장음표시 사용
101쪽
ritate Religionis Mosaicae, & de Veritate Religionis Christianae. De Egenti ἱ ct Existentia. Essentia est id quod facit rem esse id quod
est , & quid primum in ente ; atque ut complect1tur differentiam , est fons & origo Omnium proprietatum entis, V. g. humanitas est essentia hominis ; ergo essentia est complexio generis & differentiae a qua differentia proprietates fluunt; V. g. a ratio nalitate fluunt docilitas,capacitas disciplinae. Essentia vocatur aliter quid ditas I V. g. essentia circuli dicitur circuli quid ditas, quia respondetur ad quaestionem factam per quid sit ens; quamobrem hamo quid-ditative sumptus est homo sumptus essentialiter, seu sumptus secundum suam essentiam. Estentia dicitur aliquando ratio formalisentis constitutiva : quando percipitur, ipsa percep a dicitur conceptus objectivus , &ipsius perceptio dicitur conceptus formalis. Existentia est id quo ens est extra nihil; sed , ut ingenue loquar , vox illa est ex earum numero quae ita clarae sunt ut deta nitionibus fiant obscuriores. Essentia est forma entis ; existentia est sol ma existent s; igitur aliud ens, sive aliud
possibile, aliud existens ; aliud este, aliud existere ue hinc
102쪽
Quomodo Essentia se sentia disinguantur.
Celebris δc vehemens est inter Philosophos disputatio de distinctione quae intercedit inter essentiam & existenvam ; sed facile quaestio solvitur a nobis, si sequamur principia posita in exercitatione de distinctione entium : sit itaque PRIMA PROPOSITIO Essentia & existentia non distinguuntutrealiter.
Probatur : distinctio realis est tantum inter rem & rem : atqui essentia & existentia non sunt res & res ; ergo non distinguuntur realiter.
SEc UNDA PRO POSITIO Essentia & existentia distinguuntur positive. Probatur : nam ea distinguuntur positivh quae sunt positive diversa : atqui essentia &existentia sunt posui ve diversae ; nam ea sunt positive diversa & antecederiter ad quamlibet mentis operam , quae diversa percipiuntur , ut ibidem probatum est: atqui essentia & existentia, non modo diversis nominibus significantur , non modo
Liversis definitionibus exprimuntur , sed
103쪽
so METAPHYsICA. etiam diversa percipiuntur ; ergo post ivὰ differunt ; ergo a fortiori politive distin
TERTIA PROPOSITIO. εEssentia & existentia positive formaliter distinguuritur , sive ratione. Probatur : nam illa positive sormaliter distinguuntur sive ratione , quae sunt formalitates diversae positive seu rationes dive O : atqui essentia & existentia sunt hujuscemodi, ut fatentur omnes; ergo, &c. Utrum Essentia existant ab ateres. Essentias esse ab aeterno possibiles consulentur omnes; quaestio est de ipsarum exiΩtentia.
Sunt Philosophi quidam , puta Henricus Gaia laxensis eum quibusdam Thomistis , Qui docent exi stere ipsas essentias suo modo, separatas tamen ab existentiis , quod alii negant; pro quibus sit PROPOSITIO. Essentiae producibilium non existunt ab
Probatur: nam quod est tantum ab artem
no possibile, illud non existit ab aeterno .
104쪽
atqui essentiae ab aeterno sunt tantum Diasibiles ; ergo essentiae proaucibilium non existunt actu ab aeterno. Et certe illud non est ab aeterno existens quod non est ab arterno actu extra nihil ratqui essentiae non sunt actu ab aeterno extrarnihil , quia sola exilientia est id quo aliquid est actu extra nihil ; ergo essentiae producibilium non existunt actu ab aetemo. Respondent adversarii essentias producibilium non elle reverti ab aeterno extili nihil existentiae , quia revera separatae sunt ab
existentiis ; sed volunt eas elle exciti nihil essentiae; quod susticit, inq iunt, ut dicantur esse actu ab aeterno separatae ab extia
Sed in hac re sponsione non sunt nisi verba nihil declarantia ; id enim quod dicunt , pCsse at uid esse extra nihil essentiae& non esse extra nihil existentiae, intelligi non pol est ; nam quidquid est actu , debet esse actu extra nihil existentiae, & ipsam et essentia non est actu extra nihil sui, nisi actu existat; sic mundus non potest dici esse actu exitii nihil sui, nisi mundus existat. P terea adversiarii non dicunt existentias producibilium esse actu ab arterno , licet existentiae producibilium sint pcisibiles; ergo nec dicere debent essentias producibilium este actu ab aeterno, liceLipsae sint possibiles.
105쪽
: MET A PHYSIc A Objectionum Solutio. Objicies 19. Quod est actu intelligibile ab aeterno , illud actu existit ab aeterno eatqui essentiae producibilium sunt actu intelligibiles ab aeterno ; ergo existunt actu
ab aeterno. Primo. Retorqueo argumentum : quod
est actu intelligibile, illud existit actu ab
aeterno : atqui existentiae sunt actu intelligibiles ab aeterno; ergo existentiae sunt actu ab aeterno; sed ex ipsis adversariis falsum est con sequens ; ergo Zc antecedens. Distinguo majorem : quod est actu in telligibile per modum objectum motiVi, illud est actu , concedo majorem e quod est actu intelligibile per modum objecti terminativi, nego majorem : atqui , &c. distinguo minorem : essentiae producibilium sunt actu intelligibiles per modum objecti terminativi, concedo m1norem : sunt actu ab aeterno intelligibiles per modum objecti
moti vi , nego minorem : ergo, &c. Nego consequentiam.
Itaque duplex distingui debet objectum: aliud movens, aliud terminans. Objectum movens illud est quod per su1 Praesentiam excitat potentiam , & agit in ipsam ; sic sol est objectum movens visionem , quatenuS moVet oculum , ita ut cum Oculo concurrat ad sui visionem.
106쪽
META PHYSICA. ' sobjectum terminans illud est quod quidem intelligitur , & actionem terminat, sed ipsem potentiam non excitat; sic quae a Deo intelliguntur terminant quidem ideas divinas , sed ipsas non movent & excitant, quia Deus ab extrinseco non movetur &excitatur ut intelligat; quippe ideae divinae sunt perfectiones : Deus autem non habet perse iones suas ab extrinseco. Equidem&c.
Subsumes : atqui quod est actu intelligibile per modum objecti terminativi, illud est actu; ergo nulla solutio. Nego subsumptum : nam si terminet simpliciter actionem facultatis intelligentis, non est necesse ut ideo existat; quippe mere possibilia, praeterita & futura, simpliciter terminant intuitum facultatis percipientis, nec ideo tamen existunt, proin deque solutio optima est.
Probatur subsumptum : Prius est aliquid existere actu simpliciter, quam existere tale adhu : atqui esse actu , est esse simpliciter ;esse vero intelligibile actu per modum obiecti terminativi, est esse tale adhu : ergo quod est actu intelligibile per modum ob jecti terminativi, illud est actu. Distinguo secundam partem minori S : Esse vero intelligibile actu per modum ob jecti terminativi, si vox e e sumatur pro existere , ut sumitur in nonnullis propositionibus, est esse tale actu, concedo hanc
107쪽
s METAPHYsICA. partem minoris: si vox esse non sumatur pro existere , nego secundam partem minoris. Itaque , ut notatum fuit in logicis , vox
esse , est, aequivoca est , nam e e sumitur aliquando in propositionibus pro existere ;v. g. in ista, Petrus est Roma , id est, existit
Romae , aliquando non sumitur pro existere, sed est simplex copula verbalis, quae dicit formam posteriori termino significatam percipi , aut inclusam in subjecto, aut exesusam a subjecto, aut nec inclusam , Nec exclusam; v. g. inclusa percipitur cum dicitur , homo est rationalis ; exclusa , cum dicitur , Deus est non crudelis ; nec inclusa, nec exclusa , seu praecisa, cum dicitur , animal non est rationale ; tunc enim non desiis gnatur quod existat homo, quod non existat Deus, quod non existat animal : sed dumis taxat significatur quod rationalitas percipiatur in homine, quod crudelitas perci piatur exclusa Deo , quod rationalitas percipiatur praecisa ab animali.
Porr), cum essentiae dicuntur esse acta
intelligibiles ab arterno , sit sensus soret, essentiae producibilium eyistunt actu ab aeteriano intelli stibiles , propositio falsa foret Mnegari deberet: at , si vox ese non designat existentiam , sed pcistulat solam possibilitatem essentiarum producibilium , propositio vera est.
Subsumes aliter. Atqui essentiae produ-
108쪽
M ET A PHYSICA. 9 scibilium sunt actu ab aeterno intelligibiles per modum objecti motivi ; ergo nulla solutio. Nego subsumptum; nam essentiae pro is ducibilium non intelliguntur ab aeterno nisi solo Deo : atqui, ut antea diruunest, mere terminant ideas divinas, nec ipsas aut facultatem ipsarum movent, quia Deus nihil patitur, neque movetur; ergo et sentiae producibilium non sunt actu intelligibiles ab aeterno per modum Objecti motivi. Probatur subsumptum : essentiae producibilium sunt actu intelligibiles ab aeterno per modum objecti motivi, si nullum possit assignari instans in quo intellectus creatus ab ipsis non potuerit moveri ut ab ipsis intelligerentur : atqui nullum potest allignari instans in quo intellectus creatus non potuerit moveri per ipsas ellentias producibilium ut cognoscerentur ; ergo essentiae producibilium, &c. Distinguo minorem : & in illo instanti
supponerentur existentes, concedo minois rem : si non supponerentur existentes dc forent mere pollibiles, nego minorem &consequentiam.
Objicies 1 o. Quae differunt actu, existunt adhu : atqui essentiae & existentiae ex tertia propositione disserunt actu ab aeterno, quia differunt positivE ; ergo existunt actu ab
109쪽
νο META PHYSICA. Distinguo majorem : quae differunt actu per differentias actu existentes,existunt actu, Concedo majorem : per differentias merὰ possibiles, nego majorem : porro essentia producibilium & existentiae differunt adhaab aeterno per differentias mere possibiles, non autem per differentias actu existentes; unde, cum diximus eas differre positive , id unum diximus, eas differre independenter I mente, & antecedenter ad quamlibet mentis operam, sive existant, sive non existant.
Objices 3'. Illud est actu de quo aliquid
Praedicatur; nam praedicari sequitur esse :atqui de essentiis producibilium multa praedicantur actu ab aeterno, v. g. de natura humana praedicantur animalitas & rationalitas.
Distinguo majorem : de quo aliquid actu
praedicatur significans ipsum existere, concedo majorem : significans ipsum esse pos.sbile, nego majorem : porro multa ab aeterno praedicantur actu de essentiis producibilium, multa, inquam, quae earum possibilitatem significant, v. g. cum dicitur, Homo est animal rationale; sed nulla prae' dicantur actu ab aeterno de essent is pro ducibilium, quae earum existentiam a sterant; nec enim vox est in hac propositione sumitur
pro Ta existim, alioquin propositio quae est sempiternae veritatis, posset esse falsa.
110쪽
META PHYSICA 97 Ad illud axioma, Praedicari sequitur esse, respondeo non ita intelligendum esse , ut eo ipso aliquid existere censeatur quo
fieri possit subjectum propositionis; sed sic
intelligi debet ut praedicatum de aliqua re respondeat naturae communi hujusce rei, vel ex ea sequatur.
Essentia generatim, ut modo dicebatur, est generum & differentiae collectio, sine quibus ens esse nequit ζ V. g. complexio attributorum entis, substantiae, corporis , spiritus, animalis & hominis, sine quibus Petrus & Paulus existere nequeunt , recte dicitur essentia Petri, essentia Pauli.
Essentia, natura Vocatur, VOX certe sequiis
voca, si quae fuit unquam; natura vero alia dicitur passiva , dc Vocatur natura naturata, qualis est natura materiar; alia est activa, quae nimirum est operandi principium , qualis est natura spirituum ; attamen natura naturata spectatur aliquando ut complexio entium productorum , nimirum eo sensu orbis universus dicitur natura naturata; Deus autem Creator & factor orbis universi dicitur natura naturans ,
atque hoc sensu sumitur ab Ovidio in 1. Metamorphosi , cum dicitur : Melior litem
