De basilica S. Laurentii in Damaso libri tres. Quorum primus Acta S. Damasi complectitur, alter ea, quae ad basilicam pertinent, tertius, quae ad ejusdem basilicae ecclesias filiales, spectare videntur. Auctore Antonio Fonseca ..

발행: 1745년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

281쪽

Σ6o De Filialibus Ecclesii is ejus d. Basilic.

translatus esset, semper tamen tribus his saeculis numerus XXV. Fontium servatus est, cum sorte commodior, & amplior aedes, aut lavacrum Offerretur loco antiquioris Tituli saevientium Ecclesiae persecutorum rabie deleti.

Ex singulorum ferme Titulorum historia ostendi posset prope Thermas constitutos fuisse hos XXV. Titulos, quodque

Fontes baptismales essent; verum aliquos tantum refero, ne

magnam nimis Provinciam aggrediar, atque a suscepto dicendi onere deflectat oratio. In Thermis Domitiani, ac Trajani conspicitur Titulus, quem postea a Vinculis Beati Petri Apostoli, & ab Eudoxiae Ecclesia contigit appellari i eumdemque Titulum ex antiquissimis fuisse affirmat Venerabilis Beda b . Proximus Titulus S. Martini in Montibus a Beato Sylvestro,

deinde ab Equitio Presbytero nomen tulit. Super Thermas constructus cernitur in subterranea Ecclesia etiam nunc superstite,& inter praeclariora antiquitatis sacra monumenta merito recensetur. Hunc Titulum juxta Traiani Thermas erectum fuisse memorat liber Pontificalis i . Titulus Pudentis Senatoris Patris praeclarissimarum Virginum Pudentianae , & Praxedis, Thermis Novati adhaesit. In Diocletiani Thermis S. Cyria- ei suit Ecclesia, ibique duo proximi Tituli, nempe Sanctorum Cati Papae, & Susannae Virginis extiterunt; quemadmodum etiam in Thermis Antonianis una suere Titulus Sanctorum

Nerei, & Achillei, sive Fasciolae. & Titulus S. Sixti Tigridis nuncupatus. Prope Pammachii Titulum nunc Sanctorum Johannis, & Pauli vocatum, plumbeos, & Iateritios canaleSad usum balneorum non multis ab hinc annis e tatas perspeximus. Titulus smiliter S. Chrysogoni erectus est in Thermis Severianis, ut cum Hugonio tradit Carolus Abbas Piaaza ἡ . Ad Thermas Constantinianas fundatus est Titulus Sanctorum duodecim Apostolorum , ut ex antiquis Auctoribus testantur Panvinius, & Martinellus. Hunc demum S. Laurentii in Da

282쪽

Caput I. 26 I

ma 'ritulum . de cujus Fonte signanter modo agitur, prope fontes, ac balnea pariter situm fuisse constat ex eo quod in subterraneis Palatii Cancellariae Apostolicae cellis vinariis nostra aetate balneum diversis receptaculis ad aquam asservandam instruetum repertum est: tum quia aliud quoque balneum juxta nostrum Titulum inter hona stabilia huic Basilicae a

S. Damaso impertita apud Anastasium si) suisse Iiquet, de

quo superius late sermo fuit. Tituli ergo XXV. ab initio nascentis Ecclesiae per trium saeculorum ambitum a Divi Petri Successoribus ad ruptismum solemniter conserendum prope Thermas ut plurimum constituti, nulla unquam Urbis perturbatione everti potuerunt, quin statim per Summos Pontifices instaurati, eodem plane Numero XXV. asservarentur; idque ex ea potissimum congruentiae caussa, ut Baptismus in primariis tantum, & insignioribus Urbis Ecclesiis administraretur. Status alter Fontium haptisma Iium ad Gregorium IX. . &Clementem U. pertingit a B. Sylvestri aetate , qua primum licuit, Constantino Magno imperante, Basilicas Augustiores in Urbe excitare. Haec vero aetas eisdem Titulis superius memoratis, extensasque ad XXVIII. Presbyteros Cardinales ad abscessum usque Romanorum Pontificum ex Italia, qui contigit saeculo XIII., protrahitur. Cum enim tituli Presbyterorum Cardinalium, qui per tria priora saecula XXV. fuerunt, decem subsequentibus saeculis ad numerum XXVIII. excreverint, additio ipsa trium Titulorum mature admodum deliberata, mysterio non vacat, ut in serius ostendemus. Post erectam Salvatoris Basilicam in Laterano, eamque constitutam Romani Pontificis Cathedralem, aliae etiam quatuor Basilicae fuere constructae, nempe Vaticana, Paulina in via Ostiensi, Liberiana in Exquiliis, & Laurentiana in Agro Uerano, quatuor adinstar sedium post Romanam praecipuarum, scilicet Constantinopolitanae, Alexandrinae, Antiochenae, α Iero-

283쪽

Σ61 De Filialibus Ecclesiis ejusd Basilic.

Jerosblymitanae, ut per baee instituta, reserente Panuinio mP.

demonstraretur Patriarebam, sive Pontificem Omanum, pus θ' ipse aliquando Patriareba appellarus est, tanquam Caput, θ' Principem . totius Orbis Eeelesiarum , alios quatuor Patriarcbas, qui sin illatim per, suas 'moereses totum Orbem Christianum regunt, is gubernans, Iubditos . ba- here, ae aliis omnibus sedibus Patriarcbalibus praeesse , ut Ecclesiae ipsius

universalis unitas demanseraretur .

In Cathedrali Salvatoris Basilica Lateranensi ab ipsomet Pontifice Maximo sacra peragebantur; singulis autem aliis qualubrBasilicis Urbis Patriarchalibus placuit assignare septem eXPresbyteris Cardinalibus, qui unoquoque hebdomadis die sacris fungerentur; verum quia numerus XXV. Titulorum Cardinalium a B. Cleto ad B. Marcellum servatus. summam XXVIII. vicium, quae per quatuor septenaria Presbyterorum Cardinalium erant in quatuor Basilicis Patriarchalibus obeundae, non aequabant; hinc vetustioribus Titulis Romanis alii tres additi sunt, atque ita Tituli Presbyterales ad XXVlII. adauisti; quo in augmento universalis ministerii symbolum Sacrosanctae Romanae Ecclesiae proprium mirifice eluxit, cum in sacris paginis frequenter septenario numero mysteria figu

rentur squidem Apocalypsis n Johannis septem Ecclesiis, quae sunt in Asia dirigitur, in ea quoque legimus septem spi

ritus consistere ante Thronum Dei; Sacramentum septem stellarum, septem candelabra aurea, septem stellas, Angelos esse septem Ecclesiarum, & candelabra septem, septem Ecclesias esse. Qaorum ad imaginem hodierno etiam, ritu septem candelabra in Sane uario. collucent, & ad Evangelium, Pontifice Maximo solemniter celebrante, deseruntur. Verum tribus, ut superius dictum est, titulis additis baptismalium quoque Fontium numerus est adauctus. Quemadmodum enim effusione aquae in baptismatis Fontis benedictione quatuor Terrarum Orbis partes ad mysterium universitatis, juxta atque unitatis ostendendum designantur , enumerando

etiams m Panoisiur de septem labir EceL cap. I. pag. n Apoca0p. cap. I. A, O a

284쪽

Caput I. 263

etiam quatuor fluvios ex eodem Paradisi fonte manantes ad totam Terram irrigandam, ita etiam numerus ipsis Romanis sontibus quadruplici septenario constitutus est, ut ejusdem Ecclesiae unitatis, atque universitatis mysteria aperirentur; totum vero unitatis, atque universitatis mysterium elucere in firmo XXVIII. Titulorum numero, ac sontium, totidemque Presbyterorum Cardinalium, egregie ostendit Mabillonius ο . In Titulis habebantur Collegia Clericorum, quos nunc Canonicos vocamus, non secus, ac in Patriarchalibus, & praeter Presbyterum Cardinalem Episcopalia jura exercentem veluti

in sua Dioeces designabatur ejusdem Tituli Archipresbyter ς scuti Vicarius, qui ministeria sacra loco Presbyteri Cardinalis in Titulo perageret, ut fuse docet Cardinalis Albitius p . Quod autem aetate Gelasii Papae circa annum Christi si . constituti fuerint Archipresbyteri ex veteribus documentis colligit Plaeteta . Romanis igitur Titulis debebatur etiam Archipresbyteralis dignitas, ex officio curam diligentem adhibens ad continendos Presbyteros, qui in minoribus Titulis, nempe in Parochialibus, & Cappellis Titulo tanquam Matrici subditis commorarentur: quae Cappellae nuncupantur modo filiales. & subesse debent Matrici de iure canonico, uti ex Decretalibus constat, post enarratos quatuor Fontium baptismalium status, allegandis. Absolutis duobus ad tertium procedimus, qui tempus absentiae Romanorum ab Urbe Pontificum. & schismatum subsecutorum usque ad Martinum V., ejusque Successores Per saeculum integrum. & post eorumdem schismatum abolitionem usque ad B. Pium U. complectitur; profectione enim Summorum Pontificum extra Italiam, & surentium schismatum factionibus, res omnes sacrae, atque Hierarchiae Ecclesiasticae ordo est ita perturbatus, ut vix aliquid in exemplum Eccl*sasticae disciplinae possit commemorari.

285쪽

Σ6 L De Filialibus Ecclesiis ejus d. Bas1lic.

Post Honorii II. Pontificatum, labente Aerae Christi XII.

saeculo,' subrogatio Presbyterorum Cardinalium in Titulos Urbanos, Rectoribus suis destitutos, negligi coepit, enim, i

quit Panvinius 'I, ut antiqua consuetudo erat, statim in def/ncti, vel abdieantis locum alter amplius Cardinalis subrogabatur . si re factum es, in Presbyterorum Cardinalium numerus sensim decrescere eo erit, ct processu temporis adeo paullatim diminutus es, ut aliquando tempus fuerit, in quo nonnisi duo Presbyteri Cardinales viventes in collegio essent, quemadmodum accidit sub Alexandri Papae M obitu , ω Urbam IV ereatione anno salutis rast. Tituli interim vel sine Cardinalibus erant, sed ab Arebi resbytero suo, aut Canonicis regebantur, vel alicui eae Collegio Cardinalium a Pontifice eommendabantur.

Archipresbyterorum necessitas in quolibet Titulo eo major haberi coepit, postquam Romani Pontifices Avenionem se contulerunt; quantaque demum aedium sacrarum calamitas, MCleri confuso fuerit, dum per septuaginta annos Urbs Pontificum Praesentia caruit, explicari non valet. In Titulis praecipue Cardinalitiis, qui suos Rectores non habebant, magna rerum perturbatio fallia est, unde filialium Ecclesiarum usurpatio adversus Matricum Iura processit, quibus tuendis nullius auctoritas de sensoris aderat, nec prompta tanto locorum intervallo Apostolicarum literarum executio, si quae a Summo Pontifice in Galliis permanente impetrarentur; tum filialium Parochialium contra Archipresbyteros, & Capitula XXVIII. Titulorum licentia, tot inter revolutiones, seditionesque, quibus non modo Urbs, sed Ecclesia quoque universa dilacerabatur, irrepsit. Mitius tamen agi visum esset si Fontium tantummodo baptismalium disciplina intercidisset, graviora enim vulnera Religioni inflicta sunt, ideoque Pontifices a Martino Rad B. Pium U. in majoribus aerumnis propulsandis, & abusibus excindendis involuti, occupatique, haec detrimenta antiquis moribus, ac Cardinalium Titulis circa locum administrationemque Baptismi illata, toleranda duxerunt: omnibus tandem

tum t Panoinias in lib. de VII. Urbis EccI. cap. a. pag.

286쪽

Caput I. 26s

tum ad dogma, tum etiam ad disciplinam pertinentibus quaestionibus, quae Catholicam Ecclesiam diu perturbaverant, in Sacro Tridentino Concilio sub Pio IV. definitis , proximus ejus Succetar S. Pius V. inter majores sui regiminis curas hanc restituendi in Domo Dei antiquum ordinem, & sacrorum ministerium juxta primorum Pontificum institutionem, totis animi viribus suscepit: cum enim divinae psalmodiae in Breviario Romano ritum anno tertio sui Pontificatus constituisset, anno deinde quarto baptismalium Ecclesiarum disciplinam , & numerum ad antiquum ordinem, & connexionem redegit; habita in primis ratione ad Titulos, & Urbis Ecclesias, quae insigniores,& primariae sunt, ut ipsemet in sua Constitutione, secutus Praedece res Pontifices Cletum, Evaristum, Dyonisium, & Marcellum, testatur. Quartus demum status Fontium in Urbe baptismalium ab edicto S. Pii U. nostram tangit aetatem , qua per hujus Sanctissimi Pontificis, & Successorum augmenta, in alias constituto XXVIII. numero firmatus est, seclusa tamen ab hoc numero Ecclesia S. Spiritus in Saxia, quae nec Titularis, nec Parochialis est, neque Baptismum pueris, quorum de Paraecia constet, administrat, sed tantum facultate potitur conserendi Baptismum parvulis incertorum natalium, qui ad Xenodochium ejusdem Ecclesiae deseruntur. Praecipua sane admiratione digna videtur Pii V. constitutio in numeri eorumdem Fontium conservatione , qua siquidem universam Ecclesiae Romanae disciplinam complexus est, dum Fontes in Patriarchalibus, & in iis Titulis, qui antiquitus Archipresbyteros obtinuissent, servavit, & in quibus Canonicorum Collegia Saecularium, aut Regularium reperiuntur, vel Conventus insigniores antiquorum ordinum mendicantium a

generalibus Conciliis, & a Summis Pontificibus in Cleri Saecularis auxilium approbatorum; ut scilicet universalis Ecclesiae imago in hac Romana omnium Parente, & Magistra ubique

resulgeret.

287쪽

266 De Filialibus Ecclesiis ejusd Basilic.

Ad maiorem illustrium in Urbe Ecclesiarum notionem, quae

Iustrali Fonte donatae sunt , singillatim eas enumerare Consentaneum arbitramur. Praemittendum tamen censemus ultra

quatuor superius recensitas Ecclesias in Urbe Patriarchales, alteram quoque a B. Liberio in Exquiliis excitatam Patriarchali dignitate praesulgere sub invocatione S. Mariae Majoris, quae haptismali Fonte caret. Duae igitur in eo numero sunt Patriarchales, nempe I. S. Johannis Lateranensis, & II. S. Petri in Vaticano. Sequuntur Titulares, & Collegiatae Ecclesiae, quarum duae priores hodie praeserunt nomen Basilicae, nempe III. S. Laurentii in Damaso, & IV. S. Mariae Transtyberim; mox Collegiatae insignes. V. S. Mariae ad Martyres. UI. S. Marci ad Palatinas. VII. S. Nicolai in Carcere. VIII. S. Mariae in Via Lata. IX. S. Eustachii. X. S. Angeli in Foro Piscium. XI. SS. Celsi, & Juliani, omnes Canonicales. XII. S. Laurentii in Lucina Titularis, quae sedente Pio V. erat pariter Collegiata, sed Collegium Canonicorum abrogatum fuit a Paulo U. in constructione Cappellae S. Mariae Majoris, cui ab eodem Pontifice proventus, & onera ejusdem Collegii sunt attributa. Collegiata pariter, ac Titularis est XIII. Ecclesia SS. Quirici. & Julittae, translato in eamdem antiquo titulo S. Cyriaci in Thermis. Tituli pariter, & Collegii honore claruit XIV. Parochialis Ecclesia S. Apollinaris sedente B Pio V., verum ejus Succetar Gregorius X lII., suppressis Collegio Canonicorum Cleri Romani, Collegium Germanicum in eadem instituit. Titulus S. Mariae de Pace, qui in Pii V. edicto occurrit loco XV., Canonicorum Regularium Collegio instruetus est. & Abbatis Mitrati dignitate decoratur. Sequuntur VIII. Tituli, in quibus modo degunt Regulares antiquorum mendicantium ordinum a Conciliis generalibus approbatorum cum praecipuis conventibus Sacerdotum, scilicet XVI S. Mariae supra Minervam Fratrum Praedicatorum. XVII S. Marcelli Servorum B. Mariae Virginis, in quo Titulo fuit olim Collegium Canonicorum suppressum anno I 3 a.

XVIII.

Disa

288쪽

Caput I. 267

XVIII. S. Martini in Montibus, sive Equitii Titulus, ubi pariter Martinellus commemorat extitisse Collegium Canonicorum, nunc vero Carmelitarum. XIX. S. Chrysogoni Carmelitis pariter attributus, ubi Canonicos olim suisse ex pluribus ejusdem

Tituli Presbyteris arguit Abbas Piagga. XX. S. Augustini Titularis Ecclesiae subrogatae in locum S. Tryphonis, quae possidetur ab Eremitis ordinis S. Augustini. XXI. S. Mariae de Populo Titularis, & ordinis ejusdem. XXII. Titularis SS. dum decim Apostolorum, ubi a Conventualibus S. Francisci Sacra Peraguntur post impetratam a Bessarione Cardinali substitutio. nem in locum Collegii Canonicalis ibidem antea constituti. Collegio Presbyterorum Saecularium nationis Gallicanae claret Ecclesia S. Ludovici, quae XXIII. loco legitur in edicto Pii V., & simili Collegio Presbyterorum Saecularium a S. Philippo Nerio instituto decoratur . XXIV. Ecclesia Parochialis

S. Johannis Baptistae nationis Florentinorum. Adjectae sunt postmodum viginti quatuor supra enumeratis aliae quatuor Parochiales, quibus Fons baptismalis fuit concessus, idest XXV. S. Francisci de Paula a Fratribus Minimis impetrata, quae Parochialis evasit in locum Diaconiae SS Ser. git,ia Bacchi ab iisdem Regularibus olim possessae, nunc vero a natione Ruthena. XXVI. S. Andreae de Fratiis olim nationi Scolorum, nunc ordini Minimorum cum praecedenti assignata. XXVII. SS. Vincentii, & Anastasii Diaconalis, administrata a Clericis Regularibus, qui minores appelIantur. Postremo XXVIII. Titulus S. Mariae Transpontinae datus Carmelitis, non secus ac Tituli S. Chrysogoni, & S. Martini supra memorati. Et hic est numerus Ecclesiarum, quae a Pii V. ediisto sacro Fonte decorantur. Quod ut clarius appareat. Ja-eobi Cardinalis Sabelli ejusdem S. Pontificis vicarii ediAum

anno i 1 ff. publici juris factum, referre visum est.

289쪽

Σ68 De Filialibus Ecclesiis Hua Basilic.

I ACO BUS miseratione Diυina Tituli S. Mariae in Comedin S. R. E. Presbyter Cardinalis Sabellus Sanctissimi D. N. Papae Vicarius Generalis. C tam pro ηοφω Pio Almae Urbis nevias inspexerimus , multis

de causis expedire visum es Baptismales Fontes a minoribus Em.elsis , quaeque ob populi frequentiam minus relebres sunt, ad insigniores. ω primarias Urbis Ecelesias transferre, ut majori cuisu, atque ornatu pro rei ipsius Sanctitate salutare Me regenerationis nostrae Sacramentum ministretur. a mobrem auctoritate S. D. N. Papae vivae vocis or eulo Nilis facto viginti quatuor Paroebiales Eeclesias delegimus, in quiabus Baptismi Sacramentum eonferri volumus , plerisque autem earum babita in primis Titulorum, oe Fidelium commoditatis ratione, quod ad

Baptismum tantum attinet, alias Paroebus attribuentes. Itaque omnia

bus , or singulis Parocbiarum dictae Urbis , ω Suburbiorum 'ctoribus

quocumque nomi ne nuncupentur, iis dumtaxat exceptis, quos nunc ad ba

ptibndi munus elegimus, quorum nomina infrasripta sunt , edicimus , ne imposterum sacrum baptirandi kium in eorum Ecclesiis , excepta necestatis causa, exerceant , exercerive , faciant , ω permissant , qui secus fecerint, moeritis poenis, ct aliis arbitrio nosbo mulctabuntur. In quorum omnium,i singulorum fidem praesentes feri, ω per Notarium nostrum inserascriptum subscribi , sigillique nos,i, quo in talibus utimur , jusmus , oe fecimus impressisne muniri. Datum 'mae in Aedibus nostris sub Anno a Nativitate Domini NUri Iesu Cbristi millesimo quingentesimo sexagesimo nono. Indictione XII. , die vero 23. , mensis vigu- si, Pontificatus Sanctissimi in Gripo Patris , ω D. N. D. Pii Divina

providentia Papae V anno quarto.

In hoc Cardinalis Sabelli edicto omnes Urbis Ecclesiae Matrices cum suis filialibus, & dependentiis recensentur. Inter quas hujus nostrae Basilicae filiales triginta, & septem describuntur, quae cum in Constitutione Urbani III. superius relata

anno ri81. ad numerum sexagesimum sextum pertingerent, anno postea is s s. Pontificatus S. Pii U. ob nonnullarum suppressionem, ac demolitionem ita decreverunt, ut in praeallegato edi-

290쪽

Caput I. 269

edicto triginta, dc septem tantum enumerentur, quas referre

non abs re erit.

Ecclesia S. Laurentii in Damaso habeat limites intra Paraecias subsequentes. S. Agnetis in Agone.

S. Andreae Nazareni. S. Barbarae.

S. Benedicti Regionis Arenulae. S. Benedicti in Clausura. S. Blasii de Anulo. S. Blasi della Fossa, S. Ambrosii de Maxima.

S. Catharinae in Catinaria. S. Nicolai de Incoronatis. S. Nicolai de Caesarinis. S. Nicolai de Cavaleriis. S. Nicolai in Agone. S. Pauli Arenulae. S. Salvatoris in Cacaberis. S. Salvatoris in Unda. S. Salvatoris in Campo. m. Simonis, &Judae.

Ex peculiari igitur dispositione Sacrosanctae Romanae Ecclesiae in quatuor Fontium baptimatium statibus descriptis satis demonstram videmur , nulli filiali Ecclesiae jus baptizandi competere; prioribus enim tribus Ecclesiae saeculis, nempe in prima Fontium institutione a Sanctis Pontificibus Cleto , Evaristo, Dyonisio, & Marcello viginti quinque sunt erecti; in secunda sub Sanctissimis Pontificibus Sylvestro . Liberio, Damaso, & Successoribus post excitatas Basilicas Patriarchales. constanti designatione universitatis mysterium exprimentes ad numerum vigesimum octavum extensi fuere ; in tertia postmodum, quamquam diuturna ducentorum serme anno

S. Caeciliae in Monte Jordano.

S. Leonardi.

S. Mariae in Uallice IIa . S. Mariae in Cacaberis. S. Mariae in Publicolis. S. Mariae in Cande Iora . S. Mariae Grottae pintae. S. Martinelli. S. Mariae in Monticellis. S. Johannis in Ayna. S. Salvatoris in Primicerio. S. Stephani ad Uaccinarios. S. Stephani in Piscinula . S. Thomae in Patione . S. Thomae delia Catena. S. Thomae de Cinciis. SS. Vincentii, & Anastasi . S. Valentini.

SEARCH

MENU NAVIGATION