De basilica S. Laurentii in Damaso libri tres. Quorum primus Acta S. Damasi complectitur, alter ea, quae ad basilicam pertinent, tertius, quae ad ejusdem basilicae ecclesias filiales, spectare videntur. Auctore Antonio Fonseca ..

발행: 1745년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

261쪽

238 De Basilica S Lauren. in Damasi .

institutionem Fundatoris ipsi s Cappellae. Volumus etiam , quod baee mena duplicetur in die Nativitatis Domini. In die Resurrectionis, in festo S. Laurentii , S. Damasi, 9 in die Stationis diactae Ecclesiae , nisi major poena fuerit a Fundatore imposita . Tune volumus illas exigi peeunias, sicque exactas volumus Fabriacae applicari . Datum in Domibus oee. die Martii tertia decima MCCCCLXI. Ultra praefatum Beneficiatorum Collegium Franciscus Cardinalis Barberinus auctoritate Apostolica anno MDCXXXVII. sex alios Cappellanos nuncupatos Ualtrinos erexit, quibus locorum centum quatuordecim Montium Cameralium fructus, ab Alexandro Valtrini pro decem Cappellaniarum ad nutum mobilium dote relictos assignavit: quae Cappellaniae ad sex postea reductae fuere per specialem Bullam Urbani VIII. sub die tertia octobris MDCXXXVI. expeditam. Horum quilibet eodemmet sacro habitu Beneficiatorum divinis ossietis in Choro intersunt, singulisque hebdomadis tria Missae sacrificia a Testatore imposita peragunt. Memoratus Cardinalis Barberinus, ut perpetuum pii Fundatoris extaret monumentum se. quentem Inscriptionem in Parastade prope Sacellum Divo Nicolao dicatum apponi mandavit.

D. D. M. Alexandro Valtrini civi Minano Urbani VIII. Ponti Max. intimo Cubiculario ex ejus Mereditate locis piis distributa fae Cappellaniae in bac Ecclesia erectae, ω dotatae fuerunt. Franc sus Cardinalis Barberinus S. I E. Reeeaneellarius Amico benevolentiae monumentum posuit. Anno Domini MDCXXXIX.

Complures in hac Basilica Praebendae, ac Ministri ad nutum mobiles enumerantur: Ex quibus sex Cappellani a primaeva Basilicae erectione instituti. singulis diebus, uno tantum excepto per quamlibet hebdomadam Choro inserviunt. Horum

unus, Diqitigoo by Coral

262쪽

umis, Ceremoniarum Praefecti munere, caeteri vero rerum pro Altari, & Missa disponendarum cura funguntur. Ex his unus est de Iure patronatus Familiae de Castellis, himque Dominicis, & festis diebus Choro inserviendi onere obstringi tur, ut ex lapide in Sacrario Capituli colligitur.

Joannes Baptista Calpita buus Ecclesiae Beneficiatus actue vivens instituit Clericum nuneupatum desie Gioge, qui puerili aetate teneatur sacris inferτire, ct in adulta in Cboro a sere αυinis, diebus tantum festiυis, θ' de boc instituit Ius tr. Familiae Domus de Calpitis Terrae inibani Praenes. Disee. relinquens Gersiae S. Laurentii, oe Damasi loca quindecim Montium Cameralium eum onere solvendi eidem Clerico scuta quatuor in perpetuum sintulis mensibus usque ad aetatem illius a F. annorum, ut latius patet in actis D. Ioannis Francisci Abinantis Not. Cap. Die 38. Maii ISTI .

Soli Deo bonor, ω gloria. Ad Sacrarii curam incumbit Sacerdos a Capitulo conduetus Poenitentiae Sacramentum administrans, cui quatuor Clerici, ac duo Campanarum pulsatores inserviunt, & Basilicae famulatum praestant. Musicae Cappella octo Musicorum numero completur, qui ad divinarum rerum contemplationem modulatis vocibus fidelium mentes extollunt, ad quorum aures Permulcendas alius minister mercede conductus harmonicum Organi concentum edit, & omnes unius Cappellae Praesectus

moderatur.

More antiquissimo haec nostra Basilica juxta tabellam ab Alexandro Cardinali Montalto dispositam,& a Gregorio XIV.

vivae vocis oraculo anno Issi. Confirmatam, servitium caeteris

Basilicis exactius. atque frequentius, Vaticana excepta, sbi imposuit. A primo enim mensis Novembris die usque ad men sem Julii completum media Laurentiani CIeri pars; a Kalendis vero Augusti usque ad omnium Sanctorum solemnitatem quarta hujus parsa a die demum Cinerum per totam Quadragesimam quotidie, ae pariter Domi alcis, de festivis diebus to-

263쪽

Σ o De Basilica S. Lauren. in Dama so

tius anni omnes Chorum frequentare tenentur. Quod inviolabiliter observatur, alias omnes illius diei distributiones ammittuntur . Quolibet die festo , vel Dominico solemniter cum Pluvialibus, Sc Musicorum cantu Vesperae Panguntur. His quoad Clerum Choro inservientem expositis, nunc a clAnimarum Reictores progrediamur. Primus se nobis offert VicariusCuratus perpetuus, qui a Capitulo eligitur approbante

Eminentissimo Almae Urbis Vicario juxta Constitutionem Gloriosi in Caelis Pontificis Pii V., quae incipit Cupientes: ut in

Bullario. Eidem aureos centum viginti sex quolibet anno Persolvit Capitulum, atque omnia, & singula emolumenta, obventiones, quae ratione exercitii curae, & administrationis Sacramentorum , ac officiorum funeralium, quae ipsa die humationis Cadaverum celebrantur, assignat, quae omnia proventum aureorum circiter 'cloo. conficiunt. Idem Vicarius-Curatus Vicecuratum eligit, qui in omnibus illum coadjuvare tenetur, reliqui pariter Ecclesiae Consessarii eodem onere obstringuntur . Ex quibusdam redditibus ab Alexandro Cardinali Monta Ito assignatis Vicecuratus alitur. Caeterum cum esset satis ampla animarum cura, & in ea Populus numerosus existeret. illarumque curationi, & administrationi perpetuus dictae Ecelesiae Uicarius solus satis non esset; praefatus Alexander Cardinalis Montalius pios quosdam, & spirituales Sacerdotes ad nutum amovibiles selegit, qui insimul, & prope Ecclesiam in Domo suis sumtibus conducta commorantes congruo pro eorum sustentatione constituto stipendio in divini cultus augumento, atque in animarum salute sese exercerent, ut insequenti paret Constitutione.

Cum in dicta Paroebia multae , in magno numero Animae αἰ- sant, θ' illarum euram perpetuus dictae Eeelsae Vicarius solus ger re, oe exercere nequeat. Propterea proximis annis quosdam pios, oeoirituales Sacerdotes deputavimus , qui insimul , ω prope Ecclesiam in

264쪽

deserulae. Confessones Griffidelium audire , Ecelesiastica Sacramentii administrare, congregationi succursus pauperum jamdiu per nos erectae, ct o solica auctoritate eonfirmatae auxilla esse , Pueros DoctrinamCbristianam docere , Oratorium disciplinae ibidem insituram manutenere deberent , animadvertentes Me opus ad magnum Dei servitium tendere , ω opera , ω industria dictorum Sacerdotum frequentiam Sacramentorum , ct alia supradicta pia, θ' sancta exercitia in dies accrescere , auctoritate nostra ordinaria, qua in bae parte fungimur in bae nos, a Ecclesia unam Congregationem Presbyterreum saecularium praediciorum fervitio bujus Eeetesiae ad Confessisnes Cbri filium audiendas , Sanctismum Euebarissae Sacramentum miniserandum, nec non dicta exercitia Doctrinae Cbrisianae , or disciplinarum ma tenenda, Moribundis 'a flendum, aliaque pia opera exercenda, juxta formam Capitulorum, ω 'gularum ad bune essectum a nobis praescribendar m erigimus, oe instituimus , nee non illi sic erectae, ct institutae, ω praedictorum Sacndotum sustentatione vigore facultatum per literas fel. ree. Clementis PP.

VIII. sub die XV. Septembris anno MDLXXXXIV, ω Sanctissimi incbristo Patris D. Nostri Pauli Divina ProῬidentia ripae V. anni ejusdem Domini sub datum M. Iulii, ct YII. Septembris MDCXII.

quarum tenores sequuntur: quos brevitatis gratia omittimus. Datum 'mae die V. Ianuarii anno MDCXL Alexander Carae Montalius Reeeancellarius. Unio haec piorum Sacerdotum. anno risi a. denominationem

a praefato Cardinali Montatio Cor legii Consessariorum sortita est, qui illud annuis proventibus aureorum sexcentum dotavit, α amplum domicilium assignavit; optimarum artium studiis, atque doctrina eruditi sex erant Confessarii, & usque ad tempora Francisci Cardinalis Barberipi Titularis, Poenitentiariorum ad instar trium in Urbe Patriarchalium variis linguis instructi vigebant; cujus praerogativae gratia, ad hanc Basilicam aeque commodam, in centro nempe Urbis sositam, ad Poenitentiae Sacramentum suscipiendum , aliaque pietatis opera

exercenda Advenae fere omnes confluebant. Nunc vero Propter imminutos hujus Collegii redditus, ad quinque tantum, omnesque Italos redacti sunt. H h Prae-

265쪽

2 2 De Basilica S. Lauren. in Dama Q.

Praeter hujus Consessariorum Collegii institutionem ab Alexandro Cardinali Montalto peractam, sub eiusdem quoque auctoritate Congregatio succursus pauperum Paraeciae S. Laurentii in Damasci erecta fuit. Prospiciens enim Clemens ripa VIII. pIura inordinate contingere in eleemosynarum erga Pauperes distributionibus, nobiles duos Viros ex qualibet Urbis Paraecia, qui de egenorum calamitatibus instructi supplices Ii- hellos subsignarent, eligi mandavit. Hinc die quarta Januarii Iso a. omnibus Paraeciae nobilibus Viris a Reverendissimo Capitulo,&vicario-Curato coactis, qui idonei ad tantum pietatis opus fuerunt reperti, fuere &eIecti. Quaerentibus autem media, ut veras pauperum egestates dignoscerent, Deus profecto, ex quo omne ianum sumit initium, & augetur, Curati menti inspiravit, in divini nominis ingentem gloriam, ipsorumque meritum cessiarum fore, si omnes, qui convenerant, Congregationem in pauperum subsidium recto ordine instituerent: quo unanimi consensu approbato, duobus insupes Canoni, cis, tribusque Uiris nobilibus deputatis. qui diligenti cura, totisque viribus huic operi incumbentes adoptatum finem perducerent i felicibus tandem auspiciis fundata Congregatio fuit, eique Congregationis succursus pauperum Paraeciae S. Laurentii in Damaso nomen impositum. Plurimum subsidii pauperibus consert, tum propter assiduam Constatrum in eleemosynis exquirendis sedulitatem, tum ob vigilantissimam Eminentissimi Titularis Protectionem, qui pro sua animi munificentia ad tantum pium opus augendum liberaliter erga pauperes pecunias effundit, cujus exemplum Viceprotector Praesul, Capitulum, aliique Regentes pro tempore deputati, Vicarius Curatus, ne non quam plures Praesidentes layantur. Verum ne temporum varietatibus haec Congregario deficeret Constitutiones nun nullas a Cardinali Urbis Vicario primum, mox etiam a Cardinali Titulari approbatas, ut in sequenti Chirographo apparet,

sanciverunt.

Nos Alexander Miseratisne Divina Sancti Laurentii in Damas

266쪽

Diaconus Cardinalis Montaltus nuncupatus S. R. E. Vicerancellarius , ad quorum notitiam nuper devenit , quia nonnulli Cisi fideles pia δε- motione ducti, ae ad subveniendum pauperibus , oe egenis Paraebiae ejusdem Sancti Laurentii quamdam Confraternitatem det 1 cor de' Poveri nuneupatam in nostra Eeclesia ejusdem Sancti Laurentii insiluerunt , ct pro illius directione , θ' felici tubernis , ae illius bon rum , ω rerum administratione quaedam satura ab Idus,ismo, oe' erressissimo Domino meo mearis Urbis, seu illius Reefigerente viasa, ct approbata ediderunt, babita super praemissis eae relatione ' nobis facta a Deputatis a dicta Constaternitate plena informatione , o de singulorum saturerum eontinentia rertiorati Me pium, oe ibarita- rivum institutum , i quantum in nobis es promovere volentes , auctoritate nostra σrdinaria , ae omni alio meliori modo, quo possumus inprimis insitutionem Constaternitatis bujusmodi, ae omnia , ω singula praeisserta satura approbamus , ω cor mamus , illisque perpetuae ;ω inυklabilis firmitatis robur adiicimus , eaque omnia ab omnibus, ad quos spectat, ct spectabit in futurum inviolabiliter perpetuo observari volumus , atque mandamus. In quorum fidem praesentes manu nostra

propria subscriptas fieri, nostrique sigilli jussimus , oe fecimus impressione muniri . Datum 'mae in Caneellaria Apostolisa , .nno a Nativitate Domini millesimo sexcentesimo tertio , die vero XX. mens s Ianuarii Pontifieatus Sanctissimi in Cisso Patris , ω D. N. D. Clementis Divina Providentia Papae VIII. anno XI. A. Card. Montalius mereaneeli.

Prospicere Urbanus VIII. recolendae semper memoriae tantae Ecclesiae dignitati, ac Uicecancellarii auctoritatem amplificare cupiens; ne Capitulum Laurentianum occasione Iitium, ac pro suis Juribus tuendis ad diversa Urbis Tribunalia traheretur, praevia avocatione a caeteris Curiae Iuribus, omnes ejus caussas tunc praesenti, & pro tempore existenti ejusdem S. Laurentii in Damaso Titulari, ac Vicecancellario commisit, ut in sequenti Constitutione patet.

267쪽

24 De Basilica S. Lauren. in Damasio.

URBANUS P P. OCTAVUS

Ad Perpetuam rei memoriam. DEret Romanum Pontificem aequi, bonique Assertorem personarum Eccusiasticarum quarumliber indemnitati profpuere , ut semotis , quantum eum Domino feri potest , impedimentis vota sua reddant Domino abundanter in sanflitate, oe justitia inram ipso. miraque sicut aecepimus S. R. E. Cardinales Diaconi , seu Presbyter

S. Laurentii in Damaso, qui etiam a multis retro annis S. R. E. VLeeeaneellarii extiterunt, quamvis in vim facultatum suarum etiam in

corpore Diris clausarum, caussas riviles , criminales , ω mixtas super bonis , ω Iuribus ejusdem Ecclesiae, nee non super personis Canonic rum , Beneficiatorum, oe aliarum personarum Ecclesiasticarum, eidem Ecclesiae actu inservientium bactenus cognoverint , ct aliis cognoscendi , ω prout Iuris fuisset, terminandi commiserint. Nos nibilominus providere volentes , ne Capitulum Canonicos , Bene atos, Clericos , o Hias personas Ecclesiasticas, quas in visceribus gerimus ciaritatis, occasione prosequutionis litium ad diversa Urbis Tribunalia trabi , ω'opterea extra fervitium ejusdem Ecclesiae distrabi continiata motu proprio , ct ex certa scientia, ae matura deliberatione nostris, deque

Apostolicae potestatis plenitudine , omnes , ω singulas causam , oeeaugas super bonis , ω Iuribus d me Aelesiae a dilecti filii nostri in Alma Urbe mcarii in spiritualibus generalis , ω aliis Tribunalibus

Urbis ad nos harum feris aῬoeantes , illas , ct earum quamlibeι δώ-cto filio nostro Francisco S. Guirentii in Damasio Diacono Cardinali Barberino nuncupato nostro secundum earnem ex fratre germano Nem-ti , moderno, oe pro te oere existenti eiusdem S. Laurentii in Dam so Diaeono Cardinali S. R. E. Reeeaneellario , nee non caussas , FUer ejusdem Ecclesiae bonis tam active , quam pastae . oe contra dictas personas Ecclesiasticas dictae Ecclesiae motas , ω movendas cum omniabus , oe sngulis suis inridentibus, emergentibus, annexis, ct connexis

per α codex M. F. in Areb. Laurentiam rom. 3.

268쪽

Caput XVI. 2 s

per se , vel alium, seu alios summaris simpliciter , ω de plano Hesrepitu, ω figura Iudicii , sola veritate facti inisecta , ω quatenus

opus fit executive, etiam manu regia absque terminorum Dbstantialium, oe alicujus telae iudiciariae observatione, sive eonfectione registri, aut extractus quacumque appellatione postposita, etiam non frivola audiendas , eognoscendus , decidendas , meque debito , prout juris fuerit , terminandas, earumdem tenore praesentium committimus , θ' mandamus p cum potesate dictas partes respective, O' alias omnes, quas opus fuerit , sua communiter , vel divisim interesse putantes, in executione citationis nominandas in 'mana Curia , ω extra eam per ed ctum publicum constito summarie , ω extraiudicialiter de non tuto

accessu citandi , ae omnibus Iudicibus supradictis, Θ quibus , ct quoties opus fuerit etiam sub censuris Ecclesiasticis , oe pecuniariis menis , eorum arbitrio moderandis , ω applicandis etiam per simile edictum inbibendi , ct in eventum non paritionis poenas , ω censuras praediactas damnabiliter incurriss , ω incidisse declarandi , illasque etiam iteratis vicibus aggravandi, interdictum Ecclesiasticum anouendi , ω bracbii Decularis auxilium invocandi , loco vero sententiae, seu sententiarum praedictarum, mandata executiva in forma solita , ct consueta decernendi , illamque, vel illa, ct quidquid per se , vel alium ,sve alios , a se vel pro tempore S. E. Reaea Oeellariis deputandum , seu deputandos judicatum fuerit exequendi , expensas quascumque taxandi , moderandi , atque in eaulsis omnibus , oe singulis praemissis , vel eorum quolibet , seu quomodolibet praemissorum etiam singulis disbus , ω boris praeterquam in bonorem Dei feriatis procedendi , alia- ue omnia , ω singula faciendi , gerendi , ω exequendi , quae in praemissis necessaria fuerint , seu quomodolibet opportuna. Decernentes praesentes literas sub quibuscumque revocationibus , suspensionibus , limitationibus smilium , vel dissimilium concessionum , ct gratiarum etiam per nos, mel successores nostros 'manos Pontifices, oe sdem praedictam , vel ejus legatos etiam per rerutas Caneellariae Apostoliarae pro tempore factas nullatenus rem ebendi , sed semper ab illis penitus , ω omnino exceptas , quoties illae emanabunt , praesentes hieras in praedictum satum restitutas esse , ct censeri debere , nec

eisdem

269쪽

Σ46 De Basilica S Lauren. in Damaso.

eisdem praesensibus per quascumque Meras , ω qua is clausiulas generales , ct spe des etiam derogatoriarum derogatorias , irritantiaque , ω alia decreta , sub quaeumque verborum expressone eontinentes der rari pose , etiamsi ullo unquam tempore ex aliqua etiam quantumvis neessaria, oe urgenti eausa derogari , contingat , nisi tenor earumdem literarum de verbo ad verbum nibii penitus omiso insertus , θ' hujusmodi derogatio per trinas distinctas literas eumdem tenorem eontinentes

ιribus fimilibus disinctis vicibus eidem Francisco, ct pro tempore exia flenti Cardinali S. R. E. mereaneellario legitime insinuata, ct intimata fuerit , eorumque expressus ad id accesserit assensus , derogationem hujusmodi nemini fusatari, nulliusque esse roboris , vel valoris , oesie per quoscumque Iudices quavis auctoritate fungentes , etiam praedictae Delisae Cardinales , ct caussarum Palatii A solici Auditores iudieari , ω definiri debere ; ae irritum , ct inane, si quid fecus superbis a quoquam quavis auctoritate scienter , vel ignoranter contigerit , attentari. Non obsantibus praemissis , ae fel. recor. Bonifacii Papaenu praederesseris nostri de una, O Concilii generalis edita , de duabus distis, dummodo ultra tres distas . aliquis auctoritate praesentium in iudieium non trabatur alisque eonstitutionibus , ct ordinationιbus solicis , nee non Hospitalium Ecclesiasticorum, Monasteriorum, oealiorum quorumeumque locorum piorum, oe ordinum juramento . eo

firmatione Apostolica, vel alia quavis firmitate roboratis. salutis, creonsuetudinibus , privilegiis quoque indultis, ct exemptionibus. ω literis Apostolicis eisdem , ae dilectis filiis populo Romano , nee non judi-eibus , Curiis , ω Tribunatibus , eorumque 'rsonis per quoscumque Romanos Pontistera praedecessores nostros , ω nos ad dictam Sedem etiam motu, ω scientia similibus concessa approbatis , ω iunovatis , etiam disponentibus , quod causae nostrae ad Forum , seu Curiam Capitolii rea fumi d beant , quibus omnibus , θ' singulis, etiam si pro illorum fuscienti derogatione sperialis, speeifica, expressa, ct individua , ae de verbo ad verbum nibit penitus omitso , θ' forma in illis contenta praesentibus pro si lenire expressis babentes illis , alias in Horobore permansuris, bae vice dumtaxat specialiter. 9 expresse der gamus , caeςerisque contrariis quibuscumque . Aut si aliquibus comm

uiter s

270쪽

Caput XVI. 2 7

nire,' , mel disson ab eadem sit Sede indultum , quod interdici , δε- spendi , aut excommunieari , vel extra , μι ultro certa loca, Curias , ω Tribunalia ad judicium trabi non possint. Per literas Apostolicas non facientes plenam , ω expresem de indulto hujusmodi mentionem , ω a qstibusvis aliis privilegiis indultis Aposolicis , generalibus , vel Derialibus quorumcumque tenorum existentibus , quae praesentibus non expressa, aut totaliter non inserta , efectus impediri valeat quomodolibet , Ῥel differri , θ' de quibus quorumcumque totis tenoribus de verbo ad verbum babenda sit in praesentibus mentio specialis . Datum mmae apud Sanctam Mariam sub Annulo Piscatoris die a o. Augusti r 31. Pontificatus nostri anno XIII. M. A. Maraldus.

Animadvertendum tamen est commemoratum Urbani VIIL privilegium de caussis Judiciariis a Titularibus Baslicae cognoscendis, antiquatum, & abrogatum postea fuisse ab Innocentio XII., qui ejus generis Iura omnia ad Cardinales Archipresbyteros Basilicarum, Ecclesiarum Praesides, aut Curatores alios prius pertinentia penitus sustulit, utque imposterum ad

Iudices ordinarios eadem revocarentur , sancivit, atque constituit: liquido id constat ex variis ejusdem Summi Pontificis de- Cretis anno I ssa. evulgatis, quae reseruntur in Bullario Innocentiano. Ea de caussa cum pateat Basilicam S. Laurentii in Damaso comprehendi in Constitutione praefata Innocentii XII., iccirco ejusdem Basilicae. M omnis generis ministrorum ad eam pertinentium caussae, non a Uicecancellario, sed a Judicibus, ad quos Iure , usuque ordinario spe-

stant, agitantur.

Haec sunt, quae ad praefatam Basilicam spei tantia, ex vetustioribus monumentis eruta in unum colligere nobis licuit. Quamplura , saltem alia scitu digna recenseri possent, nisi, vel incendiis, hellis, aliisque Urbis direptionibus periissent

memoriae . quod & aliis primae notae antiquitatibus evenisse compertum est, neque enim possunt Omnia , quae eXciderunt ad hominum notionem revocari: utique etiam Veggius

SEARCH

MENU NAVIGATION