De basilica S. Laurentii in Damaso libri tres. Quorum primus Acta S. Damasi complectitur, alter ea, quae ad basilicam pertinent, tertius, quae ad ejusdem basilicae ecclesias filiales, spectare videntur. Auctore Antonio Fonseca ..

발행: 1745년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

ΣΣ8 De Basilica S. Lauren. in Dama Q.

Gauecio Asculano, ejusque Successoribus concessa fuit. Hic jam Sacellum praenobili AItari ad urnae speciem pretiosis marmoribus composito exornavit, ac tabulam quadrata marSine ex antiquo lapide flavo, non modico sumtu perfecit. Vix autem nostram hanc Basilicam in Commendam obtinuit Eminentissimus Cardinalis Thomas Russus, cum ipsius Ecclesiae decori, & ornatui prospiciens hujusmodi Cappellam a DD. de Gauccis impetravit, eamque in elegantiorem, ditioremque formam redigendam assumpsit , jamque ingenti sumtu , religiosaque munificentia ante hujus Nostri operis editionem marmoribus . & picturis ornatissimam reddidit absolutam ; ejusque Aram Sanctissimus D. N. Benedictus, Papa XIV. Indulgentiis etiam concessis solemni ritu consecravit, appositam proinde ejusdem Eminentissimi Commendatarii jussu in marmorea tabula hujus Consecrationis memoriam hic reserendam curavimus. Sacelli bura 'ligione magis quam mole Augusti a I bomam Cardinali RUD' sevo Ostens, ct Veliterno Saeri Collegit Decano

S. RE. Vicecancellario , perpetuoque hujus Basilicae Commendataris Excitati , extructi, ornari

Aram

SS. D. N. Benedictus XIV Pro sua in Divos pietate , in Homines bumanitate Consecravit I ampwe visitantibus in die Consecrationis Plenariam In Anniversaria vero quinquaginta Annorum ct totidem suadragenarum Indulgentiam eoncessit Prid. N. Deeembris 'pari Sal. . . MDCCXLIII.

Sepulchrum pariter pientissimus iste Princeps hic sibi paravit hujusmodi superinscripta Epigraphe, qua tanti Viri humilitas , modestia , religio in tardiores usque aetates concele

brandae comProbantur. ν '

252쪽

Caput XU.

Thomas Cardinalis 'fis Episcopus Osiensis , ct Heliternus Saeri Collegit Decanus Ei S. I , E. Vicecancellarius

Mortis memor

Hoens sibi posuit. Ex hoc vero noviter extructo Sacello, utpote e conspectu alterius Sanctissimi Sacramenti a Cardinali Otthobono erecti nostra haec Ecclesia apprime conspicitur decorata, & ampliora in dies ab eximia hujus Eminentissimi Commendatarii pietate , liberalitate sibi pollicetur beneficia . Erecta super hujus Sacelli fornicem Turris Campanaria cum tribus Perantiquis, ac insignibus Campanis visitur, quam mirae magnitudinis , ac praestantis opificii Horologium communi usui, &publicae commoditati additum exornat. Absoluta hujus nostrae Basilicae ea qua fieri potest majori sedulitate, ac brevitate materiali descriptione, antequam deformali, nempe de Ciero, qui optimis legibus, &institutis temperatus ejusdem Basilicae culturae inservit, disseramus, id non est ommittendum, singulare scilicet eidem Basilicae a S. M. CIementis XII attributum Privilegium, quo cunctis Christifidelibus hanc Ecclesiam toties, quoties devote visitantibus, plenariam Indulgentiam, peccatorumque remissionem elargitur. Tenor autem ejusdem Privilegii est prout sequitur.

CLEMENS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEL

AD perpetuam rei memoriam. Universalis Ecelsae regimini per instabilem dispositionis providentiam , licet immerito , praepossi, illud praesertim mentis nostrae curas excitat , ut insignes Almae Urbis nostrae Ecclesiae peculiaribus effulgeant privilegiis, O ut Sanctis, qui Gl riae Dei participes existunt in Caelis , in Terris etiam a ciris delibus in Ecclesiis ipsis , in quibus eorum 'liquiae decenter custodiuntur, debitusexbia

253쪽

Σjo De Basilica S. Lauren. in Dama Q.

exbibeatur eulius per spiritualem donorum largitionem, quantum cum Domino possumus procurare sudemus, eoque magis cum S. E. Cardinalium pia liberalitas intercedit. Cum itaque sicut aecepimus Venerabilis Frater noster Petrus Episcopus Portuensis Cardinalis Otibobonus nuncupatus ejusdem S. E. Rcecancellarius eximia, qua pollet in Deum pisiate , ct peculiari erga Sanctum H politum Episcopum Portinnsem, o Martyrem suum in Ecclesiae Portuensis regimine Praedeeessorem veneratione adauctus magnificentissimum eidem S. 'nolito Saeellum , ω -are in confessione saecularis, θ' insignis Collegiatae Eeelesiae Basilicae num cupatae S. Laurentii in Damaso nuncupati de eadem Urbe, qua titulus , seu denominatio pro temporis existen. S. R. E. cardinalis Reeeanee larii, ct cujus ipse Petrus Episcopus Cardinalis , ω Hicetaneellarius perpetuus Commendatarius existit , propriis sumptibus molari, o

nari fecerit , inibique seras ejusdem S. N politi 'liquias, quae jam-dia de Portuensi Eeelsa, ne Saracenorum incursionibus, quae maxime S. Leonis ripae IV. Praedecessoris mψbi temporibus ingruebant, subjacerent 'mam adductas, oe in Ecclesia S. Ioannis Colabre nuncupatae de eadem Urbe, prout etiam accepimus , fuerant talloeata , ut eisdem b narimentior eustus , ω veneratio augeatur, diligenti, ω matura recogniatione de mandato nosero earumdem Sacrarum 'liquiarum per dilectum filium nostrum Ioannem Antonium Tituli S. Martini in Montibus nuncupati praedictae S. E. Cardinalis Gadagni no rum in Urbe praedicta, ejusique disricta Vicarium in Spiritualibus Generalem facta transferri collocari curaverit, dictumque Saeellum idem Petrus Episcopus Cardinalis Hicecancellarius solemni pompa, ct ritu externa die Conceptioni Beatae Mariae Hrginis Immaculatae dicata consteraverit , eamdemque Collegiatam Ecclesiam , ejusque Altaria non modicis sumptibus ornaverit. Nos ejusdem Petri Episcopi Cardinalis, ω Reeeancellarii etatem, o Zelum confomere , ae Cbristiani Populi devotionem promovere , nostrumque cordis affectum significare , eademque Collegiatam Ecelesiam S. Laurentii in Damafo, quae merito inter insignes Urbis nosrae Ecclesias adnumeratur amplioribus Indulgentiarum muneribus decorare eupientes motu proprio , non ad ahmi

254쪽

Apostolorum ejus auctoritate eonsis, omnibus , θ' singulis utriusquee 'usCbris delibus vere poenitentibus, oe confessis, seu confitendi propositum babentibus, qui dictam Collegiatam Ecclesiam S. Laurentii in Dama devote visitaverint, inibique juxta eorum devotionem pias ad Deum preces effuderint, quoties id fecerint Indulgentiam plenariam , omniumque, oe sintulorum peceatorum suorum veniam, re remisonem Apostolica auctoritare perpetuo concedimus, ct elargimur, irasque ut quilibet eorum Indulgentiam, θ' peceatorum remisonem hujusmodi Animabus Purgatorii per modum fusagii applieare possis etiam perpetuo concedimus , ω indulgemus praesentibus, perpetuis, futuris temporibus duraturis. Non obstantibus, nostra, ct Cancellariae Apostolicae retula de non coneedendis Indulgentiis ad instar, aliisque Constitutionibus, θ' ordinationibus Apostolicis emtrariis quibuscumque . Datum 'mae apud Sanctam Mariam Maiorem. Anno Incarnationis Dominicae r 737. Idibus Ianuariirini catus Nosses anno octavo.

CAPUT XVI.

De Cieri buus Basilieae numero, insiturionibus, muneribus, reddisibus, S de Castro Montis Oliversi, olim Tiberii.

Anonicorum Collegium huius Basilicae, cum antiquutus octo tantum, sex nempe Pre byterorum, ac dum rum Levitarum numerum non excederet, duobus aliis Subdiaconis fuit adauctum; quorum erectionem, pro eorum

dote fructibus Parochialium Ecclesiarum S. Ceciliae in Monte Iordano, & S. Nicolai in Agone filialium ejusdem Basilicae a Gregorio XU. per suas Apostolicas literas datas VII. Kal. Novembris MDCXXI. suppressarum assignatis; deinde Urbanus VIII. aliis suis specialibus literis Apostolicis expeditis confirmavit. Cum vero praebendarum hujusmodi redditus, priores Canonicatus non adaequarent, idem Pontifex Urbanus

255쪽

232 De Basilica S Lauren. in Dama Q.

VIII. eas ad unam tantum redegit. Quibus perastis Franciscus Cardinalis Barberinus Vice ancellarii munere ab Eodem Pontifice decoratus, facultate Apostolica Cappellaniis aliquihus e filiali Ecclesia S. Mariae in Monticellis ad Matricem S. Laurentii translatis, aliisque similiter filialibus S. Mariae in Candelabro, in Judeorum platea, ac S. Stephani Vaccinariorum Universitatis suppressiis Ecclesiis, decimam illam Canonicatus praebendam restituit; additis quoque, pro amplissimae suae liberalitatis dono, viginti duobus Montium Cameralium locis Reverendissimo Capitulo, quae integros ejusdem Canonicalis Praebendae redditus praestarent. Pari munificentia Ulisses Gai Ius Capitulo annuum redditum ducentorum septuaginta scutorum de fruetibus nonnullarum domuum percipiendum impertivit, in cujus singularis beneficii remunerationem Urbanus VIII. hanc ipsi Canonicatus dignitatem conferre dignatus est . Piissima haec Gallorum Familia

in Urbe illustris, multiplicibus officiorum studiis hanc Basilicam insignivit: Praeter enim memorata, Iacobus Gallus annuum censum duorum millium, & quingentorum scutorum, eX cujus fructibus singulis annis quinque dotes scutorum viginti

quinque die octava Sanctissimi Corporis Christi a Canonicis

alternatim distribuuntur, reliquit. Unica dignitas Priora lis in hoc Capitulo viget, quae tamen non consertur, sed antiquiori Canonico Decani nomine distincto debetur; omnes enim redditus inter Canonicos aequiparantur, nullumque adest Praebendarum discrimen albo amictu vuIgo Rotcberto cum Cappa magna violacea mustelae Alpinae pellibus obducta Patriarchalium ad instar induuntur Canonici, qui sacer habitus a Beneficiatis distinctione tamen Ieucopheae Cappae, atque etiam Rocebelli absque manicis geritur.

Semel in hebdomada die Dominico pro Capituli rebus pertractandis simul conveniunt Canonici. Elapsis temporibus praefatum Capitulum ob inopiam aptioris domicilii post Completorium in Sacrario, ne reliquis horis Ecclesiae ministeria impe

256쪽

direntur, congregabatur. Neque vero hic reticendum Petrum Cardinalem Otthobonum Titularem , pro insita ejus animo munificentia, & henigna in Ecclesiam voluntate, geminum domicilium tradidisse ad cogendum Capitulum, & tutius custodiendas sacras suppelle stiles, quae deteriore loci situ maxima in parte corrumpebantur, nec non ad Archivii commodiorem usum, atque dispositionem, quod equidem tam implexo, angu- straue situ reperiebatur, ut ejusdem inordinata congeries haec mihi documenta eruenti incredibilem molestiam attulerit. Antiquissimas habet Ecclesia Constitutiones, quae diligenter observantur: inter eas adsunt sanctiones Martino Papa V. sedente anno scilicet MCCCCXXV. editae per Resormatores, &Visitatores ab eo misses Ecclesiarum, Monasteriorum, aliorumque omnium piorum locorum almae Urbis, scilicet Franciscum Archiepiscopum Tranensem, Jacobum Episcopum Adriensem, & Petrum de Domicibus Sacristam Ecclesiae Gerundensis ; ut constat ex ad is, quae in Archivo Lateranens.& in nostro reperiuntur, servanturque in antiquis Codicibus M. S. Extant pari ter Constitutiones ejusdem nostrae Basilicae editae in Visitatione

Ludovici Cardinalis Ludovisit S. R. E. Vicecancellarii, hujusque Ecclesae Titularis anno MDCXXVI. Romae impres ae ex Typographia Camerae Apostolicae, quas ob prolixitatem hic referre consentaneum non arbitramur, nimis enim Iongam narrationem exposcerent. Praeterire attamen nolumus Canonicos

ex earum praescripto teneri sacros ordines suscipere intra sex menses post obtentum Canonicalem gradum, si secus fecerint distributionibus, & suffragio in Capitulo carere . Quotannis die Circumcisionis Domini post Completorium Capitulo demore coacto eliguntur per secreta suffragia Camerarius, Adjutor a Secretis, qui Capitulare sigillum custodit, sacrorum , de musicae Praefecti, ac duo Punctatores; Dominica pariter sequenti duo Fabricerii, ac totidem Syndici, qui aedificiorum impensis, domorumque restaurationibus, ac rationum revisioni praesideant, capitulariter deputantur.

257쪽

234 Basilica S. Lauren. in Damasio.

Redditus a nostro Capitulo possessi in Domorum locationibus, Emphyleoticis canonibus, locorum Montium fructibus, ae Montis Oliverit Castro, de quo inserius sermo erit, notabiliter decreverunt. Cum enim Domorum locationes, ut plurimum inconductarum, locorum Montium, quorum etiam aliqui ad aedificium, ante Ecclesiam construendum fuere alienati, proventus, propter ossicinarum sub Cancellaria in ejus restauratione reductionem, ac reliquas pro viarum conservatione

impensas, magna ex parte fuerint imminuti; non est prosecto obstupescendum, si non leve detrimentum iis de caussis redditus ipsi Canonicorum acceperint. Hujus Ecclesiae redditus, tam quoad Capitulum, quam Sacrarium. & Musicam, ut ex libris rationum extraximus, sex millium scutorum summam pertingunt, proventibus Beneficiatorum, qui ab ipsis administrantur, non computatis; inter quos recensentur proventus Castri Montis oliverit. Prope consularem viam Flaminiam, septimo ab Urbe lapide, reperitur Castrum olim Tiberii, nunc Montis oliverit, vulgo nuncupatum ; dominio nostri Capituli omnino subjicitur una cum vasto territorio septem circiter milliariorum ambitu circumvallato . Munus hoc in illud ab eximia Sanctissimi Fundatoris Damasi beneficentia manasse vulgo perhibetur. Quod si constet, vix, aut ne vix quidem tota Italia, quin & universa Europa antiquior, solidiorque possessio extaret. Id vero suadet constans, & vetustissima traditio solidis monumentis confirmata r fuisse nimirum Ecclesiam hanc a Beatissimo Fundatore opulenter praedio amplificatam . Jam vero unicum hoc est praedium sub ditione ejusdem Basilicae. Amplum illius territorium Rubrorum oo, & ultra in possessione huius Basilicae praeexistebat duodecimo vertente saeculo, ut testatur Summus Pontifex Urbanus III. in sua Bulla edita anno ti86'. Cum autem sedente illo Pontifice Reverendissimi Canonici S. Laurentii in Damaso litigia in suis bonis. & in hoc Castro propter contentionem antiqui viae transitus vigentia, perferrent,

ipse

258쪽

Caput XVI. 233

ipse Ponti sex ad ejusdem suae Basilicae indemnitatem servandam, ac libertatem honorum, ejusque jurium, de quibus, uti prius Canonicus, perfectam, distinctamque notitiam babebat,

singula quaeque bona, Castra, Jurisdictiones, Ecclesias filiales,& subjectas distincte recensendo in dicta Bulla sub immediata Sedis Apostolicae protectione suscepit. Omissis aliis inter caetera hujus nostri Capituli bona, quae illibata libertate voluit semper conservari ipecifice describitur ibi. Castrum Montis Tiberii eum unimentis suis , oe omnibus

ad se pertinentibus , uti vigore supradictae Apostolicae Bullae Capitulo, integra semper, & illesa, jura, praestantiae , jurisdictiones, praeeminentiae, viae, adjacentiae, universaeque Castri Tiberii commoditates remanserunt.

Ex relata Bulla Urbani III. probatur identitas memorati Castri, seu Territorii possessi ab antiquis Canonicis: post autem illius eversionem ex notis calamitatibus Sanctae Sedis, ut ex Ciaeconio, & Annalibus Baronii in vitis Pontificum colligitur, ab Urbano III. usque ad Martinum V. videtur continuata possessio Canonicis S. Laurentii quoad vastum territorium, in quo adsunt ruinae Castri Tiberii, & in cacumine montis reliquiae

adhuc aedificiorum conspiciuntur. Anno enim I as. praefatus Pontifex Martinus V. Pontificatus anno nono sedatis in Ecclesia schismatibus. quae per tot annorum intervalla eam dilaniaverant, ad Ecclesiasticam in Urbe disciplinam restituendam Visitationes omnium Almae Urbis Ecclesiarum ordinavit, uti legitur in ejus Constitutionibus editis per Resormatores, & Vi- statores Ecclesiarum, Monasteriorum, aliorumque piorum Io- Corum , ubi connumeratur inter bona Capituli S. Laurentii in Damaso Castrum, seu Casale Montis Tiberii, quorum acta superius enunciata in Archivo Lateranens, atque in hoo Laurentiano in antiquis Codicibus manuscriptis asservantur. Praeter decem Canonicos integrum Collegii coetum constituentes adest Uicarius Praesul. qui ab Eminentissimo Titulari G g prae-

259쪽

Σ36 De Basilica S. Lauren. in Dama .

praeficitur, massae Capitularis emolumentis non fruitur, at ei aliquod munus quolibet anno a Capitulo impertitur. tallegium Beneficiatorum odio Praebendarum numerum perficit, quibus totidem Clerici Beneficiati adjunguntur, nec non sex Cappellani Valtrini, qui omnes scilicet viginti duo alternatim in Choro Canonicas horas persolvunt. Hoc Beneficiatorum, & Clericorum Collegium a Gregorio XIlI. per ejus I iteras datas Tusculi anno Incarnationis Dominicae M XXII. nonis Septembris Pontificatus sui anno V. ereistum , atque in octo Presbyterales Praebendas quatuor Diaconales, totidemque Subdiaconales fuit divisum. Pro quarum dote infrapositarum Ecclesiarum nostrae Basilicae filialium bona suere assignata, videlicet S. Salvatoris in Primicerio, S. Stephani in Piscinula prope Ecclesiam S. Luciae Regionis Pontis, S. Pauli in Arenula, S. Mariae in Cacabariis, S Barbarae prope aciem Campi Florae, S. Martini juxta S. Montem Pietatis. S Leo- nardi in Iudaeorum platea , S. Agnetis in Agone. S Thomae de Catena, qui modo dicitur Bononiensium, ac pariter bona nonnullarum Cappellarum in nostra Basilica existentium, nempe sub invocatione S. Andreae, S. Hieronymi, S. Johannis Baptistae, S. Iohannis Evangelistae, S. Jacobi. Sanctissimae Annunciationis Beatae Mariae Virginis. SS Petri, & Pauli, S. Margaritae, Ascensionis Domini Nostri Jesu Christi. S. An nae. S. Barbarae, M. Nicolai, & Catherinae, S. Helenae, S. Valentini, S. Luciae, & Sanctissimae Visitationis Ex quibus massa communis fieret, quodque ex ea quilibet Beneficiatus septuaginta scuta perciperet, quilibet vero Clericus nuncupatus Beneficiatus scuta quinquaginta, ita tamen, ut si dictam massam augeri, vel minui pro tempore contingat. singuli eorumdem Beneficiatorum plus, vel minus habita proportione percipiant, atque massia praedicta per distributiones quotidianas inter Ecclesiae adhu deservientes, dividatur, non deservientes vero nihil percipere debeant; sed eorum rata inter deservientes distribuatur, nec de illis, aut absentiis punctis nuncupatis allia

260쪽

Caput XVI. 237

aliqua gratia, seu remissio in toto, vel in parte, nisi de expresso Cardinalis Vicecancellarii, aut illius Vicarii consensu, seu Ii centia fieri possit. Pariter Beneficiati praedicti collegialiter

congregati cum interventu vicarii , ut supra, Camerarium , Punctatores, & alios officiales necessarios anno quolibet eligere debent. Horum Beneficiorum collatio, quoties vacatio contingit, ad Cardinalem dumtaxat Vicecancellarium pro tempore existentem spectat, nec non omnimoda Iurisdictio, & superioritas in spiritualibus , & temporalibus in Beneficiatos praedictos, ac illorum correctio, & visitatio pertinent. Prius quam dictum Beneficiatorum Collegium a Gregorio XIII., ut diximus, erigeretur anno M XXVI. , quam plures Cappellarum Basilicae Cappellani Choro inservientes Beneficiatorum loco habebantur, ut colligimus ex Constitutione Ludovici Cardinalis Media rotae Patriarchae Aquilejensis hujus Basilicae Titularis, qui anno MCCCCLX l. perpendens, quod iidem Cappellani Choro interesse negligerent, ac una cum Capitulo utilitati, & decori Ecclesiae providere cupiens poenis debitis coerceri voluit, quam Constitutionem hic subiicimus.

Ludovicus Mistratione Divina Tituti S. Lavarentii in Damasio S. E. Presbyter Cardinatis Aquileiensis Sancti l D. N. PP. Cammarius oee. Onus nostrae dignitatis expostulat, ut in Ecclesiis nostro Iuri subjectis a Clericis nostris divinum incium frequentare saeiamus. Cum itaque sicut areest mus , nonnNili Cappellani Canesiarum Ecelesiae nostrae S. Laurentii in Damas, qui omnibus boris Canonicis in dictae Ecelesiae Ciaro servire tenentin , nex ant ad

serviendum boris Canonicis venire. Ideo nos una eum Caphuse n

pro S. Laurentii volentes utilitati, oe bonori Eeclesiae nostrae W midere , ω negligentias Cappellanarum menis debuis coercere . sa- tuimus. ω ordinamus, ut quiliber Cappellanus cujuscumque flatus , ' randitionis existat, qui tenetur in Ciaro boris Canonicis diactae Foelesiae S. Laurentii se ire . si non fuerit boris Matinianis perdat bolendinos duos , si non fuerit in a perdat Misn- dinum unum , si aliis vero canonicis laris putictetur ριundum

SEARCH

MENU NAVIGATION