장음표시 사용
121쪽
quod quidem subjectum debet esse aliud ab ipsa collectione, quia nihil in se recipi
potest, sed in alio recipiatur necesse est ratqui subjectum illud eis ipsa anima rationalis ; ergo anima rationalis non est ipsa collectio. Denique, si anima rationalis foret ista collectio, quoties aliquae cogitationes desiis Nerent , aut aliae accederent, quoties plures desinerent & plures accederent, ut fieri
potest praesertim post somnium ; Quid dicendum de anima rationali ex veteribus pauciores manerent; permaneretne eadem anima gignereturne nova Θ Haec aperiant
hujusce sententiae patroni & defiensores. TERTIA PROPOSITIO. Anima rationalis eadem numero permanet, quaecumque fiat in cogitationibus suis
Probatur : cum enim ex una parte subia tantia sit, ut sola creatione producta fuit, ita soli an nihil alioue desinere potest, cum aliunde sit entitative una, & careat partibus quae substantiae sint, ut demonstrabitur, est omnino indivisibilis ; ergo semper singularis & eadem numero individua permanet. Dices : certitudo non est idem elie numero corpus humanum, quia Deus potest
annihilare corpus praesens, & instanti im-
122쪽
mediate sequenti aliud omnino simile producere substantialiter, ut prius unitum ei dem animae rationali : atqui pariter potest Deus praesentem animam an nihilare , dc instanti immediate sequenti aliam animam omnino similem creare unitam , ut prioverat, substantialiter nostro corpori; ergo certitudo non est idem esse numero principium cogitans.
i '. Negari potest propositio major; ce titudo quidem est non sore eamdein numero materiam, quia Deus potest anni hilare corpus praesens, & instanti immediate sequenti aliud omnino simile producere :sed illud corpus de novo creatum esset idem
numero cum corpore priori an nihil ato; esset, inquam , idem , ut antea dictum est, ab eodem ossicio & in Ordine morali, quia corpus humanum agit tantum moraliter in antis mam rationalem; unde permanente eodem ossicio, idem permanet corpus humanum, neque hac mutatione Deus nos falleret aut
deciperet. Revera corpus illud de novo productum , non est corpus genitum a parentibus; nec enim ellet pars aliqua sui corporis, seu I suo corpore decisa, quia pars ista decisa I suo corpore non accepi liet vim primigeniam ut posset nutritione
Quapropter sic institui debet argumentum; celtitudo non est eamdeni este numerc
123쪽
METAPHYs Ic A materiam corporis humani , nec aliam esse omnino distinctam numero, quia Deus potest annihilare corpus praesens, de instanti immediate sequenti aliud omnino distinctum producere : atqui, &c. hoc posito, Concedo majorem : atqui, &c. distinguo minorem e Deus potest animam annihilare , & instanti immediate sequenti aliam omnino similem creare; sed aliunde habemus illud a Deo non fieri, concedo minorem : sed non habemus illud non
fieri a Deo,. nego : ergo, &c. nego conse quentiam; nempe nos non esse certos permanere idem numero principium cogitans.
Et certe, si soret hodie aliud principium cogitans quod heri. Undenam principium
cogitans hodiernum nosceret ea quae cogurabantur ab hesterno; imo ea quae cogitata fuere ab annis decem, viginti, sexaginta,&c Quis nuntius haec attulit hodierno Quia, V. g. prinei pium meum cogitans aliud est a principio cogitante Petri; nescio quid cogitetur Petro, nec Petrus scit quid a me cogitetur, nisi adsint quaedam signa manifestativa meae cogitationis : porro novi ego cogitans quid a me cogitatum sit mane, quid heri, novi alia a me fuisse cogitata, a decem , quadraginta, sexaginta annis dc ultra; ergo habeo me cogitantem esse rem
Instabis : posses Deus principio cogitanti
124쪽
producto de novo ea revelare quae pri uxcogitata sunt prioreia Nego propositionem ς nam Deus non potest nos fallere, sicut ipse non potest falli : porro fallerer principium cogitans, si ipse, quae 1 me cogitata sunt, manifestaret principio cogitanti de novo producto , ut principium illud cogitans ex hac maniseiatatione colligeret se esse idem numero .
De Principio Indisiduationis essectivo Principium individuationis effectivum illud est quod producit ipsam singularitatem quae superaddita est gradui specifico: porro,
agens quod' producit naturas, seu species,
producit iplas singularitates; unde difficultas erit aliquando sub hoc titulo, de Causa determinante ad individuum actionis; haec enim difficultas de principio effectivo individuationis solvi non potest, nisi sciatur quodnam sit principium individuationis krmale; sit itaque De Principio individuationis formali. Nulla conteruiosus agitata fuit quaestio inter Philosophos quam praesens, in qua
alii alios expugnant, & nihil certi ex partesii stabiliunta h
125쪽
Principium individuationis sermale deianitur illud quod speciem de se indifferentem ad plura individua, determinat ad hoc potius individuum quam ad illud , ipsam intrinsece speciem assiciendo. Thom istae docent illud ptincipium esse materiam signatam, seu veluti sigillatam
quantitate; nec enim opinantur spiritus completos, puta Angelos, numero tantum
distingui, sed unumquemque esse speciem diversam per quam ab alio Angelo dissert. Alii putant subsistentiam in substantia,
inhaesionem vero in accidentibus, este illud individuationis principium. Quidam e Veteribus, quorum sententiam redivivam secit doctissimus Locke , voluere collectioncm accidentium esse individuationis principium. Alii existentiam , tandem alii modum
superadditum speciei, quem 1ibi dicunt incognitum, assignant : sed nulla est ex hisce opinionibus quae non possit difficuti alibus premi; quod ut pateat, sit
PRIMA PROPOSITIO. Materia signata quantitate non est forma per quam res constituitur formaliter individua , & numero immultiplicabilis. Probatur : nam in Angelis non est materia signara quantitate; sic in tribus per-
126쪽
sonis divinis non datur eadem materia signata quantitate : atqui tres sunt personae divina', quod de fide eertum est : ipsi Angeliqui sunt singulares , non debent esse necessario specie diversi; sed fieri potest ut sint plura individua ejusdem speciei , id est, fieri potest ut Angeli sint omnino inter se similes ; praeterea ipsi gradus specifici qui forent diversi sunt singulares de individui
sine materia quantitate sigillata : ergo materia signata quanotate non est forma perquam res constituitur formaliter individua dc numero immultiplicabilis. Et certe haec quantitas est individua : a qui materia signata quantitate non potest esse forma per quam quantitas constituitur individua; alias, quemadmodum quantitas faceret materiam individuam , i a materia faceret quantitatem individuam, quod est absurdum ; ergo , &c. Dices : materia principium est gradus qui dicitur materialis; porro gradus num ricus est gradus materialis; ergo materia est principium radicate gradus numerici, proindeque individuationis. Distinguo majorem : materia est principium gradus materialis , si ita diceretur quia fluit a materia , concedo majorem equi sic dicitur, quia omnino similis est in omnibus entibus, nego majorem : atqui , dcc. distinguo minorem : gradus numericus
127쪽
r4 MET A UYs Ic A. est gradus materialis, se dictus, quia similis est in omnibus entibus , quemadmodum materia similis est in omnibus corporibus , concedo minorem : gradus numericus est gradus materialis , fc dictus quasia materia flueret, nego minorem & consequentiam. Itaque omnia corpora ratione materiae
conveniunt inter se, nec a se invicem differunt : porr5 Philosophi materialia dixerunt ea quibus entia inter se conveniunt; hinc objectum commune pluribus disciplianis dixerunt materiale: jam vero entia quaelibet per gradus numericos inter se conveniunt , nec a se invicem differunt; ergo inde numerici gradus potuerunt dici materiales; sed quaecumque sumatur explicatio, haec denominatio materialitatis nusquam probabit gradum numericum esse materia signata quantitate , aut alio quovis accia
In seitas substantiae, & inalietas modifieaationum , non sunt formae per quas entia constituantur individua singularia. Probatur : nam illae modificationes non sunt rationes per quas aliquid si unum numero, quibus positis, substantia non intelligitur una numero , neque modificatio e
128쪽
META PHYSICA. II 3xtqui positis institate & inalietate, neque substantia intelligitur una numero , neque modificatio intelligitur una numero; si quidem posita inseitate, intelligitur substantia ut sic ; posita inalietate , intelligitur modificatio ut sic : ergo institas & in alietas non sunt principium formale singularitatis seu individuationis substantiae & modifica
TERTIA PROPOSITIO. Aecidentium collectio male dicitur primcipium individuationis. Probatur : nam accidens quodcumqu assignabile est individuum; v. g. haec albedo, haec inseitas ; porro accidentium collessio non est principium individuationis accidentis solitarie spectati, v. g. hujus albedinis, hujus inseitatis ; ergo accidentium collectio non est principium krmalo individuationiS.
Deinde ipsem subjectum , cui insunt accidentia, individuum est , id est , hoc
unum numero : atqui non est individuum per accidentium collectionem; nam quod supponitur constitutum antecedenter aleollectionem accidentium , illud non est individuum per accidentium collectionem: atqui subjectum cui insunt accidentia supponitur constitutum antecedenter ad acci
129쪽
ri 6 M E T A P Η Y S I C A. dentium collectionem ; scilicet, juxta meritem eorum quos impugnamus, accidenseδloci sumitur stricte pro eo quod potest adesse& abesse a subjecto sine subjecti interitu eatqui subjectum illud, quod permanet cum
accidentia fiunt absentia , constitutum est& unum numero, & dum praesentia sunt accidentia, & dum absunt , ipsius individuatio permanet; ergo subjectum illud non est individuum , & unum numero per accidentium collectionem. Quatnobrem quaecumque fiat mutatio in . subjecto separatione, vel unione acciden tium, subjectum sive materia sit, sive spiritus sit, semper manet idem numero, V. g. ex tritico fiat farina, ex farina massa ex massa Panis, ex pane chylus, ex chylo sanguis, erit certe eadem numero materia sanguinis quae trilici, licet formae omnes sensiles tritici recellerint; sic manere debet principium cogitans idem numero , ut antea dicebatus, licet aliae & diversiae cogitationes aliis siccedant: igitur accidentium collectio non est forma per quam res consti ruitur sormaliter individua , & numero im-
QUARTA PROPOSITI O. Entia non constituuntur individua a se
metipsis sine aliquo principio individuin
130쪽
bonis superaddito gradui specifico, V. g. Petrus non potest esse individuum naturae humanae sine tali principio superaddito. Probatur: enimvero, sicut nihil est album quod tale non sit per albedinem , nihil est homo quod tale non sic per humanitatem ; in quantum scilicet omnis effectus formalis habet formam propriam sibi respondentem , cujus est effectus foris
malis, itii nihil potest esse individuum nisi
per aliquam formam individuantem ; ergo entia non constituuntur individua 1 semetipsis; ergo debet ei Ie aliquod principium individuationis superadditum gradui specifico , quemadmodum debet esse aliquod principium specificationis superadditum gradui generico. Illud autem principium dici debet gradus numericus , numeriea distinctio; &cum dicitur a plurimis differentia numeriisca , hoc omnino male , quia debet gradus
ille esse omnino similis in quibuslibet e
libus. QMINTA PROPOSITIO. Petreitas non est ratio sormalis individuationis Petri.
Probatur : haec enim verba, Petreitas ,
Pauleitas, &c. demonstrant quidem & d notant individua, sed ipsam rationem foris malem individuationis non exprimunt.