장음표시 사용
171쪽
148 De Basilica S. Lauren. in Damasio.
nitas, & captivandi cupiditas coerceretur: Quod quidem non ubique est observatum. Nec leviorem cladem in alia Urbis direptione anno is 27. die Lunae sexta Maii, a militibus Caroli V. Imperatoris misere pati visa est: Tunc enim Romana plebs, quae stib vexillis capitum
regionum convenerat undequaque intercepta incredibili saevitia trucidata est: Adeoque saevitum est, ut nec in Templis, nec ipsis in adytis latitantes, aut ad sacrosantas Aras confugientes vitam tuerentur. Et aedes quidem Basilicae nostrae nexae, adsitaeque satis praesidii habere videbantur adversus incursus, ct furorem hostilem, quoniam easdem incolebat Pompejus Cardinalis Columna S. R. E. Uice Cancellarius partium Caesarianarum cultor, & fautor, licet tunc cum suae Familiae Proceribus extra Urbem ageret exercitus Caesarei studiosus,& earumdem custodiae aedium reliquerit Bernardum Reatinum Concistorialem Advocatum rerum suarum administrum . Eventus autem ipse aperuit ejusdem Cardinalis absentiam earumdem aedium vastationi aditum aperuisse. Praemiserat ille quidem ad eumdem Bernardum Uexillum bellicum, quo p iam explicato. Hasilicam, aedesque contiguas sartas, tectas futuras existimavit. Verum opinio ipsum sua falsum habuit; cum enim die, vastationem Urbis antecedente captivum fecisset Pontifex coma memoratum Bernardum, certis indiciis deprehensum de eodem Caesareo Vexillo retento, ejusdem Bernardi nepos, cui Patrui vita,& incolumitas immunitate earumdem aedium, & Basilicae potior fuit, nullis precibus adduci potuit, ut Uexit Ium illud explicaret. Quamobrem a furente exercitu in easdem aedes perinde, ac in alia Urbis aedificia saevitum crudeliter est. Scriptor hujus Eventus Marcellinus Alberinus in na ratione manuscripta super eadem Urbis vastatione . qui salutis quaerendae caussa cum suis consanguineis in easdem Cancella riae aedes secesserat. Tunc interierunt acta omnia Archivi huius nostrae Bisticae, ut in eodem, adhuc infandi doloris memoria servatur sequenti inscriptione. A
172쪽
Arcbi m Laurentianum multis preclarisique antiquitatis monumentis olim refertum. Anno Domini MD XXVII. a
Germanis militibus bane Urbis partem bostiliter vastantibus incensum s Prob dolor J ω direptum.
Quae tamen in hoc nostro Templo supersunt Reliquiae insigniores, reputantur, Corpus S. Eutychii Martyris, quod a Coemeterio Calixti in hanc suam dilectam Basilicam delatum, B. Damasus sub Ara maxima collocavit. Hujus Martyris cum acta exciderint, remanet saltem ejus Elogium a Damaso Papa scriptum, gloriosi Martyris triumphos exhibens ; Extat incisum in lapide apud Ecclesiam S. Sebastiani ad Gemeterium Calixti Via Appia , ut testantur e I Baronius in Martyrol gio, Bollandus in Aetis sanctorum, & Panvinius in libro de septem Urbis Ecclesiis: Carmina sunt hujusmodi:
Eut bius Martyr crudelia jussa tiranni, Carnificumque vias pariter tune mille nocendi Vincere quod potuit, monstrante gloria cirisi . Careeris in luviem sequitur nova poena per artus Testarum fragmenta parant, ne somnus adiret Bis seni transiere dies, alimenta negantur, Mittitur in barallarum Sanctus lavat omnia Sanguis Vulnera, quae intulerat mortis metuenda potestas, Nocte soporifera turbanti in somnia mentem Osendit latebra in ris, quae membra tenerent Laeritur, inventus eolitur, fovet omnia praestat Expressit. Damasus: meritum venerare sepulabrum.
Sub eadem insuper Ara ejusmet Sanctissimi Fundatoris Reliquiae translatae ab Ecclesia Via Ardeatina ab eodem constru- Ela in hanc nostram honorifice requiescunt, ac summa Populi
At vero recolendae Fundatoris nostri Damasi translationis, veluti superius dictum est, certum omnino tempus ignoratur. Ex
173쪽
iso De Basilica S. Lauren. in Dama .
Ex his tamen, quae Bibliothecarius d) in Adriani Papae L ge
stis refert, satis evidenter convincitur, ante ejusdem Pontificis
tempora contigisse . . m η τ' a
Illud postremo, enarratis de Sanctissimi nostri Fundatoris translatione subtexere visum est, nempe quod saeculo praeterito, scilicet anno iis 3s. Urbano VIII. Summo Pontifice, Franeiseus Cardinalis Barberinus S. R. E. Vice Cancellarius, ejus
demque Ecclesiae titulo insignitus Templi absdem in splendi
diorem formam restituendam curavit, veteri inde amoto Altari,
sub quo S. Pontificis Corpus una cum invicti Martyris Eutychii
Corpore asservabatur ejuscemodi insculpto titulor Sub bοe istari condita sunt Corpora 'i S. Damasi ripae , θ' Confectris Ei S. Christi Maroris Eutycbii. Verum nobili postmodum theca inclusum Sanctissimi Fundatoris Corpus anno ris 3. Kal. Septembris, qua potissimum die solemnis dedicationis ejusdem Basilicae memoria recurrit, pridie juxta sacrorum Canonum praescripta vigiliis de more peractis.& novo, juxta Sanctae Romanae Ecclesiae ritum, Altari consecrato a Reverendissimo D. Johanne Baptista Scannarolo Archiepiscopo Sidoniensi Canonico, dc Vicario Vaticanae Basilicae sub eodem Altari variis marmorum crustis aflabre elaborato, pia Cardinalis memorati manu, una cum sacpo Eutychii Martyris Corpore, pretiosi instar thesauri, intra aeneam arcam reconditum suit, hac etiam inscriptione addita. Divis Damase Pontifici,
Et Guebio Martyri Franciscus Cardinalis Barberinus S. E. Vice Cancellarius Aeneum boe sepulcbrum condidis Post extructam a fundamentis In bonorem Disi Laurentii, Eι borum Sanctorum
174쪽
Marmoream Templi absidem . Ut ipsi de ejus salute solliciti sint Anno MDCXXXXV Sub eodem quoque Altari extat pars Corporum sanctorum Fausti,& Jovini. Altera vero custoditur in Ecclesia Sanctorum duodecim Apostolorum. Sub alio Altari Sanctorum Michaelis. & Andreae recondita iacet media pars Corporum S. Boni Presbyteri, & S. Mauri Clerici, ac Sociorum, quorum dies sestus Kalendis Augusti celebratur, ut testantur Pancirolus in Thesauris absconditis Almae Urbis, Ferrarius in Catalogo Sandiorum Italiae. Sed aperte constat ex M. S. quodam Codice Vaticano ab Aringlio relato: ce Translata sint autem Corpora Sancta post quaedam annorum curricula , ω introducta in Urbem , atque in Basilica B. Laurentii juxta eatrum Pompese diligenter recondita non longe ab Altari , in quo requiescit Corpus S. Damasi. Translatio in hanc Basilicam Corporum horum Sanctorum Martyrum cura, ac diligentia Stephani Papae VI. accidit Caelesti quodam omine ; ut sicut Beati Martyres suasore, & auefore Stephano I., cujus fuerant Discipuli, strenue pro Christo pugnaverunt, sanguinemque fuderant; scaliter Stephanus successor pia sollicitudine eos pari cultu venerandos exhiberet.
Nomina, ac Reliquiae eorumdem Sanctorum sociorum sunt. quae sequuntur Fausti, Primitivi, Calumniosi, Iohannis, Exuperantii, Cyrilli, Honorati, Theodori, Basilii, de Costi Martyrum , ut Aringbus testatur D.
175쪽
De Basilica S. Lauren. in Damasio.
De adsectis ad Basilicam Mansionibus uti de S. Hieronymo , di de S. Birgista bospite.
P Lurium Scriptorum auctoritate compertum habemus emtitisse juxta Ecclesiam Domunculas a S. Fundatore constructas pro ejusdem Clero, quarum aliquae postea pro Canonicorum Mansionibus constitutae suerunt, aliae vero ad hospitandos Peregrinos Romipetas magni nominis; ibi enim incolatum duxit Coetus Monachorum duodecim, qui venerant in comitatu cujusdam Monachi ab Imperatore Aethiopiae nuncupato Presbytero Iohanne pro Nuncio Romam missi. Ejus rei monumentum in janua majori Basilicae Vaticanae incisum est opere Aeneo Anagliphico, iussu Clementis v IlI., ut Ciaec
nius enucleate Commemorat, cujus en verba: U no rq I. Io. Octobris Abbas Sancti Antonii in Aegypto, vir insignis, duodecim ferme Monaebis eomitatus 'mam venit , ad portam Urbis obviam illi factis, Gubernatore , Senatore , ω Regionariis Romanae Urbis , Praefecto Areis S. Anteis, Conservatoribus, multisque aliis Civibus, a quibus deductus est in Basilicam S. Petri, ubi illi Vultus Sanctus ostensus; bospitatus est ad Sanctum Laurentium in Damaso. Tot autem viri, ac mulieres
sanistimonia insignes in iisdem Domunculis sedem posuerunt, ut illis vulgi fama, ac suffragiis nomen inditum fuerit Receptaculum Sanctorum, veluti ex antiqua traditione accepimus: Iicet vel injuria temporum, vel recentioris aedificii occasione nulla remanserint ad praesens vestigia pii hujus, atque conspicui operis. Inter tot Illustres aedicularum Hospites, & Incolas praete mitti citra injuriam nequeunt, in primis Divus Hieronymus ab Oriente Romam accersitus, a S. Damasio, qui anno Redemptionis CCCLXXXII. Presbyter primum Titulo S. Anastasiae
176쪽
ad Palatina; demum S. Laurentii in Damasci decoratus fuit, si tamen fides praestetur Ciacconio b , cui adversantur Cardinales Baronius , & Belarminus. Illud nihilominus tantum pro certo asserimus, quod ejusdem S. Hieronymi doctrinae, ac sanctimoniae celebritate permotus S. Damasus, e Palestina eum evocavit, ipsiusque opera solido triennio usus est in Ecclesiasticis Epistolis conscribendis; antea vero Ierosolymae incolam Hieronymum Epistolis saepe S. Damasus alloquebatur, crehriSeum divinae Scripturae quaestionibus pulsans, veluti eiusdem S. Damasi literae ad eum datae testimonium perhibent: QOd admiratione dignum es , inquit i I Baronius ; tantum Auisitem,
atqMe Doctorem, qui munere pastorali ex sublimiori Cathedra in medio 'Ecclesiae sita omnes doceret , tamen non dedignatum aliqua , οι plevius disceret, a privato homine percontari , ut ex bis saltem videas , quam
procul ab omni fastu, cujus aliquando insimulatus fuisset, Damasus abborreret. Sane quod in primis S. Damasus opera Hieronymi usiussit in scribendis Epistolis, hoc nimirum testatur ipse Hieronymus inquiens : Ante annos plurimos cum in Ciartis Ecclesiasticis juvarem Damasum 'manae Urbis Episcopum. ω Orientis, ct Occidentis Θnodicis consultationibus responderam. S. Damasus siquidem studiosissimus, sacrarum Scripturarum cultor, ac Perscrutator, plura ab ipso S. Hieronymo super variis quaestionibus petiit responsa, Iatius ita disserendi ansam illi praebendo. Opportunus proinde accidit adventus. & incolatus Romae S. Hieronymi, quoniam S. Damasus ejus opera usus est, ut resutaret
sacrilegos errores Helvidii, & Joviniani, quorum blasphemias primum licet ab Helvidio Romae disseminatas compescuit, &penitus in exordio necatae fuerunt S. Damaso nimirum, &S. Hieronymo ex adverso pugnantibus. Sed ut redeamus ad controversiam , unde discessimus, an fuerit S. Hieronymus Presbyter Cardinalis, cum a multis gravibus Scriptoribus haec quaestio exagitata sit, eamdem nobis dirimere non est consi. v lium,
177쪽
134 Basilica S Lauren. in Damaso.
Ilum, hoc tantum recensentibus, quod in Archivio Liberianae Basilicae, testatur Abbas Paulus de Angelis sequentia adesse, hoe paelo: sac) Extat pictura antiqui a musiva, in qua inspicinarimato Hieronymi docentis Paulam, oe Euplaebium cum Mitra , quae insitne Cardinatatus, ae certum testimonium, cessante in eo Dis pali i nitate .
In superius memoratis aediculis pariter ineolatum duxit S. Birgitta Suecorum decus, quae una cum S. Catharina filia sua ad hanc Urbem accessit anno MCCCL. , & Domunculas suo hospitio illustriores essecit, pluribus ibi acceptis reveIati nibus. Circa quas opportune nos admonet Divus Antoninus, S. Birgittam per viginti, & octo annos, quibus singulari Dei beneficio, prophetiae, & revelationum donum obtinuit, nunquam ab aliquo loco pedem extulisse, nisi per afflatum Spiritus Sancti. Vana itaque conjectura non est eam Divino afflante Numine ad hanc Urbem advocatam fuisse, cum Christus Dominus ad illam in quadam revelatione haec allocutus si referente Surior Proficiscere 'mam, illic enim Plateae sunt auro in-sratae , Θ Sanctorum Sanguine rubricatae , ibi enim propter condonaritioner, seu indulgentiar , quas promeruere sancta comhendio venitur ad
caelum. Iam in iisdem Domunculis Sane a Mulier per plures annos permanserat, cum Dominus, tum ad exercendam ejus invidiam patientiam, tum ob et meritum augendum, magnam Spiritus vexationem supervenire permisit, quae in eisdem ejus revelationibus apparet, nempe illi I Cardinalis Urbis Vicarius intra mensis spatium. ut e domo discederet, aliamque sibi Pararet, renunciavit. Vehementer merito tris P. hatur, cum in e us cubiculo adesset senestella eo modo disposita , ut sacram thecam, atque Iconem Sanctissimi Crucifixi in nostra Ecclesia conspicere posset, apud quem assiduas preces, atque ferventi oratione spiritum extollebat. Firma etenim extat traditio, saepe inter orandum Redemptoris nostri Iconicam passionis etfi- giem
178쪽
siem cum ea colloquium habuisse; eamque maxime ob caussam ea essigies singularem cultum. & amuentis populi venerationem obtinuit. Quod insuper dictum accipias, de sacra ejusdem Salvatoris Imagine, quae in Basilica Divi Pauli asservatur, atque cum commemorata S. Birgitta caelestia colloquia sociasse, est memoriae traditum praecipue vero a Pancirolo b9. Quam vehementer tam infausto nuncio, & imperio commota fuc it Beata Birgitta explicari non valet: Undique angustiae, ubique timor, tristi eam consideratione vexabant; his animi perturbationibus amidia per omnes Urbis vias, per Plateas , Per vicos eXcurrens , nullum sibi potuit invenire conveniens Domicilium: tum equidem Sancta Mulier dolorem, suspiria,& lacrymas adauxit, ac serventius orationi vacans, Majestatem Divinam gemitibus, & obsecrationibus implorare, sibique conciliare non omittebat. Nec revera spe frustrata , nam biduo ante praescriptum ab eo domicilio prosectioni diem, in haec illam verba allocutus est Dominus: se is tristari o Filia, mas, Pod de ista Domo non expelleris p Me ego permisi ad militatem tuam,
Hac revelatione accepta, confestim hiIari animo ad Rectorem spiritualem ea de re certiorem faciendum se contulit, α dum revelata enarrant advenit commemorati Cardinalis Uicarii Nuncius, qui ei aperuit de domo amplius non esse discessuram. Quamobrem usque ad praesens in perillustri hac nostra Basilica ingenti veneratione, atque cultu Icon haec servatur in
179쪽
116 De Basilica S. Lauren. in Dama .
m veteri Basilicae Balneo a S. Damas sacrorum miniss orum usui excitato. De vario Balnearum usu, oe in iis L . adbibendis veterum luxu, item de Germis.
IN relato Sanctorum Receptaculo num alii post memoratos hospites habitaverint ignotum hactenus nobis est. Nulla enim pollerorum reperitur memoria. Eadem temporum injuria factum, ut sere intercideret recordatio magnifici Balnei indicatis mansionibus conjuncti, atque Basilicae adsiti. quod S. Pontifex Damasus huic attribuit Ecclesiae, veluti testimonium perhibet Anastasius Bibliothecarius d . Adjunctum proxime Basilicae Balneum, vel concessum, vel extructum a S. Damasci sacrorum potissimum ministrorum usui, qui eidem Basilicae operam impendebant, ansam nobis praebet,& opportunitatem digrediendi ad explicationem rei Balneariae juxta illorum temporum usum, aeque ac luxus, quem prisci homines in Thermis adhibuerunt. Balneorum porro publicum usum etiam post Christi Domini tempora viguisse constat, & evincitur ex hoc Balneo a S. Damam erecto. Cum incremento tamen Religionis, & pietatis Christianae elanguit primum , postea sublata olla penitus est consuetudo: Nam quae alicubi ad Corporum munditiem, &valetudinem mos hodie Balnea introduxit, & frequentiae parum, & nihil quod ossiciant honestati habent; praesertim si recentiora cum veterum BaIneis conserantur.
Balnea primum Cicero nuncupat Iocum, ubi aquae frigidae, tepidae, ac calidae ad lavandum aptantur. Earum usus tum valetudinis recuperandae gratia, tum viribus firmandis, frequenter etiam sola jucunditatis caussa adhibebatur. Sunt qui inventa primum Balnea putant, ut quotidianae sordes eIuerentur,
180쪽
mundumque retineretur Corpus. Nam cum rarus esset apud veteres linearum vestium usus, ideoque prisci Romani non induerent linteas, vel lineas tunicas, quas vocant subuculas; sudor,
sordesque inde facilius, Sc majori copia Corporibus inhaerebant , ac saepius ea abluere necesse habebant . Quamobrem Romanos, sive adhuc in prisca severitate morum, quam Reipublicae aevo coluerunt, sive sub Principum Fastu frequentem, ac prope quotidianum coluisse lavandi usum, omnibus, qui illorum gesta perscrutati sunt, satis, superque elucescit. Hinc tametsi unusquisque civis mediocriter dives privatum possideret, quamplurima tamen Balnea publica in singulis Urbis Regioni-hus aderant, in quibus plebs ad libitum se lavaret; si quibus
autem locis deessent, aut corrupta reperirentur, ea antiquitus Aedilium cura addidit, sive restituit. Hoc tamen est advertendum, non temere variare Scriptores, dum utrumque dixerunt Balneum, vel Balneas in genere foeminino, & Balineum, vel Balinea, quae reseruntur potissimum ad tria verba. nempe
modo Balneum, alicubi Balnea, alibi Balneas. de quibus vide Orthographiam Aldi Manutii, & Charilium Sosipatrum. Balnea publica erant aedificia non tam ad lavandum, quam sudandum, aliasque corporis exercitationes, tum etiam ad comessandum, & compotandum hilariter structa. Balneae ad lavandum dumtaxat extructae. Balneum erat solummodo privatorum: Verum hoc quidem discrimen non perpetuo servatum. Hyemales aliae, aliae Aestivae, item planae, alicubi pensiles constructae Balneae. Has suo inventas tempore memorat Se
neca G, Plinius, Macrobius, & Valerius Maximus, primum omnium earum inventorem tradunt Sergium oratam ho
minem voluptuarium, qui Gnei Pompeii, & Mythridatis Regis aevo floruit; Loci vero, in quibus Balnea sumebantur, Thermae sunt nuncupati; quod verbum a Graeco calidum significat, unde Thermas a Latinis proprie appellatas videmus, ut ipsa-