장음표시 사용
271쪽
De Basilica S. Lauren. in Dama Q.
Basilicae Vaticanae Canonicus, historiam ejusdem texens non pauca memorabilia de tanti Templi magnificentia periisse indoluit, quae quamlumlibet perquisita invenire minime valuit. ia verbis ipsius ad rem nostram
plane accomodatis utamur J φιae ad Basiluam pertinebam deperierunt , ut dolendum fit quantum , ves negligentia , vel malignitas bominum , omnia consumat, omnia ducar, ct conficiat .
272쪽
LIBER II bDe Obnoxiis Ecclesiis Basilicae S. Laurentii in Damasio , quas Filiales vocant.
Rcensetuar numerus Filialium Ecclesiarum, quas Urbanus III. Basilieae a gnavit. Item de usu Baptiseriorum , ubi δε dependentia Filiatium Ecclesiarum Matriri.
Rhani III. Aevo anno nempe MCLXXXVI. hujus Basilicae sex supra sexaginta enumerabantur Filiales Ecclesiae, uti testimonium perhibet tenor Diplomatis ejusdem Pontificis, quod hic subjicimus; cujus transumptum per acta Iohannis rivii A. C. Notarii sub die a a. Aprilis r 1s r.excerptum in Archivo Laurentiano asservatur. Quamplures honorificas, ac utiles praerogativas huic Basilicae contuIit idem Pontifex, ejusdem enim olim Titularis, sicuti superius in Catalogo Titularium firmatum est, & sequentibus etiam ipsius Bullae verbis comprobatur: Memores eisur qμω ad Titulum. gloriosi mi S. Laurentii Maristris , in euius Ecelesia divino
273쪽
aso De Filialibus Ecclesiis ejusd. Basilici
estis obsequis mancipati, primam Fuscepimus ex Dei munere dignitatem rAt non solum fuisse hujus Basilicae Titularem, sed antea Canonicum multorum opinio est. Dubitationem tamen ingerit Ciacconius 99, qui dum enumerat Cardinales, qui interfuerunt electioni ejusdem Pontificis Urbani, ponit i umbertum Cardinalem Titularem S. Laurentii in Damaso, sed sorsan loco Humberti ponendus erat Lambertus, hoc enim nomine vocabatur ipse Urbanus, antequam Summus Pontifex eligeretur. Quidquid autem sit de hoc. certum est, quod vel Titularis , vel Canonicus, vel alio m*do huic Ecclesiae praefit. dum ipse Pontifex fassus est in enunciata Bulla, primam ex Dei munere dignitatem suscepisse in hac Ecclesia, qua ratione
potissimum ductus quamplura privilesia illi concessit, ut videre est in sequenti Bulla .
URBANUS EPISCOPUS SERUUS SERVORUM DEL
DIlictis Filiis Petro Priori Ecelsae S. Laurentii in Damaso, actam praesentibus , quam futuris Canonicis substitu udis in perpetuum. Apost lisae sublimitas dignita3is ad eujus miniserium nostram elegit Dominus fervitutem, eaussam babere nos admoner , uν in suscepti regiminis adminiseratione cautelam adbibeamus, quae universalem Ecclesiao statum per vigili semper eonsiderationa respiciat , ω ab Melesiis Derialibus, quas in minori oscio gubernandas accepimus, δε-
hisae elam pectionis aciem non avertamus . Memores igitur quod
ad Titulum gloris imi Sancti Laurentii Martyris , in eujus Ecclesia dimiso sis obsequis mancipati, primam sufeepimus ex Dei munere dignitatem , eamdem Ecclesiam Filiam specialem braebitipat nae dilectionis amplectimum , eique in ejus dignitatibus, libem ratibusque conservandis robur Apostolieum impertimur . Ea pr pter , Dilecti in Domino Filii , vestris iugiis postula nibus elementer annuimus , ct praedictam Melesiam Sancti Laurentii in Da-
274쪽
ma O in qua didino mancipati estis obsequio , sub Beati Petri , o nostra protectione suscipimus, praesentis scripti privilegio communimus; flatuentes ut quinumque posse nes, θ' quaecumque bona, quae eadem Ecclesia in praesentiarum juste, 9 eamnice po det, aut tu futu- 'rum eoneessone Pontificum, largitione Icium, vel Principum, oblatioηe Fidelium , seu aliis fustis modis , praestante Domino, poteri; adipiscifrma vobis, vesrisique neeeseribus, ct illibata permaneant, in quibus haee propriis duximus exprimendis voeabulis locum ipsum , in quo praedicta Leelsa sita est eum omnibus pertinentiis ejus. Ecclesiam S. Agnetis de Criptis Agonis eum populo θ' pertinentiis suis. Eeclesiam 'S. Thomae de Parione eum populo θ' pertinentiis suis. Ecclesiam S. Gelliae de Lupo Parbo eum populo ω pertinentiis suis. Ecelsam S. Mariae in Vallicella cum populo 9 pertinentiis suis. Delesiam S. Si pbani de Piscibus eum populo 9 pertinentiis suis. Delesiam S. N eolai de Fureis eum populo 9 pertinentiis suis. Ecelesiam Mariae de Curte eum populo oe pertinentiis suis. Ecclesiam S. Blasii de in va eum populo oe pertinentiis suis, sicut vobis utroque jure pertinent. Ecelesiam S. Ursi de Ponte eum populo 9 pertinentiis suis. Ecelsam S. Stepbani de Ponte eum populo 9 pertinentiis suis. Ecclesiam S. Anteis a Domo Egidii de Poeo eum populo θ' pertinentiis suis. Ec..essam S. Benedicti Seonebit eum populo θ' pertinentiis suis. Ecclesiam S. Donati ante S. Blasium in Monasterio eum populo θ' pertinentiis suis. Delesiam S. Pantaleonis adfinem eum populo 9 pertinentiis suis. Ecelesiam S. Luetae Amnem eum populo O pertinentiis suis . Ecclesiam S. Austerii eum populo o' pertinentiis suis . Εe-Hesiam S. Ioannis in inno eum populo θ' pertinentiis suis . Gessam S. Andreae a Domo Ioannis Aneillae Dei eum populo oepertinentiis suis . Ecclesiam S. Mariae in Calbarina eum populoo' pertinentiis fuis. Ecelsam S. Tbomae de Hispanis cum populo ω pertinentiis suis . Eeelesiam S. Andreae de Hispanis eum populo ει pertinentiis suis . Eeclesiam S. Salvatoris de Unda eum populo cy' pertinentiis suis . Leelsam S. Caesarei cum populo Opertinentiis suis . Ecclesiam S. Benedicti de Arenula eum populo
ct pertinentiis suis . Ecclesiam S. Pauli de Arenula eum populo
276쪽
ω bis fructum bonae actionis preeipiant , oe apud d rictum judicium
pro is aeternae pacis inveniant. Amen.
Ego Urbantis Caibolieae Ecclesiae Disiopus PREto Tbeodinus Portuensis , ω S. Ronae Sedis Episcopus v. Ego Henricus Albanensis Episcopus p φο obaldus Osiensis, oe Veliternensis Episcopus n. Ego Ioannes Presbter Cardinalis Tit. S. Marci n. Ego Laboratus Presbyter Cardinalis S. Mariae in Transbberim Tit. S. Callini π.Ego Pandu*bus Presbyter cardinalis n. Amstolorum n. Ego Albinvis Tit. S. Crucis in Hierusalem Presbyter Caes. n. Ego Milior Presbur Cardinalis SL Ioannis , ct Pauli n.
Ego Addardus Tit. S. Marcelli Cardinalis n.
Eeo Aeditio S. Geodori Diaranus Cardinalis. 'o Gratianus m. Comae, 9 Damiani Diaconus Cardinalis. Ego G redus S. Mariae in Via lata Diaconus Cardinalis. Ego 'landus S. Mariae in Porticu Diaconus Cardinalis. 'o Rydu*bus S. Georgii ad Helum aureum Diaconus Card. Datum Veronae per manum Transimundi S. E. Notarii XVI. Kal. Martii Indictione M. Anno Incarnationis Dominicae millesimo cen- resimo octuagesimo sexto, Pontifestus vero Urbani Papae Anno primo.
Ex praeallegatae Constitutionis tenore veterem filialium Ecclesiarum hujus Basilicae numerum deprehendere licet; ea enim qua possumus sedulitate colligere satagimus illa, quae ad tantae Matris, ejusque filiarum ostendendum nitorem opportuna esse censemus.
Limites, in quibus omnes iIIae Ecclesiae tanquam filiae Matri subjectae continebantur , a Ponte Cestio, nunc quatuor capitum nuncupato juxta fluminis ripam usque ad Pontem Aelium, modo S. Angeli vocatum, protendebantur; inde per eamdem fluminis ripam Sanistam Mariam in Posterula, quae nunc dicitur de Urso. attingentes, Fori Agonalis terminum Complebant; cum vero situs, caeteroqui amplior circa Basili
277쪽
Σ36 De Filialibus Ecclesiis ejusd. Basilici
cam, crebrescentem in dies populum non caperet, pro facialiori caelestis alimoniae ministerio , oportuit plures erigere Paraecias, praecipua tamen, & spectabiliore ejusdem ambitus parte, ac intra Basilicae possessionem adstricta, atque retenta. Hinc quamplures huic Paraeciae filiales Ecclesiae sue runt erectae; servata vero Matrici subjectione, & dependentia: omne enim Jus Divinum, Naturale , & Humanum, seu Positivum docet, & praecipit, ut Parentibus, a quibus progeniti sumus obsequium . obedientiam, & subiectionem profiteri debeamus: subjectio squidem vel dependentia Ecclesiarum filialium Matrici non potest dici accidentalis, & dativa, quae naturali libertati ossiciat, sed potius Nativa. & per consequens
praesumptiones , atque regulae Ecclesiae Matrici potius favent, juxta illam subordinationem, quam membra suo capiti profiteri debent. Vetustis temporibus, quibus a S. Damaso haec Basilica erecta fuit, fidelium non adeo excreverat numerus, neque adeo divinus cultus dilatatus, ac frequens Sacramentorum administratio, praesertim Baptismatis, eo potissimum quia non sngulis infantibus paullo post nativitatem, neque quibuslibet diebus,& horis administrabatur secundum hodiernam temporum nostrorum consuetudinem. Usus quippe Neophytorum invaluerat, qui per plures annos Fidei rudimentis imbuti in eo statu tanquam per speciem probationis permanebant, & aliquibus tantum solemnioribus anni temporibus, praecipue in vigiliis
Paschae,& Pentecostes, processionaliter. atque turmatim infacro regenerationis Fonte abluebantur. Id vero exiguitatem
numeri Ecclesiarum Cathedralium, & Parochialium progignebat. Fuere quippe illae, ut pauciores, sic circuitu, & limitum amplitudine longe majores . Quamobrem multitudinem etiam popularium admodum uberiorem complectabantur. Diuturno temporis circuitu , excrescente fidelium numero , ac etiam mutato stylo circa cultum, & administrationem Sacramentorum praesertim Baptismatis, oportuit novas Paraecias
278쪽
respemve intra fines antiquarum erigere, retentis semper Matrici praeeminentiis, juribusque, juxta diversas erectionum formulas, & consuetudines. . rQuatuor omnino status obtinuisse videntur Fontes lustrales ad Baptismi administrationem erecti in Sacrosancta Romana Ecclesia a S. Petro Apostolorum Principe ad nostram aetatem. Prima haec Apostolicorum Praesulum dispositio mirum in modum hactenus conservata est, prout ex historia uniuscujusque status patebit, quem singillatim placet exponere, ut dependentia, quam aliquae Ecclesiae filiales adversus hanc Matricem in controversiam adducere studuerunt, clarius elucescat. Primus status fuit a Beato Petro ad Beatum Sylvestrum per tria scilicet priora saecula Aerae Christi , persecutionibus Ethnicorum in sesta, in quibus viginti quinque Tituli Presbyterales, ut in eisdem conserretur Baptisma, fuere instituti, viginti quinque Domibus praecipuis a fidelibus Urbis incolis sponte oblatis, ut Deo dicarentur ad nostrae Religionis officia exercenda, sed praesertim ad Baptisma ministrandum iis, qui ad Fidem convertebantur. Tribus enim prioribus saeculis in uno plerumque Urbis loco Sacrificium osterri consuevisse ex Athanasii, & Innocentii I. Epistolis colligit Thomasinus b . Licet autem Romae complures forent aedes fidelium, in quihus poterant congregari, attamen XXV. semper habitae sunt tantummodo baptismales. Cum autem haec Urbs sedes summi Sacerdotii, & totius Ecclesiae Catholicae Mater, & Caput constituta fuerit, providentissime modus servatus est in administratione secrorum, qui in antiquo Testamento observabatur; quemadmodum enim Sacerdotales Familiae in Templi Ierosolymitani fundatione a Davide se recensitae viginti quatuor habitae sunt, super quas una eminebat omnibus praesidens, Familia scilicet Eleagari sum mi Sacerdotii dignitate praefulgentis, quae numerum vigesimum quintum constituebat; ita & in erectione Sacrosanctae hujus
279쪽
Σ38 De Filialibus Ecclesiis ejusd. Basilic.
Romanae Ecelesiae, utpote Caput simul, ac Typum univers lis Ecclesiae reserentis ad munera Sacerdotalia obeunda , Ap stolorum Principem Beato Cleto commisisse fertur, ut numerum vinginti quinque Presbyterorum ordinaret, quibus totidem Tituli sunt assignati, atque sacrae regenerationis Fontes concessi, ut in plerisque Sacramentis populo administrandis universalem Episcopum adjuvarent. Hi igitur XXV. Presibyteri vitae sanctimonia , literarumque sacrarum cognitione Praestantes, ac Titulorum , Fontiumque baptismalium jure insigniti principem etiam Iocum in Catholicae Ecclesiae Hierarchia obtinuerunt, quasi essent omnium familiarum Sacerdotalium in Urbe, totius Ecclesiae imagine, stipites, & auctores. Hinc etiam observare licet, ut quoties persecutorum saevitia Titulorum numerum labefactaret, persecutione cessantea Romanis Pontificibus idem numerus illico instauraretur , prout passim considerant cum Cardinali Baronio Scriptores Ecclesiastici d . Post immanem enim illam Decii, ac valeriani persecutionem Beatus Dionisius Papa sub GaIlieno Imperatore Presbyteris Ecclesias, Gemeteria, Titulosque Romanos quasi Dioecesses quasdam divisit, ut ex Anastasia colligitur se . Mar-Cellus I., quiescente paullulum persecutione Diocletiani, de Maximiani, ubi se Imperio abdicarunt, restituit XXV. Titulos in Urbe, & quasi Dioeceses propter Baptismum, & poenitentiam multorum, qui convertebantur ex Paganis, de propter Sepulchra Martyrum. Ubique tandem constantia Summorum Pontificum per tria priora saecula persecutionibus obnoxia in retinendo numero XXV. Presbyterorum , ac Titulorum in Urbe pro Baptismatis collatione refulsit, totidemque haptismalium Fontium conservatione . quod de nulla alia Ecclesia scriptum reperimus, sed tantummodo de hac omnium Magistra , adeo di per mysticum numerum Familiarum Sacerdotalium, MPrincipum Sanctuarii, totius Christiani Sacerdotii unitas simul.& propagatio in regenerationis Fonte claresceret. Nec quili-
280쪽
het Iocus idoneus ad decenter , ac provide administrandum baptismi Sacramentum, in origine Ecclesiae, reperiebatur cum enim per trinam immersionem potius quam per emisionem aquae ut plurimum perageretur , adeoque salvo pudore non possent utriusque sexus fideles tumultuario denudari, ac mergi ; ut omnia ex ordine, ac verecunde peragerentur, inde ad Titulos dedicandos, domus fidelium plerumque deligebantur, quae lavacra privata satis ampla, ac saepe Thermis vicina possiderent, ut seorsum Viri, seorsiimque Mulieres mergerentur , & aqua ad unius immersionem adhibita alio transfundi Posset, cum recens ex eodem Fonte adhiberi honesta ratio decoris , ct munditiei haberetur a tum etiam ne hostes nostri Ethnici vituperandi occasionem desumerent, si Christianos minus modeste lavari in Fonte, omnem criminum maculam abstergente, vidissent; & denique ne ex sordida hujus Sacramenti
administratione inter ipsos Christianos jurgia suborirentur ex arrogantia divitum, quam merito S. Gregorius Nazianzenus increpat, quod eos puderet cum pauperibus smul tingi, idest
Aliqui Ecclesiastici Seriptores observant Diaconissas antiquitus fuisse designatas ad id potissimum officium t , ut foeminis
vestimenta detraherent, ac in solemni administratione Baptismi ministrarent, eaque ratione Diaconissae desierunt postquam mersio in Baptismo obsolevit; Soter insuper arcuit Mulieres, eis Diaconitis, aut Monachas a ministerio incensi circa Altare, & a contactu vasorum sacrorum, quia Montani secta foeminas sacris ministeriis immiscebat. Amplae igitur Domus,& aquarum venis instructae, quas plerumque Osserebant Senatores, aliique nobiles Viri, & Matronae, nempe Pudens, Pudentiana, Praxedes, Lucina, & hujusmodi eretiae fuerunt in Titulos XXV., & in primarias Urbis Ecclesias; etsi Titulus