De basilica S. Laurentii in Damaso libri tres. Quorum primus Acta S. Damasi complectitur, alter ea, quae ad basilicam pertinent, tertius, quae ad ejusdem basilicae ecclesias filiales, spectare videntur. Auctore Antonio Fonseca ..

발행: 1745년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

168 De Basilica S. Lauren. in Damasb.

Basilicae titulo fuisse insignitum. Verum quia hac de re jam supra a nobis scriptum est, atque porro fusius disceptavit Ciac- conius b ad eumdem Lectorem remittimus. Indicare tamen non praetermittimus minime alienum a veritate videri, hunc Ecclesiae Doctorem perossiciose, ac peramanter in mutua semper gratia fuisse cum S. Damaso, a quo illius Basilicae curam; titulumque forsan accepit. Α S. Hieronymo ad annum fere qso. non constat de aliis praeserentibus commemoratum titulum usque ad Cardinalem Projectilium , quem S. Laurentii in Damalo fuisse titularem, liquet ex ipsius subscriptione ad acta Concilii Romani ceIebrati sub Gelasio I. anno , quae subscriptio in haec verba recitatur a Ciacconio: e Projectisius Presbur Cardinalis S. Lamrentii Martyris in Titulo Sancti Damasi . Anno Ass. Laurentius Presbyter Cardinalis hujus Basilicae titulo auctus est, ut colligitur ex ipsius nomine, quo subsignavit acta Concilii secundi Romani, coacti a S. Symmacho, cujus expressa verba refert Ciacconius. Laurentius Presbyter S. Laurentii in Damasio. Iniquitate temporum, Scriptorumque, aut inopia, aut incuria factum est, ut ab anno qss. usque ad annum

1so. nulla supersint testimonia de Cardinalibus hujus Basilicae titulum obtinentibus. Quo postremo anno legitur hunc titulum a Cardinali Specioso retentum fuisse; ut ostenditur ex ejusdem praefixo nomine ad acta Concilii Romani celebrati a S. Gregorio Magno d) quem praeterea Cardinalem Speciosum annoso o. floruisse exploratum est ejusdem Ciacconii testimonio, qui eumdem connumerat in Syllabo Cardinalium ejus temporis, per haec verba: fo Deciosus Presbyter Cardnalis S. Laurentii iuratulo Damasi Papae. In hoc ipso Catalogo, cui praeficitur sequens titulus. Nomina Presbyterorum Cardinalium , ct Arebipresbyterorum Titulum, ac Diaconorum Sanctae 'manae Ecclesiae Cardinalium viventium anno Dominicae Incarnationis σο o. sub S. Papa Gret

192쪽

, Caput VIII. I 60

rio Magno, sic legitur: Leo Accbipresbyter in Titulo S. Laurentii, qui appellatur Damasi Papae. Ex quibus verbis notatu digni stimum est . hanc Basilicam duplici olim praerogativa fuisse exoranatam, Cardinalis nimirum titularis simul. & Archipresbyti ri, quod decus nequaquam commune fuit aliis Ecclesiis, altiori etiam caussa magis conspicuis. Desunt iterum monumenta ex quibus colligere possimus titulares alios Cardina Ies a commemorato anno σο o. usque ad an num 731. In ejus anni memoriis occurrit Epiphanii nomen se

scriptum Actis Concilii Romani coacti a Gregorio III Resertur id ab eodem Ciacconio in hanc sententiam. f9 Epipbanius

Presbter Cardinalis in Titulo S. Laurentii , qui appellatur Damasi Papae.

Annus 7 s. exhibet decoratum titulo hujus Basilicae si Leonem Presbyterum Cardinalem, quod fit manifestum ex ejusdem nomine, quo subsignavit Concilium Romanum habitum a S. Zaccharia adversus Aldebertum,& Clementem Haereticos . Compertum id redditur ab indicato Ciacconio b) reserente nomina Cardinalium, qui eidem Concilio interfuerunt, ubi sic scribit: Leo Presbter Titulo S. Damasi . Ex Bulla Pontificis Pauli I. eruitur anno 7σr. titularem pariter fuisse Cardinalem Marinum. Resertur ea Bulla a Cardinali Baronio cum subsignaris nominibus Cardinalium , qui Pontifici adstiterunt , ubi se legitur : i) Marinus humilis

Presbire Sanctae 'manae Eret ar F inris Sancti Laurentii , qui

motatur Damasi. Eadem subscriptio item legitur apud Ciaccontum in additamentis Ughellii. Occurrit hujus Baslicae titularis Leo Cardinalis, qui a Pontifice Nicolao I. Constantinopolim ad Imperatorem Legatus, se contulit pro Ignatio contra Photium, ut videre est apud Ciae- conium, ubi sic Iegitur: Do Presbter Cardinalis Thulo Sancti

Laurentii in Damaso. Y Anno

193쪽

1το De Basilica S. Lauren. in Dama Q.

Anno so3. apud saepius memoratum Ciaccontum m titulari hujus Ecclesiae Praefectura functus est Christophorus Presbyter Cardinalis titulo Sanctorum Laurentii, Sc Damasi, qui Leonem U. Summum Pontificem quadragesimo postquam consecratus fuerat die comprehensum, atque in Custodiam traditum abdicare supremam dignitatem coegit; Quod etiam asseverant n Baronius, & Panvinius. Anno sσ3. Romano Concilio, quod Johannes XII. celebravit, subsignavit Petrus Cardinalis hujus Basilicae titularis. Cujus subscriptionem resert Baronius so9, & idem adducit Ciac- conius in haec verba: p Petrus Presbter Cardinalis Titulo Sancti Laurentii in Damaso .

Anno sys. in Constitutione unica Iohannis XV. q), quae emanavit in consecratione S. Udatrici subscriptum legitur no men Iohannis Presbyteri Cardinalis sub eodem titulo per haec verba: Ego Ioannes Presbyter Cardinatis Sancti Damasi consensi. Anno ior 3. hujus Basilicae titulo auctus occurrit sc Petrus Cardinalis, qui subsignavit Acta Concilii Romani sub Benedicto VIII. . & decreto in hac Romana Synodo edito pro Uillhelmo Abbate S. Benigni Fructuariensis, quod refertur ab Augustino oldoino in fine additionis ad Ciac conium si). Alia similis subscriptio reperitur inter nomina Cardinalium, qui JQ-bannis XIX. diplomati pro Ecclesia Sylvae Candidae subscripsere anno Ioqo. in hanc sententiam. Petrus Caruinatis Tituli aucti Damasi.

Anno roqs. titulo hujus Basi Iicae potiebatur Leo Presbyter Cardinalis, cujus Ciacconius u meminit inter Cardines a Leone IX. renuntiatos his verbis: Leo Pre, bier Cardinalis Titulo S. Laurentii in Damaso. Intersuit Synodo Lateranensi a Nicolao

194쪽

Caput VIII. IVI

II. celebratae, eidemque subscripsit, ut patet ex Aelis ejusdem Concilii. Interfuit cum Alexandro II. Ecclesiae consecrationi Montis Casini. Anno ro 3. insignitus Iegitur S. Laurentii in Damaso titulo x Leo Presbyter Cardinalis a Gregorio VII , ut putant aliqui, creatus, a quo Pontifice ad Clementem III. Antipapam defecit; de illo mentionem agunt Ciacconius, & Bellarminus b9. Anno io 88. eodem titulo ornatus occurrit Risus, sive Richus relatus inter Cardinales ab Urbano II., ut scribit Ciacconius per haec verba: ζ Risus, sive Ricbus Presbter Cardinalis Titulo

Sanctorum Laurentii, θ' Damasi .

Anno ros . Deus dedit Presbyter Cardinalis titulo hujus Baslicae auctus a Paschali II. creatus, intersuit Pisis eleetioni Gelasi II., & Cluniaci Calixti II., cujus diplomatibus subscripsit, atque aliis Honorii II., & inter Cardinales, qui electioni ejusdem Honorii II., interfuerunt, sic relatus est a Ciacconio:

Deus 99 ridit Presbter Cardinatis 5 ancti Laurentii Martyris in Tiatulo Damasi.

Anno ri et . apud eumdem Ciaccontum b9 in additionibus Augustini oldoini recensetur Yvo Presbyter Cardinalis hujus Basilicae titularis, ab Honorio II. renunciatus. FriZOia ius meminit e) Cardinatis Yvonis, qui post Honorii l I. obitum, contra Anactetum Pseudo Pontificem Innoc uentio II legitimo Pontifici adhaesit. Huic Cardinali Epistolam scripsit S. Bernardus contra Petri Abba illardi errores, de haereses. Excessit e vita Yvo in Galliis Legatus Sanctae Sedis. Hic Cardinalis anno tr a. e vivis sublatus Coenobium Parisiense S. Victoris haeredem instituit, suaeque voluntatis executorem scripsit S. Bernardum d , qui apud Innocentium II calumniam passus est, quasi in pauperes Yvonis bona dissipas-

195쪽

172 De Basilica S Lauren. in Dama Q.

set, potius quam juxta testamentum , legitime e rogasset, unde de indignatione Pontificis certior factus, Epistolam Apolo gelicam ad ipsum scripsit, quam ob nimiam excellentiam videre est.

Anno ri 3. Guido Moricosus , seu Moricottus Pisanus prius Diaconus Cardinalis ab Innocentio II. creatus deinde Presbyter Cardinalis Sanetorum Laurentii, & Damasi titulo a Caelestino II. est decoratus: hic Guido subseripsit Caelestini II., Lucii, & Eugenii III. Romanorum Pontificum Ilieris i ad eumdem S. Bernardus Abbas Claraevallis Epistolam dedit: e vita excessit Eugenii III. temporibus. Anno riso. ab Eugenio III. Pontifice, Johannes Paparo Ro manus, Presbyter Cardinalis titulo Sanctorum Laurentii, MDamasi renuntiatus, ut scribit Ciac conius D. Legitur ejus subscriptio in Bulla praedicti Eugenii, qua Canonicis BasilicaeS Petri impertit quartam portionem oblationis fieri consuetae sit per Ara ejusdem Apostoli: quae Bulla emanavit in aedibus Vaticanis die io. Aprilis Indictione prima anno iis 3, sui vero Pontificatus nono QI. Hic Johannes Paparo relatus pariter est a Ciacconio inter Cardinales. qui interfuerunt elemoni in

Summum Pontificem Adriani IV. anno iis . Anno itis 3. Petrus de Miso et si ab Adriano IV. Diaconus Cardinalis S. Eustachii creatus, tamen ab Alexandro III. inter Presbyteros Cardinales, Titulo S. Laurentii in Damasci translatus est; quem assirmat Ciacconius e vita migrasse sub

eodem Alexandro III., quo tamen anno, quove mense Prorsus nescire fatetur.

Anno it 8 a. hujus Basilicae titularem, & S. R. E. Presbyterum Cardinalem, a Lucio III. renunciatum fuisse Lambertum, sive Ubertum Cri bellum nobilem Mediolanensem putant Claz-

conius,

196쪽

Caput VIII. IT:

conius o, & Oldoinus ex auctoritate cujusdam diplomatis praefati Lucii III., erectionis Archiepiscopatus Montis Regalis dati Velitris anno 1181. nonis Februarii , ubi sic se subscripsit.

Ego Ubertus Presbter Cardinalis Sancti Laurentii in Damaso. Hunc

tamen Vbertum alium ab altero S. Laurentii in Damaso titulari nuncupato Lamberto fuisse, cum Ciacconio existimat Oldoinus, tum diverso agnomine, tum gentilitiis insignibus, tum patria, nam unus Mediolanensis, alter Lucensis fuit. Lucio III. defuncto, Pontifex Maximus est salutatus,& Urbanus III. dictus. Anno I 181. Hubertus Allucingolus nobilis Lucensis, Lucio III. Sanguinis Vinculo conjunctus, ct ab eodem Pontifice Presbyter Cardinalis titulo S. Laurentii in Damaso est renunciatus,

ait Oldoinus ) . Pluribus ejusdem Lucii diplomatibus sth-

scripsit; at cum ex Ciacconio adsuerit electioni Urbani IlI. post obitum Lucii, ipsum Hubertum non sub Lucio, veluti quidam scripserunt, sed tempore, quo Urbanus Ecclesiam moderaretur obiisse dicendum est. Anno ri8s. Petrus Presbyter Cardinalis titulo S. Laurentii in Damasio a Clemente III. creatus, literas ejusdem Pontificis hoc eodem anno datas, pro Ecclesia S Margaritae Baremburghensis firmavit: e vita excessit initio l) Pontificatus Honorii III., cujus electioni interfuit, & inter Cardinales, qui hunc

Pontificem renuntiarunt, a Ciacconio est relatus anno rars. Cum autem pauci admodum fuerint Cardinales ab anno raris ad annum i 288. nullus per idem tempus reperitur inter Purpuratos Patres, hujus Basilicae titulo insignitiis. Anno 1288. Nicolaus IV. Presbyteris Cardinalibus titulo S. Laurentii in Damaso adscripsit Fratrem Matthaeum de Aqua sparta ex Generali ordinis S. Francisci, ob ejus specta bilem vitae rationem, ac do strinae excellentiam, noluitque, ut ipse Cardinalis Religionis moderationem deponeret , sed eam, uti S. Bonaventura, usque ad novi Ministri Generalis

197쪽

1 4 Basilica S. Lauren. in Damasci.

ele 'ionem retineret: deinceps ab eodem Nicolao IV. ad Episcopatum Portuensem, de S. Rufinae translatus. S. Laurentii in Damaso titulum dimisit. obiit Romae Bonifacio VIII.

Summo Pontifice anno I 3ΟΣ.

Anno ras . Nicolaus natione Gallus, ex antiqua, ac nobili Familia de Nonancuria, seu de Nonancouri suos traxit Natales, cognominatus Parisiensis; hic a Caelestino V. inter Presbyteros Cardinales titulo S. Laurentii in Damaso cooptatus, interfuit electioni Bonifacit VIII., ejusdemque diplomatibus subscripsit. Ciacconius,& Panvinius hujusce Cardinalis obitum in annum Ias 8. referunt; sed ex ejusdem Testamento. quod Carolus Stroggius Patricius Florentinus Vir eruditus, & anti quitatis studiosissimus cultor, Ferdinando Ughellio palam fecit, Anagniae condito rasis. patet ejusdem Cardinalis obitum non prius accidisse anno rass. Anno et 3 2. Ugo Rogerius natione Gallus. Monachus S. Benedicti Clementis VI. Frater, ab eodem Pontifice Presbyter Cardinalis titulo S. Laurentii in Damaso renuntiatus; Scientia, ct prudentia in agendis clarus. Post Innocentii VI. obitum, Summum Pontificatum, quem Cardinales illi ultro obtulerant constanter recusasse, refert Augustinus Oldoinus in ejus Uita: e vivis sublatus est Avenione anno t3σ3. Anno i 3σ8 . Petrus natione pariter Gallus, Patria Lemovicensis, quem plures multimodis cognominant, nam Oldoinus, Petrus de Baniliato, Ciacconius de Chinacho, Panvinius de Cinacho, & Anonymus Auctor Virae Urbani V. apud Bosque- tum de Bantiacor inter Cardinales Presbyteros titulo S. Lau rentii in Damasci ab Urbano V. cooptatus; Cardinalis Montis Maioris adhuc nuncupatus, ab illustri Abbatia sub titulo S. Pe tri Montis Majoris prope Arctatum ordinis S. Benedicti, quam ante adeptam purpuram obtinuerat, e mortalium vita

migravit anno I 3s s.

Anno i 37o. Petrus Corsinus, nobili, ac pervetusto genere

Florentiae ortus, ejusdem Urbis Episcopus, ab Urbano V. in

198쪽

Caput VIII. Ips

Germaniam ad Carolum IV. Imperatorem, Ludovicum Panno niae Regem, Rodulphum Austriae Ducem, & Johannem Bohemiae, ac Moraviae Marchionem Legatus, ut illos foedere jungeret. Pace tandem inter hos Proceres, ejusdem Petri opera, & studio, summo Reipublicae Christianae bono, firmata, tunc ab Urbano V. Presbyter Cardinalis titulo S. Laurentii in Damasio est creatus. Interfuit Pontificiis Comitiis, & electioni Gregorii XI., a quo Pontifice ad Portuensem Episcopatum

translatus est: decessit Avenione anno Issos. Anno i 378. Bartholomaeus de Cucurno, alias de Cothurno

nobilis Januensis ordinis Minorum, Theologus praeclarus, ac Divini Uerbi maximus praeco, Archiepiscopus Januensis ab Urbano VI. inter Presbyteros Cardinales titulo S. Laurentii in Damaso est adscriptus: deinceps simultatibus cum Pontifice susceptis, in suspicionem insuper adduinus, quod in Pontificis

necem simul cum aliis conspirasset, multis minis exagitatus,& in praeduro carcere diu detentus, infelici exitu Vitae cursum Genuae explevit anno 138s.

Anno et 38s. Angelus AcciajoIus nobilis Florentinus . ex Episcopo ejusdem Urbis ab Urbano VI. Presbyter Cardinalis titulo S. Laurentii in Damaso est renuntiatus: Nobilitatem, quam a Parentibus acceperat, morum gravitate, doctrina, ac virtutis splendore plurimum illustravit; diversas, & longe gravissimas Legationes summa laude explevit. A Bonifac io IX. Episcopus Ostiensis , & Veliternus designatus , Cardinalium elui uti Decanus praesedit, ac munere Vicecancellarii est functus. Pisis anno i o 7. decessit, ubi per idem tempus ad Concilium habendum commorabatur. Anno et os. Jordanus hujus nominis tertius Cardinalis nobilissimae Gentis Ursinae, Domicellus Romanus, rerum Serendarum peritia insignis primum jubente Bonifacio IX. Neapolitanae Ecclesiae praesuit, demum ab Innocentio VII. inter Cardinales Presbyteros titulo Sanctorum Sylvestri, & Martini cooptatus, eleistioni Gregorii XII. intersuit. Pisas ad Genera-

199쪽

1 6 De Basilica S. Lauren. in Dama Q.

Ie Concilium , pro schismate tollendo prosectus, optime se gessit. Comitiis, ubi Alexander V. Summus Pontifex est ha-hitus, pariter adsuit, & ab eodem ex titulo Equitii ad illum S Laurentii in Damaso translatus est. Nam ob schisma contigerat, ut plerumque duo essent ejusdem Ecclesiae titulares et hinc mutandorum titulorum usus manavit, quod ad illam usque diem inauditum fuerat. Unde Hieronymus Platus se

ait: m Fuit antiquisimus mos, ut suam Cardinalis quisque teneret Ecessam, nee eam imitteret, ut pinguiorem optaret; primus inter Camdinales , qui coepit mutare Timium , oe optare pingularem , fuit Iordanus Ursinus Iub Alexandro V., qui S. Martino in Montibus relicto S. Laurentium in Damasio, tunc vacantem impetravit. Idemque deinde ab Eugenio IV, relicto Discopatu Albano, Sabinum obtinuit. Bononiae Iohannis Papae XXII., dicti XXIII. creationi intersuit, a quo Pontifice Episcopus Albanensis, & S. R. E. maximus

Poenitentiarius est renunciatus, retento titulo S. Laurentii in Damaso in commendam; dignus enim tantarum dignitatum, quippe in omnibus,& quantum dura temporum illorum conditio permisit, optime se gessit; in Conciliis Pisano, & Constantiensi Ecclesiae Romanae dignitatem, & honorem constantissime tutatus est. Pro Martino V. quamplures Legationes obivit. Legatus quoque ad Basileense Concilium . Caeterum exitiabili discordia inter Eugenium I V., & Basileenses Patres exorta , illorum conatibus hic Cardinalis Iordanus intrepidus semper restitit; e vivis tandem sublatus est anno rq3s. Anno x o. Ludovicus Scaram pus Mediarota Patavinus , jam ante Patriarcha Aquilejensis ab Eugenio IV. Cardinalisereatus tituli S. Laurentii in Damasio, ac S. R. E. Camerarius.

Universis Pontificiis copiis praeficitur. α apud Anglariam Florentinorum Oppidum Piccininum, re ipsa magnum,& invictum Ducem, fugavit. Turcas circa Belgradum formidabili praelio dispersit, & Constantinopolim advoIare coegit. Cum presto postmodum esset Rhodis, numerosam Turcarum Classem, pa

200쪽

Caput VIII. III

cis ipse Navibus . fulminis instar, protrivit, ac demersit. PIuribus Aegei Insulis e Turcarum Tyrannide ademptis, terra, marique partis victoriis insignitus quam plurima gessiit, quae non minus ipsum Ducem strenuum, quam religiosissimum Christianae Reipublicae praesulem aperte patefaciunt . Tandem moritur anno 14ss, ct insigni pompa tumulatur in hac nostra Basilica. Elogium illi positum alibi retulimus. Silentio involvere consentaneum non videtur , quod anno aq o. Felix V. Antipapa Alexandrum Zomowski Polonum Moscovitarum Ducis filium renunciavit Pseudo Cardinalem Presbyterum tituli S. Laurentii in Damaso. Ejusdem Felicis jussu Legati munere functus est in Polonia, ut regnum illud ab Eugenii IV. obedientia revocaret, nihil tamen peregit, ac Paullo post se tum Legatione, tum Cardinatatu abdicavit. Anno 1 6 s. sussectus in titulo S. Laurentii in Damaso fuit Praelaudato Cardinali Mediarotae , a Calixto III. Cardinalis Iohannes de Mella Hispanus, Vir laboriosus, & justitiae administrator intrepidus; quippe per quadraginta annos , cunctos pene Curiae Magistratus summo plausu exer-Cuit: e vita excessit anno i is 7. Jacet in Ecclesia S. Jacobi Hispanorum. Anno r 77. Raphael Sansbnus nuncupatus ob intrem de Riariis, in Cardinalium ordine a Sixto IV., ac inter Nepotes adscitus annum agens decimum septimum . Diaconus primum tituli S. Georgii in Velabro, postea Presbyter S. Laurentii in Damaso, & S. R. E. Camerarius. Basilicam Laurentianam Damasi nomen praeferentem reaedificavit i magnificas, luculentissimasque aedes Templo adsitas regio quasi sumtu sibi paravit; variis fortunae casibus exagitatus; at inter insesta, familiarium, quos ipse beneficiis assecerat eximiam animi gratitudinem, & quidem rarum amorem expertus est: e carcere enim emissus, ac redemptus aere ab iisdem familiaribus collato, in ingenti summa nempe ducentorum millium aureorum, sic testante Oberto Foglieita in elogiis clarorum Uirorum Ligurutii

Z apud

SEARCH

MENU NAVIGATION