장음표시 사용
81쪽
.8 M 3TA pHYsI A sunt actus qui non sunt per istiones sui jectorum suorum , ut modo videbitur. 2'. Deus i ple dicitur actus, Angelus dicitur actus ab iisdem Philosophis; sic anima rationalis: Deus quidem actus purissimus: Angelus aictus purus; homo actus impurus: Porro Deus, Angelus, homo, possimi ne vocari termino abstracto persectiones Quid absuruius lubstant am vocari actum haea autem subjecta substantiae sunt. Verum , quod diligenter observandum est , vox illa actus, Graece u ιγ' ια ab Aristotele desumpta est; Aristoteles autem videtur unicam admisisse substantiam; bcided Deum , Angelos, animamque ration
lem nomine actus definivit; & ideo virus latet in definitionibus, vel in ipsa definitione substantiae, quas ab ipso excerpserunt Philosophi de Deo, de Angelo, quem nomine abstracto intelligentiam dixit, de anima rationali , quam definivit actum primum
corporis organici potestate proxima vitam habentis rationalem. v
Itaque actus sit forma quaedam superaddita potentiae , qua res fit id quod erat
antea potestate tantum e v. g. res mere
possibilis existat, existentia actus est, aqua nat calida, calor praesens quo aqua potestate calida, revera calida fit, actus est, &c.
I Q. Achus, vel est separabilis, vel est inseparabilis; id est, vel potentia potesbesse sine eo, vel non.
82쪽
Actus separabilis. vel est persectivus sui subjecti, vel est minime persectivus. Achus persectivus s ii subjecti is est qui sui praesentia ponit perfectionem in subjecto
ipsumque reddit melius, & cujus absentia foret deterioris conditionis : facultates autem divinar nunquam esse possitnt sine tali actu; V. g. potentia intelligendi in Deo nusquam potest esse sine intellectione actuali: at dantur tales astus in creaturis, V. g. achus prudentiae, fortitudinis in homine, sine quibus facultas hominis esse potest. Persectio vero definitur S. Anselmo melior ipsa quam non ipsa, sive forma quam melius est habere quam non habere.
Actus minime persectivus sui subjecti is est qui nec sui praesentia ponit persectionem in subjecto, neque absentia persectionem detrahit a subjecto, qualis est actus hominis
ambulantis, vel versus orientem , Vel versus
Occidentem, quais est actio creandi respectu omnipotentiae & respectu Dei. Hinc minus accurate loquuntur qui dicunt actum esse potentiae perfectionem; quod quidem verum est de actibus Sc de potentiis in Deo quae respiciunt objecta necessaria, sed quod verum non est de actibus & potentiis in Deo , ' qui respiciunt objem libera & contingentia. 29. Actus, vel est physicus, vel est metaphysicus.
Achus physicus est actus separabilis cum
83쪽
o META PHYSICA. mutatione partium quae substantiae sint , v. g. Calor ab aqua separabilis.
Actus metaphysicus est actus inseparabilis, vel illi separabilis ut nulla fiat mutatio partium quae substantiae sint: hinc quilibet actus inseparabilis est metaphysicus ; sed quilibet actus metaphysicus non est ideo inseparabilis : v. g. intellectio actualis respecta
animae rationalis est actus metaphysicus, cum anima rationalis excludatisse compositionem physicam, id est , partium quae substantiae sint; tamen intellectio actualis separabilis est ab anima rationali, sed ita
separabilis est ut nulla fiat mutatio partium quae substantiae sint, in ipsa anima rati nati , quippe quae careat hisce partibus. Iidem Commentatores actum distinxerunt in actum sui, sive actum subsistentem& actum alterius : actum subsistentem dixere, vel impurum' ut hominem, vel purum ut Angelum , vel purissimum ut
Sed est in terminis contradictio; nollemque , ut antea notatum est, Deum vocare
ἔν ργDαν , seu efficaciam , setidispositionem, ordinationem; sic Augelum, sic animam rationalem; ergo quilibet actus est alterius. Actum alterius alium dixerunt primopriinum, qualis est forma substantialis cujusque rei; quo sensu anima dicitur actus
84쪽
primus corporis organici potestate proxima vitam habentis rationalem; alium prisum , qui est potentia activa : hinc videre in actu primo , est posse videre; existere Romae in actu primo, est posse existere Romae; alium denique actum secundum, qui revera actus est : hinc existere Parisiis in actu secundo, est revera existere Parisiis; quid inde EPetrus dici potest existere Romae, & existere Parisiis; Romae quidem in actu primo , Parisiis vero in actu secundo. Sed quae confusio 3 Ut Aristotelem in
suas partes traherent , voces illas commenti sunt. Substantia nusquam dicatur actus; potentia, ut potentia est, nusquam dicatur actus.
At, inquies, voces illae mirum in modum inserviunt distinguendis piopositionibus :v. g. si quis diceret, qui existit Romae, existit Parisiis, responderi possiet; distinguo :existit Parisiis in actu primo, quia habet virtutem eundi Parisios, concedo : existit Parisiis in actu secundo, quasi revera &de facto existat Parisiis , subdistinguo : si
sit tantum Romae in actu primo, concedo:s sit Romae in actu secundo , nego. Si quis diceret : qui sedet, ambulat, eadem di L. tinctio adhiberetur : ambulat in actu primo , quia habet virtutem ambulandi , concedo : ambulat in acta secundo, quasi revera. & de facto ambulec, nego.
85쪽
Bellum aedepol philosophandi genus lhoc tamen cibo delect*ntur versatiles in utramque partem Philosophi; has ineptias amant & avidius sectantur Auctores θεσέων, in quibus utrinque feriens Philosophus affirmat & negat; easdem vero nos aspernamur& omnino rejicimus. Mitto dicere quid sit actus signatus, quid sit actus exercitus, &c. sit itaque
Lege quae a nobis dicta sunt in introductione , habebis qud potentia sit, necnon diversas potentiae species. His addo potentiam tum activam , tum passivam , vel esse physicam , vel meta- physicam. Physica est separabilis ab actu , sed cum mutatione partium quae substantiae sint, V. g. potentia in aqua, ut sit calida. Potentia metaphysica est potentia inseparabilis ab actu, vel ita separabilis ut nulla sat mutatio partium quae substantiae sint: in separabilis quidem , ut potentia intelligendi in Deo, inseparabilis ab intellectione actuali; separabilis vero, ut potentia intelligendi in anima rationali, separabilis ab intellectione actuali. Dictum pariter fuit ed loci, quid sit potentia supernaturalis, aliter obedientialis;
86쪽
METAPHYs Io A. 73 sed ut argumentum istud uberius tractetur, sit De Potentia obedientiali. Potentia supernaturalis, dicta obedientialis, quia creatura Deo obsequitur, revetii existit, sive sit passiva, sive sit activa. Passiva quidem ; quia si jam ignis moveatur sursum & calefaciat, quidni Deus, qui motuum leges libere posuit, eas, juxta; decretum a se positum ab aeterno mutet, faciatque ut ignis moveatur deorsum & reis frigeret Quapropter nihil incredibile proposuit Scriptura sacra dum exhibet tres viros in fornace Babylonica conservatos; Cum clamat Iordanem conversum esse retrorsum: uno verbo, nihil Ecclesia Catholica , cum proponit varia miracula quorum exempla sunt in Scriptura sacra. Activa vero datur potentia obedientialis, quia Deus facultates nostras peccato originali infirmatas, & veluti morbidas, sanare potest , & solvere vincula quibus ligatae sunt hoc peccato & habitibus in malo confirmatis , easque corroborare, ut eliciant
actus ad quos sibi relictae sunt impares. Caro jam & sanguis nos determinant ad credenda plurima, proindeque temere; sed Pater luminum potest nobis dare fidem, vel mysteriis. Hinc Christus Petro : Beatus es , Simon Nabona , quia caro ct sanguis
87쪽
META PHYSICA.non revelavit tabi , sed Pater meus qui iucoelis est. Potentia obedientialis ratione sui naturalis est & insita unicuique creaturae, accedit enim ad possibilitatem; juxta quod Augustinus : Posse habere charitatem , natura est hominum; habere charitatem, gratia est ide-ιium ; sed si activa sit , supernaturalis est , ratione complementi adjuvantis quo sol vuntur impedimenta, & facultas fit par ad producendos actus, quos sine hoc complemento nunquam produceret ; si velo passiva sit , supernaturalis est ratione divinae potentiae producentis in ipsa aliud quam id quod solet naturae legibus communicari. Quomodo compleatur potentia obedientialis. Potentia compleri potest, juxta Philosophos, . duobus modis , vel intrinsece , vel
Potentia completur intrinsece quando solvuntur impedimenta & adest adjutorium ut eliciat suos actus ; sic confirmantur habitus frequenti actuum repetitione. Completur autem extrinsece quando completur per virtutem sibi assistentem cum qua par est ad agendum , sed ipsa rat one sui non fit fortior ; sic bbjulus de se impar
oneri alicui ferendo completur extrinsece,
dum ab alio bajulo adjuvatur ad serendum onus quod solus fetae non poterat. His
88쪽
M ET A PHYs Io A. v I PRIMA PROPOSITIO. Potentia obedientialis passiva non debet compleri intrinsece ut recipiat in se cominplementum supernaturale. Probatur : nam si deberet compleri intrinsece ut reciperet illud Tu pernaturale , hoc quod requireretur ut reciperet vel esset ordinis naturalis , vel esset ordinis super naturalis: atqui neutrum dici potest; non quidem naturalis ordinis , quia per aliquid
mere naturale non redderetur aptior quam
erat ad recipiendum aliquid supernaturale, nec etiam supernaturalis ordinis; nam si, ut reciperetur aliquid supernaturale , prius deberet recipi aliu l supernaturalis ordinis , jam ut reciperetur hoc aliud supernaturalis
Ordinis, deberet recipi pariter aliquid aliud supernaturalis ordinis, & sc in infinitum e
sed absurdum consequens; ergo ut recipiatur aliquid supernaturale , non debet prius recipi aliquid aliud, sive sit naturalis ordiis nis , sive sit ordinis supernaturalis : ergo potentia passiva intrinsecὸ non completur, neque eget alio complemento praecedenti ut xecipiat hoc complementum. Quamobrem Deus agens alio modo quam
soluto producit in ipsa creatura id quod
juxta solitas naturae leges non haberet , V. g. cum Iordanis conversus est retrorsum.
89쪽
6 METAPHYsICA.SEcNNDA PROPOSITIO Potentia obedientialis activa completur intrinsece antequIm agat. Probatur : nam potentia obedientialis activa completur intrinsece antequam agat
si, ut agat , debeat in se recipere positivum aliquid per quod eliciat actus supernatura les '. atqui potentia obedientialis activa , ut agat, debet recipere in se positivum aliquid per quod eliciat actus supernaturales: nam id quod agendum est superat ex hypothesi ipsius vires : atqui ut agat , quod superat suas vires debet in se recipere aliquid positivum per quod eliciat hos actus; debet, v. g. vinculorum fieri solutio 3c impedimentorum remotio ; alioquin ipsa non produceret, nec enim per complementum ex
trinsecum totum effectum ipsa produceret , ut patet in baiulo impare ad serendum onus, qui adiuvatur ab alio bajulo; cum enim onus feratur I duobus bajulis , nullus est ex illis qui totum effectum producate ambo simul junisti totum effectum producunt; seorsim autem sumpti mediam dum taxat partem effectus esticiunt & causant: ergo potentia obedientialis activa compleri debet intrinsece. Non sufficit igitur , ut agat potentia quod extrinsece tantum compleatur; supin pleat prgo Deus lumen gloriae per uberiorem
90쪽
M E T A p Η Y s I c L 77 concursum , ut quidam Theologi volunt, per me licet , dummodo ex hoc uberiore concursu sit aliquid in intellectu positivum quo solvantur impedimenta , Deus ipse praesens sit ipsius objectum ; secus nusquam intuebitur Deum , & amabit amore fruitivo, quod est diligenter observandum. Ad quos effectus extendatur potentia obedientialis. Aliter proponi solet dissicultas sub hoc titulo: utrum detur potentia obedientialis in quolibet ad quodlibet. Omnes ferme Philosophi , ut quaestioni prispositae satisfaciant, potentiam duplicem distinguunt; aliam vitalem , aliam minimἡ vitalem ; sed adeo obscurum est apud ipsos quid sit potentia vitalis , quid sit vita, ut lucce vi, nulla lux afferatur argument. Proposito ; sit proinde PROPOSITIO. Non datur potentia obedientialis in quo libet ad quodlibet.
Probatur : nam non datur potentia obe
dientialis , ubi nulla datur proportio habitudinis I v. g. non datur potentia intelligendi, nisi agens sic intellectivum , & o