장음표시 사용
71쪽
18 MET A PHY SIC A. dicebatur, id quod ab una causa producitur, ab altera in eodem loco & tempore Produci, sive causae subordinatae sint, sive
non sint. ae Dices : plures Sacerdotes in ordinatione eamdem simul hostiam consecrant tanquam cauis totales; ergo, saltem divinitus, idem numero effemis oriri potest a pluribus causis totalibus, essicientibus, minime subordinatis, eodem loco & tempore. Distinguo antecedens : tanquam causae totales & morales, concedo : totales Mphysicae, nego. Dices iterum: si seret contradictio, se te neret ex parte identitatis loci, quia fatentur
Catholici effectum jam existentem & productum in unci loco, posse divinitus reproduci in alio loco e atqui identitas lisci non importat contradictionem, quia penetratio Corporum possibilis est; ergo potest divi nitus idem numero effectus, &c. Nego minorem : scilicet fieri non potest ut duae causae totales simul producant eumdem essedium , quia unaquaeque cauta quae assignatur ut totalis , proprium sibi &speciale postulat. De Gu is ficientibus per accidens. Causa dicitur esse per accidens , cum
producitur cffectus qui non videtur inten-
72쪽
METAPHYs IC A. 19tus; sic, cum tegula cadens interscit hominem , hegula dicitur causa per accidens occisionis, quia occisio non est finis intentus, sive a tegula, sive ab homine occiso. Hinc causa creata per accidens multiplex est respectu nostri, quia plurima nobis eveniunt praeter spem dc intentionem , sic aliquando evenit fossori quod nummos re Periat, praeter spem & intentionem fossoris. Deus non est causa per accidens, qnia
nihil fit praeter intentionem Dei; ipse nempe attingit omnia vel minutissima a sne usque, ad finem fortiter & suaviter; nullus est igitur effectus per accidens respectu Dei, sed dumtaxat resperui nostri, quia, ut docebitur postea , nihil est fortuitum , nihil est causale respectu ipsius Eoacat enim ea
quae non sunt, tanquam ea quae sunt.
Quapropter effectus per accidens est tantum respectu causarum secundarum, quibus
aliquid uidetur fortuito evenire , dum evenit praeter spem & intentionem. lTotum illud patebit exemplo duorum
servorum qui in eumdem locum secreta domini voluntate mittuntur propter aliis quem finem soli domino cognkum. Profecto Concursus servorum qui per diverta itinera ad eumdem locum pervenere, si como aretur ad servos, videbitur fortuitus, quia est praeter eorum intentio I m; at, ut habet sanctus Tliomas parte a. Quaest. 22. Ari. a.
73쪽
Si comparetur ad Dominum , qui secreta providentia hujusmodi concursum ordinavit, jam non potest dici fortuitus, cum factus sit ex ipsius intentione & providentia; ergo
quaecumque contingunt praeter intentionem
causarum secundatum , duplicem habent causam, primam respectu cujus effectus non est per accidens, & secundam respectu cujus est ectus est per accidens. . Causae primae effectuum per accidens, respectu nostri, notitiam aliquam habuerunt nonnulli Philosophi veteres, Socrates, Plato, &c. At inter Paganos plebecula quaedam confinxit Numina tanquam causas Per accidens, quae sortunam dc casum
Idem non licet Philosophis, praesertim Christianis, apud quos fortuna nihil aliud
esse debet quam divina providentia secretiori consilio cuncta componens, Vel ea quae nullam videntur habete inter se con
Bortuna igitur non est Numen istud coecum & volatile, quod uno pede insistens globo plurimi fingunt: haec imago scriptura est hieroglyphica, primum ingeniose excog, lata, sed deinde hominum imperitia mala intellecta; nec enim designat ipsam causam quae coeca sit, quae mutabilis, quae agat fortuito , sed designat res ipsas sortuitas quae non habent connexionem, nisi eam
74쪽
. META PHYSICA. 6rquam posuit Deus: ex hac proinde ima inevir sapiens concludit hisce sortuitis rebus non esse fidendum, nec in iis spem nostram esse ponendam : concludit fidendum esse soli Deo omnia disponenti, in quo solo
sperandum est, ne confundamur in aeterinnum : hinc intelligi potest quam turpis fuerit eorum opinio qui Numen aliquod peculiare, quod esset fortuna, colendum Proposuere; quod quidem, cum multi detestantur & horrent, factis tamen suis probant homines, licet aliunde satis bonp& ingeniosi: alii nolunt ludere certis diebus, A alii nolunt peregrinari, & nihil audentsu scipere,praecise quia dies appellatos noxios esse sibi existimant; alii nolunt mensa accumbere, si tredecim fuerint; alii volunt agere cum quibusdam quibus Numen istud
Igitur divina Providentia applicata rebus dirigendis fortuna dici poterit, quo sensu dicitur sortuna Caesaris, fortuna Alexandri, quatenus haec Providentia dirigit ad aliquem finem sibi soli cognitum quaecumque Caesari& Alexandro eveniunt, quaeque respectu nostri fortuita sunt; si largiatur Providentia quae commoda aestimantur, dicitur bona fortuna; si quae sunt incommoda, Vocalux
Fortuna aliquando sumitur pro ipsis fortuito effectu, quo sensu commoda vo-
75쪽
61 M E T A Ρ H Y s I C A. Cantur bona fortunae; adversa, mala sortunae
Fortuna & casus sumuntur aliquando Promiscue, aliquando datur inter ea discrimens hoc autem discrimen est: nempe fortuna est dum fortuitum aliquid evenit, si eveniat ab eo quod libere fit e ex electione :V. g. si quis fodiens terram inveniat thesaurum, dicitur uti fortuna , quia invenxio thesauri contigit homini libere fodienti : at casus est seu aliquid casuale evenit in iis quae fiunt sine electione & libertate : hinc, si tegula cadens occidat Petrum, occisio Petri Casus est, quia contingit ex lapsu qui nece sarib fit; casus ergo est ab aliquo quod fit Necessario, fortuna ab aliquo quod fit libere. Ut aliquid sit ex fortuna, nonnulli postulant ut effectus raro contingant : hinc sorruitum dixit Aristoteles quod raro fit eat quoties at quid fit sine ratione nobis Cognita, fortuitum dici potest , licet fi quentius eveniat : im 5 qui frequentius lucratur ex ludo casuali, ut loquuntur, dicitur uti bona fortuna, & qui is pius, Perdit, adversam dicitur sustinere sortunam.
De Fato. Diverse hominum opiniones fecere ut
effectus qui per accidens dicti sunt, quique λrtunae & casui tribuuntur, ab abis dicti
76쪽
sierint fatales, & ad fatum relati erint. Fatum autem est Numen at quod coecum quod ineluctabili necessitate rapit omnia , Deos ipsos, ut loquitur Seneca. Verum apud Christianos tale fatum nullum est , ut probat Augustinus lib. 1. de Civit. Dei, cap. I. Fatum tamen sensu catholico admitti
potest, vel pro ipsa Providentia Dei, quae omnia dirigit, vel pro ipsa ordinatione causarum secundarum, quo sensu definitura Boetio lib. 4. de Consol. phil. pro Sa 6. Inhaerens rebus mobilibus dispositio, qua Providentia suis quaeque nectit ordinibus.
Deus quippe ordinavit omnes causas, tum generales, tum particulares, ut in rebus mutationi obnoxiis omnia cohaerenter eveniant; ergo illa dispositio, ut est in mente divina, Duncupatur Providentia ;ut autem rebus productis & ordinatis inest , fatum potuit appellari; hac tamen condi tione ut credatur hanc dispositionem, quae
tam suavis est quam fortis, factam fuisse iuxt1 modum agendi unicuique rei particularem , liberum nempe in creaturis liberis, necessarium vero quoad operari in necesi. sariis. Fatum ergo sic expositum existere tam Certo constat quam constat existere ipsam-met Dei providentiam ; neque enim est
dispositio activa, Gi sat passiva.
77쪽
Ex clo quod fatum sit haec dispositio
passiva inhaerens rebus mobilibus, seqvitur ea solum subdi fato quae subduntur causis secundis , V. g. creatio, quae causis secundis non subditur, non subditur fato; quapropter quanto aliquid longius a mente divina discedit , eo nexibus fati majoribus implicatur , quia magis subditur necessitati causarum secundarum, ut habet S. Thomas
De Causa materiali is Causa formali. Quae fusius a me dicta, sunt de causa
materiali & de causa formali in introdu rione , hic non retractabo; hoc unum ob servo: nomen causae late sumi cum tribuitur dc ei ex quo aliquid componitur, & ei per quod aliquod differt ; haec duo accu ratius dicuntur elementa quam causae , . sunt enim principia compositionis, tum in physicis, tum in metaphysicis; in physicis quidem materia quae , ut Videbitur , merepassiva est, proprie non causat; forma Vero, nedum causet, est proprie terminus Sene ratione productus : sic sorma ignis generat one seu eductione producta est ; sunt ergo materia & forma, elementa seu partes totius Ohysici: in metaphysicis autem genus& differentia sunt pariter elementa seu Parteo totius metaphysici,
78쪽
METAPHYsI A. 6ICOROLLARIUM. Ergo caula stricte sumpta unica est , puta causa efficiens. Ergo causa proprie sumpta triplex est , puta finalis , exemplaris , efficiens. Peripatetici frustra contendunt causam exemplarem revocari ad causam formalem. Nam i . Causia exemplaris interna agenti est externa respestu esse istus, neque enim est pars ipsius effectus; causa Vero quae dicitur formalis, est pars ipsus effectus. 2'. Forma, ut modo dicebatur, non est proprie caula; atque, nedum sit ipsa causa exemplaris , est ipse effectus qui nascitur ex crasa exemplari; quod quidem S. Thomas I. pari. quaest. 64. art. 3. quamvis dicatur nobis adversari, fassus est his verbis: Ad productionem alicujus rei, ideo necessarium est exemplar, ut essectus determinatam formam consequantur; artifex enim producit determinatam in materia propter exemplar
ad quod insipicit. De Principiis Compositionis.
Compositio , ut observatum est in introductione, est , iuxta etymologiam, positio unius cum alio; juxt1 rem, est conjunctio plurium quae conjuncta constituunt totum r. duplex autem est , physica, vel metaphysica
79쪽
cs METAPAYsICA. Compositio physica est unio partium quae sint f bstantiae. NCompositio metaphysica est compositio totius quod excludit partes quae sint subia
Hinc spiritus omnes sunt compositi meista physice, nam spiritus, hi videbitur, est substantia entitative una, id est, carens partibus quae substantiae sint; corpora veris omnia sunt composita physice, quia nullum est corpus quod non constet ex partibus quae substantiae sint, ut docebitur rhinc pariter quae resultant ex eorpore dc spiritu, iit homines, sunt physice composita. Quaeres quaenam sit composito in re materiam , quae certe substantia est, ' formam quae non sit res, sed quae sit meramo lificatio ; imirum recentiores docent corpora . saltem in animata non esse nisi
materiam Certa ratione modificatam; qua
propter in hisce corporibus compositio est ex materia & illis modificationibus separabilibus; quaenam Haec compositio est physica; nam illa compositio physica est quae fit ex iis partibus quae separari non possunt, nisi fiat mutatio in partibus quae substantiae sint ratqui, dum totum constat ex materia dc
ex modificationibus separabilibus , tunc modificationes separari non possunt, nisi fiat mutatio partium materiae quae substantiae
80쪽
M E T A p Π v s I c L. crsunt; scilicet formae illae accidentales perire Non possunt nisi, vel transpositione , Vel additione, vel detractione partium quae substantiae sint; ergo haec compositio physica est.
Ex his sequitur compositionem ex spiritu angelico & ex persectionibus quibusdam separabilibus physicam non esse, sed metaphysicam, quia persectiones ab Angelos adde ipsam animam rationalem separabiles separantur sine mutatione partium quae substantiae sint; nimirum quoties subia tantia est entitative una , id est , quoties Caret parribus quae substantiae sint, toties est compositio metaphysica. Ergo totum physicum illud est cujus rartes substantiae sunt. Totum autem metaphysicum illud est quod caret partibus quae substantiae sint.
Caetera quae pertinent ad compositionem
lege in introductione; hic persequar varias Compositionis metaphysicae species: sit itaque
De Actu. Actus vox obscura, si quae suit unquam ptot actuum species recensuerunt Philosophi
Commentariorum auectores , ut nemo possit
actum generice sumptum aliqua ratione exponere : actus, inquit Magister Barbay,