De basilica S. Laurentii in Damaso libri tres. Quorum primus Acta S. Damasi complectitur, alter ea, quae ad basilicam pertinent, tertius, quae ad ejusdem basilicae ecclesias filiales, spectare videntur. Auctore Antonio Fonseca ..

발행: 1745년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

198 De Basilica S. Lauren. in Damasio.

CAPUT XII.

De Sacellis in dextera Basilicae parte, ubi de Sanctissimaε Conceptionis sodalitio.

NAvis, quae est a latere dextero Arae maximae, quatuor continet Sacella , quorum primum assignatum

est venerabili, ac perillustri Societati Sanctissimae Conceptionis, de qua sermonem aggredimur juxta materialem Cappellarum dispositionem. Nobile hoc Sacellum ad dexterum Iatus Arae maximae, &in hujus porticus fronte visitur; a gemino latere concluditur ferreis cratibus cancellatis. Fornicem marmorato, & auro discriminatum; Divinum vero Patrem inter nubes, & Angelos Coloratum, ac circumseptum, corona item ex marmorato, Mauro, octoque pueris caelestibus extantibus exhibet. Ab iisdem pueris encarporum flexibus, & florum gestamine colludentibus forniculi Iunati ornatum suscipiunt: quod opus piis uratum celeberrimum Petrum Cortonensem artificem osterit . Anno I 6's. Paulo II. Pontifice Societati Sanctissimae Virginis sine macula Conceptae concessum fuit, ut testatur Camillus Fanu eius m . Pilae quatuor, quibus fornix incutabit alabastritae. Maliis optimae notae marmoribus incrustantur, earumdem bases, ct Sacelli pavimentum versicolori marmore internitent. Assurgit in Ara veteris operis tabula Deiparam reserens, quae olim miraculis clara in pervetusta Parochiali Ecclesia S. Mariae, cui nomen a Crypta picta praecipua a Fidelibus veneratione colebatur. Haec Ecclesia Cryptae pictae nuncupata una est ex hujus Basilicae, ut vocant, filialibus, de qua cum reliquis aliis opportunus erit agendi locus. Haec imago perhibetur fuisse depicta a S. Luca , quam duplex theca, altera argentea, altera inaurati aeris contegit.

222쪽

Caput XII. I99

Intra coronam nigri marmoris circa tabulam haec Epigraphesincisa Iegitur.

In bae imatine reconditae sunt reliquiae SS. quadraginta Martyrum , ct Felicis Papae , o SS. Mares , ω Marcelliani.

Mediam tabulam recipiunt columnae Gallici marmoris geminae cum capitellis Corinthiae Architecturae. His regitur superliminare medium obtinente spatium Columba candida marmoris, Divinum reserente Spiritum, cum idoneo orn. tu frontis, quaqua versum porrectae. Commemoratam Deiparae tabulam conjicitur admodum vetustam fuisse ex forma literarum, quibus conficitur Epigraphes indicata, cum nil discrepent a Romanis antiquis, quae decimo fere saeculo vitiari coeperunt. Genus ipsum Ortographiae, & antiqua ex literis M. S. monumenta produnt eodem fluente saeculo incisa fuisse. Ad hanc B Iicam anno is os, ct in hoc Sacellum translata fuit, atque a Reverendissimis Vaticanae Basilicae Canonicis diademate aureo insignita. In pariete a latere dextro sub ampla fenestr ad figuram emicycli, ex qua haurit aedicula meridianum lumen, in marmorea tabula haec Inscriptio conspicitur.

Memo riae Saeculorum.

Urbano VIII. Pontifice Maximo favente

Francisco Card. Barberino S. R. E. Viceeancellario, Protectore munificentiFmo, Arebiconfraternitas Immaculatae Conceptionis Gloriose, ae Beatissimae Virginis ab bominum memoria in Urbe erecta, oe per totum terrarum Orbem propagata , ad augendam erga De aram fine peccato Conceptam, crescentem quotidie magis Fidelium Religionem, an-

siquissimam bane, ct miraculis insignem Conceptae Virginis Iconem , magnificentissimo apparatu, ae pompa plane iriumpbati, pluribus passim fornicibus, columnis, flatuis, aris, macbinisque ornatissimis excitatis alia arce ad publicum plausum instructa XIX. Augusti anno reparatae fatutis MDCXXXV. veteri Sacello resituto, oe ornato in triumpbi speciem circumduxit , militaribus Urbis eopiis , Tribunitiis , cum Vexillis praeeuntibus , propbanis , saerisque ordinibus, Cardinalium, ac Procerum familiis

223쪽

Eoo De Basilica S. Lauren. in Daina Q.

miliis subsequentibus , Senatu vero 'mano, una cum Patristis, populoque universo, insueto audentis pietatis sensu claudente triumpbum , sibique mirifice gratulante a Virgine omni, vel originis labe immuni lustrari Urbem suam, quam illius potissimum patrocinio ab omni semper baer sum labe immunem agnoscebat, Valerio Valentino a Molaria Priore , Bruto Gottifredo, Francisco Francbino Belibuomo, Iobanne Francisco Ferrentillo Custodibus, Aseranio Pisoto Camerario, Iohannes Ferrentiti Ius Prior, Petrus Vincentius de Cavaleriis, Serapbinur Cincius, Franciscus Gottifredus Custodes , Caesar Valentinus a Molaria Camerarius

posuere monumentum .

In honorem Deiparae Virginis lychnus adest cum tribus argenteis lampadibus, quae perpetuo, sumtibus Societatis, collucent: Privatum reperitur Sacrarium inter crates ferreas cancellatas, & pilam absidi suppositam ad peculiarem hujus Cappellae usum sacris suppelletillibus resertum. Ibi celebrant quatuor Cappellani ad nutum Societatis amovibiles, & unus Sacrista. Dies festus Sanctissimae Conceptionis QIemni ritu celebratur, ac dotes distribuuntur pluribus puellis, nec non quatuor subsidia dotalia aureorum centum totidem puellis, quae sub suavi religionis jugo Deo famulari devoverint, persolvuntur. Conspicui sunt Societatis redditus, qui erogantur partim in cultum ejusdem Altaris, partim vero in ea, quae diximus annua subsidia dotalia; in eleemosinas Confratrum pauperum, atque etiam in stipendia Ministrorum, Archiconstaternitati ii servientium. A Laicis nobilibus gubernatur, qui qualibet hebdomada juxta eorum statuta, simul conveniunt ad tractandanogotia Societatis. Post hujus Sacelli cancellos, ostium probe fornicatum in atrium aedium ipsarum Cancellariae Populum trasmittit; Cumque observatum fuerit, eam ostii concamerationem non leviter fatiscentem lapsum interminari, ad contiguum Ecclesiae latus, arcusque caeteros eo vitio, lapsusque periculo propagato; ejus rei certior factus Petrus Cardinalis Otthobonus Vicecancellarius, cum imminenti cassii prospicere suaruae esse partium

224쪽

Caput XII. ZOI

cognosceret, praesertim propter Innocentii XI. Chirographum quo cura omnis, indemne, tutumque praestandi nobilissimum hoc aedificium ad Uicecancellarium spectare sancitur . Pro eo, quo mirifice capitur, & ab omnibus commendatur pietatis, summaeque in rebus divinis munificentiae studio, manda vit primo quoque tempore opere coementario stabili, & a cuato coarelari idem ostium, & novis munimentis firmari ar. cus a latere positos, quibus haud dubie pars Apostolicarum Cancellariae aedium sustinetur. Supra hoc ostium in marmore insculpta extabat sequens memoria Cardinalis 'ppoliti Medici, quae arcuum restaurati

nis occasione remota in decentiori loco collocabitur. H posito Medici Card. S. R. E. Reeeaneellario

Eximiis corporis , ae ingenii, fortunaeque muneribus ornatissimo. cum tanta raris a virtutum indolem Ledinis X. Clementisque VII. Patruorum Pontificum gloriam eontendit Acerbis a mαrte surripitur Anno aetatis XXIIII. a partu Virginis

XXXV. IIII. Idus gusti. Praefato Sacello Samstissimae Conceptionis proximum est aliud D. Matthaeo Apostolo, & Evangelistae dicatum, quod

olim ad Constaternitatem nummulariorum pertinebat; at longo temporum ambitu eadem Constaternitate extincta, titulus quoque suppressus remansit ; proindeque Dominico de Marchis Postea concessum fuit . qui eidem Sancto, cujus ipse nomen gerebat, dedicari curavit, atque ad praesens usque sub invocatione S. Dominici, etiam post extinctam de Marchis stirpem perseverat: Praesert hujus Sacelli Ara tabulam , quae S. Dominicum exprimit figura integra, aegrotum puerum sanitati restituentem, quod est Clampelli artefactum . Corona tabulae lutei est marmoris eum binis columnellis marmoris nigri, & ordinis Ionici. quibus fulcitur rotundum superIiminare item marmoreum: sub arcuatis forniculis acta quaedam ejus,

Cc dem

225쪽

etor. De Basilica S Lati re n. in Damasio.

dem Sanim de pieta reseruntur . Haec Cappella antiquitus subjiciebatur oneri trium Missarum pro qualibet hebdomada juxta piam dispositionem memorati Dominici de Marchis: at propter reddituum interceptionem ex Sacrae Visitationis Ludoviei Cardinalis Lodovisti Decreto. nec non Instrumento per aeta Pauli Fatii sub die tertia ctobris onus hoc aliis Basilicae adjunctum extitit, ideoque in tabulis onerum Capituli legitur: Missae a8 o. partim in Sacellis Sancti Dominici, oe Janctiss-mae conreptionis, partim in aliis Altaribus.

Cernitur in hac Cappella duplex Inscriptio inserta latera libus muris, & hinc inde tabulis marmoreis consignata quarum altera ejusmodi est:

Dominico de Marobis flamano, rarae omnino fidei, probitatis,

atque industriae viro; immatura morte praerepto anno

sal. CD II. CXI. Pridie Id. Sept. Altera hoc pacto legitur:

Iulius Benignus ex testamento baeres ornato, dicatoque Sacello, censeque ad rem divinam ter quot bebdomadis faciendam jussu Te toris attributo, Amicus vere Amico, quem vivum, oe salvum vellet, posivit.

Hanc sequitur tertia Cappella sub invocatione Sanctissimae Virginis; ornavit, dotavitque Annibal Mai nardus, cum reser vatione perpetui Iurispatronatus Familiae de Mai nardis: rediit hodie in Dominium Ecclesiae, ob ejusdem stirpis evi in 'ionem. Hujus arae tabula ovata Deiparam cum caelesti puero ostendit coronide marmorea circumdatam: adstant Angeli aliquot a Dominico ritti colorati; ornatus sere compar superiori Sacello . In fornice duplex item ovatum spatium repraesentat S. Antonium Abbatem , & Sanctam Paulam Romanam Uiduam . Subiacet oneri hoc Sacellum unius Missae quolibet mense celebrandae, veluti ex tabula onerum Missarum Capituli patet . in qua reperitur. Pro piis manibus familiae de Maia inardis Misa una perpetua de Beata Virtine prima die Sabbati eujusliabet mensis in Cappella nuneupata de Mainardis. Binae huic etiam Sacel-

226쪽

Caput XII. 2 Og

Sacello haerent Inscriptiones, quas ex duobus marmoreis lapidibus transcripsimus , quarum prima Angeli Pamphilii, qui

Innocentii X. Pont. Opt. Max. Genitor fuit. Anteio Pa bilis φ. 'm. omnibus Viri Probi inciis Domi, Forisque absolutis init ann. XXXII. MDXCVI. . Porria Sabbae Poreii F. conjugi optimo , ct Filii tres , impuberes Patri B. M. P. Altera vero est Annibalis Mainardi.

D. O. M. Annibal minardus 'manus voti compos , Deiparae Virgini Sacellum boc huis , ac Paulae ejus germanae largitionibus exornatum pro Mys Iao. quotannis celebrandis perpetuo censu scutorum XXIV monetae dotauit , prout in actis Antimi Palmerii A. C. Notarii VI. Non.

Ianuari M DC XV. Quae Missae hodie non celebrantur , quia praedictus annuus census scutorum viginti quatuor evisus fuit; Petiit Capitulum a Sacrae Uisitationis Congregatione, quae deinceps Missae pro animae desunm restigerio celebrari deberent; Et ab eadem oraculum prodiit, ut ad numerum supra expressum reducerentur.

227쪽

zo Basilica S. Lauren. in Damasio.

CAPUT XIII.

De Baptiserio, ubi de talore Prasino in Circensibus.

Post relatum Sacellum in Basilicae ingressu per ostium

in Cancellariae atrium est ad laevam Baptisterium a Sanctissimi Fundatoris nostri Damasi temporibus in pervetusta Ecclesia ab ipso excitata, erectum; veluti testimonium perhibent sequentia carmina in lapide inscuIpta, quae Millesius etiam SaraZanius in operibus Mati Damasi ab ipso collectis resert n)..Ad fontem Ecclesiae S. Laurentii in Damas, quae alio nomine appellatur in Prasimo. Die salutares fons continer inclitus undas , Et solet bumanam purificare Lem. Munia sacrati, quae sint vis scire liquoris Dant regnatricem fumina Sanctam fidem . Ablue fonte sacro eteteris contagia vitae , O nimium felix vive renarus aqua. H-c fontem quicumque petit terrena relinquit , Subiicit , ct pedibus caeca ministeria .

Ethymon obsoleti vocabuli Prasini, cujus in praedicti Epigrammatis titulo fit mentio, postulare videtur, ut etsi a suscepto opere parumper deflectat oratio J Prasinum colorem , qui per plura retro saecula tantum gratiae, ac dignationis sibi conciliavit apud priscos Romanos Imperatores, quique Progressu temporis antiquatus fuit, penitusque extinctus e tenebris eruamus.

Prasina vox viride acutissimum significat ad similitudinem Porri, ut notavit Insignis Glo graphus Ducanges; hinc Prasinae velles dictae fuerunt a lana viridi, quas alii Ranunculares Vocant, mutuato nomine a Ianarum viriditate, teste Scholiaste

228쪽

Caput XIII. 2 os

Quatuor in Urbe vigebant antiquitus o Quadrigariorum factiones, assagnato, cuilibet ex eis, stabulo non longe a Circo Flaminio in nova Urbis regione sito, intra cujus ambitum constructum postea fuista Cancellariae Apostolicae Palatium tradit Panvinius ρ . eaque ratione putat superius citatus Sara Zanius in Prasino hanc nostram Basilicam, dici, quia juxta Circum Flaminium posita fuerit, quia hic locus sorte erat, in quo morabatur Factio Prasina, idque in fundamentis memorati Palatii reperta basis cum inscriptione Agitatorum harum factionum, ut ille assirmat, non obscure confirmabat. Hasque factiones impensiori studio coluit Urbs Constantinopolitana, postquam, diviso orbis terrarum Imperio, Caput, & Metropolis Imperii Orientis constituta fuit. Unaquaeque factio variis distinguebatur coIorihus , varia quoque nomina usurpavit. Primae nomen Prasinae inditum, quia Quadrigarii panno viridi induebantur , virentis terrae imaginem reserentes a alia nuncupata suit Veneta ob caeruleum colorem Hye mi respondens: Tertia dicta Rosea , vel Russata, ideoque aestati dicata: Quarta demum alba vocata, pruinosi Autumni speciem essingens, coloribus in vices temporum Quadrifaria divisione fundatis, ut ingeniose observavit

Cassiodorus. Inter illas factiones Principem Iocum tenebant Prasina, &Veneta, isti favebant Nautae, & quicumque res maritimas curabant, caeruleo maris colore propensionem, studiaque promovente; ardentioribus votis Prasinam prosequebantur agricolae, cunctaque Plebs perinde, ac si superata altera laetione aemula, spes certior, Proximumque uberioris annonae indicium consur geret; adeouis praeter spem,& concepta vota factio Veneta ecertamine victrix rediret, maerore Poene conficeretur Civitas, ut memorat idem Cassiodorus. Immoderatum plebeculae panno viridi insanientis studium graphice descripsit Iuvenalis his

229쪽

Σo6 De Basilica S. Lauren. in Dama Q.

Toiam 'I hodie 'mam circus capit, ct fragor aurem Percutit, eventum viridis quo colligo panni. Nam si deficeret , moestam, attonitamque videres Hanc Urbem , veluti Cannarum in pulvere vi lis Confulibus. Eoque res processerat, ut spectatores induerentur eo col

re, cui indulgerent, & hyrundines, aut Columbas in ludos' afferrent, solitasque domum redire alligato filo victoriae indiacio ad suos dimitterent, ut rem prospere gestam, quam citisi, me renunciarent, testante Procopio s . Prasinos Agitatores pene semper in deliciis , & amoribus habuerunt Imperatores, eosque praedilectos fuisse a Nerone scribit Suetonius si , qui quoque resert in Vita Caligulae eum Prasinae factioni ita addictum fuisse, ut habitu Prasino aurigaretur , ac in stabulo Prasinorum coenitaret; eumdemque colorem sic adamavit Imperator Verus, ut volucris Prasini equi, aureum simulacrum secerit, in cujus equi gratiam primum coeperunt equi aurei, vel bravia postulari, ut ait Capitolinus in ejus Vita Nimia plus sorte aequo Iustiniani Imperatoris propensio in Delionem Venetam fuit; siquidem Imperatoris gratiae subnixa audacior ultra modum essecta occasionem praebuit horrendae Civium stragi. adeoque immanem fuisse contentionem inter Prasinam, & Venetam factionem, memorant Scriptores historiae Bizantinae, ut quadraginta fere hominum millia trucidata fuerint. Vita functo Iustiniano, neque adhuc saturatis partium odiis, tumultuantium factionum impotentes iras tandem CompresIit & restinxit Iustinus Imperator , sequenti oratione , brevi equidem, sed Imperatoria Majestate vere digna: DI 'bis defunctum esse Iustinianum fetiore Veneri; superesse etiam nunc vobis Iustinianum Prasini credite.

230쪽

Caput XIII. 2O7

silicae appeIIatio, ad lustralem fontem redeamus. Sacer hic fons diuturno temporum ambitu in deteriorem redactus conditionem, nuper restauratus,& pene a fundamentis constructus summa Petri Cardinalis Otthohoni liberalitate, qui effusas Iargitiones huic operi absolvendo impertiens in amplissimam, atque conspicuam, quam hodie miramur formam resti tuit. ornato nempe pretiosis marmoribus, ac specioso lapidis viridis antiqui stilobate; marmoreis cancellis eleganti lithostroto cum inaurato sornice, nec non tabula picta Redemptoris, haptismum in Iordane cum S. Johanne Baptista exhibente. Almae Urbis ex celebrioribus est haec nostra Paraecia, eique magnus filialium Ecclesiarum numerus subjicitur, quarum

Rectores singulis annis tum ipsa die Sabbati Majoris hebdomadae , tum Sabbati in Uigilia Pentecostes, induti Pluvialibus, benedictioni Sacri Fontis intersunt. Sequitur post lustralem Fontem ostium in atrio aedium Cancellariae , ubi de anno i7os. ad infandi Terremotus memo

riam pro gratiarum actione Deiparae Uirgini, cujus Patrocinio aedes hae sacrae penitus illesae substiterunt, tequens apposita extitit Inscriptio ab erudito , & clarissimo Praesule Francisco Blanchini, hujus Basilicae tunc Canonico, atque

ejusdem quam maxime benemerito elucubrata, qui postmodum a Clemente XI. propter eximia virtutum merita inter Liberianae Basilicae Canonicos cooptatus est. Deiparae Virgini Matri pientissimae , malorum propulsatrici Post Vaticana Vota rite solum, Actis etiam publice gratiis ad S. Lauri in Damaso, suod finitimis Provinciis valide concussis ,

Montanisique civitatibus terraemotu dirutis

XIX. XVII. ω ρ ridie Kal. Februarii MDCCIII. Urbis fundamenta nutantia praesidio firmaverit suo.

SEARCH

MENU NAVIGATION