorem , ω gloriam dictae Romanae Eeclesiae , nee non Ecclesiae S. Laurentii , ω O si hujusmodi prooe-rum regimen , ω falubrem directionem , Ecclesiam S. Laurentii cum illius Palatio , Domibus , membris , Iurisdictionibus , collationibus , ae alii, dispositionibus Beneficiorum Ecclesiasticorum , ae Iuribus. ω pertinentiis fuis universis , nee non Vicerancellariatus O cium bujusmodi , sive ut praemittitur, sive alias quovis modo, quem praesentibus baberi volumus pro exprese, aut ex alterius cujuscum rue persona vacaret , ibter cum omnibus . ω singulis ipsius Ofisi bonoribus , oneribus , pristisetis, facultatibus, praerogativis, immunitatibus , exemptionibus , libertatibus , juribus , obventionibus , S emolumentit debitis , or consitietis eidem 'nolito Cardinali , auctoritate P solica tenore praesentium eoncedimus , θ' assinamus , ipsumque H politum Cardinalem , eidem Ecclesiae S. Laurentii in Diaconum Cardianalem praeficimus , ct dictae 'manae Ecclesiae nee mellarium

SEARCH

MENU NAVIGATION