장음표시 사용
111쪽
98 MET A PHYSICA.supponebat fuisse inter varias moleculas, ex quibus Anaxagorae Pan ermia constabat. Estentiae sunt immutabiles , ut infinities dictum est; ad eas revocantur possibilitatesentium, & facultates, ideoque non pendent a libero Dei decreto , neque ab Omnipotentia , ut sint tales, ut supra probatum fuit.
Hi ne de essentiis fieri possunt propositiones aeternae veritatis, cujussi bet loci,
adeoque per se notae & in semetipsis intelligibiles, & in quibus vocula est solo munere copulae verbalis sungitur , nec sumitur pro Ti existit, ut expositum fuit in Losica, De Entitate ct Singularitate. Lege in compendio Metaphysices quae a nobis dicta sunt de entitate, & nihil est quod addam huic materiae. Lege praeterea quae dicta sunt de singularitate, cui materiae plurima 1unt addenda , Nempe de principio singularitatis, seu individuationis; . quoiu quidem argumentum propter litigantes inter se Philosophos plenum est laboris Se difficultatum. Triplex distinguitur individuationis principium ; aliud indicativum, aliud effectivum, aliud sormale.
112쪽
De Principio In dividuationis indicativo. Principium individuationis indicativum est signum quo constat aliquid permanere idem numero quo constat singulare disti gula singulari. Quaeritur quodnam si individuationis principium individuationem indicans. Dissicultas non respicit corpora quae non sunt unita substantiae entitative simplici & uni ; v. g. non agitur d lapidibus, metallis, plantis; imo non agitur de corporibus belluinis, licet sint ejusdem conditionis cum corporibus humanis ; agitur ergo de humanis pCesertim , quia haec propius ad nos pertinent, dc quae de ipsis dicentur facile poterunt transi, ferri ad corpora belluina. Itaque dissicultas est an sit aliquod signum per quod philosophice innotescat corpus nostrum idem numero permanere. Natura corporis humani in perpetuo partium fluxu posita est; est enim congeries molecularum homogenearum, ut materia sunt, cum substantia sit cuius partes substantiae sunt, certe continua additione, continua transpositione partium, continua detractione nunquam in eodem statu ipsum Permanere certum est. Dum I'. concipitur& ipsi infunditur anima rationalis, ver est corpus humanum : s comparerin istud
113쪽
roo M ET A PHYSICA.corpus cum corpore hominis qui nongentis annis vixit; certe non modo nulla certitudo est eamdem numero esse materiam hujusce corporis primum concepti & Corporis senilis : sed praetere1 constabit materiam esse omnino distinctam; unde illud
Poetae :Annosus corvus nusquam es exclusus ab Ovo.
Imo quis asserat superesse vel minimam moleculam hujusce corpusculi in corpore senili 3 Nemo certe fame mentis. νNullum igitur est signum philosophice certum requiri Sc postulari eamdem numero materiam ut sit idem corpus humanum. Et certe fieri potest ut hoc corpus quod meum dico annihil etur a Deo in hoc intatanti, & aliam materiam simili mechanica instructam instanti immediate sequenti producat : non erit ergo eadem materia; erit tamen idem homo, erit idem corpus humanum. Charta haec quam oculis meis intueor , manibus teneo, non est sorte jam eadem materia ; nimirum fieri potest ut annihil etur, &1nstanti immediate subsequenti, sine ulla interruptione quae a me possit observari, reetur omnino similis; ergo nullum est fgnum philosophice certum eamdem esse
numero materiam in humano corpore; imδ constat non esse eamdem materiam et . c metrina propia os. Ludinistimu
114쪽
M E T A P Η Y s I C L: 1 3 fcorporis senilis , & corporis primum nati. Dices : si corporis humani materia non esset eadem numero in sene & in infante, senex non foret idem homo qui infans : sed absurdum consequens, ergo
Nego majorem: nam identitas numerica hominis non petitur ab identitate numerica
materiae , sed ab identitate numeriesi principii cogitantis , dummodo substantialiter
uniatur corpori organisato, sive materia
hujusce corporis sit eadem numero, sive non sit. Quapropter, si duo forent corpora humana quibus uniretur substantialiter idem principium cogitans,certe non foret homo duplex, sed homo unus : porrδ nihil metaphysice impedit quominus idem numero principium cogitans duobus corporibus humanis subia tantialiter uniatur; unitur jam substantialiter duabus auribus, duobus oculis, duobus pedibus , duabus manibus; quidni possit uniri substantialiter aliis auribus , oculis, pedibus, manibus, dcc l Si hominum
corpora primum fuissent cum uno oculo, una aure condita, quemadmodum sunt cum
unico naso, & postea visa fuissent quaedam Corpora cum paribus illis duplicibus, an licuisset hominibus primum monoculis existimare plures esse homines, quia plures oculi, plures aures 3 sic pariter, si idem
115쪽
Numero principium cogitans uniatur subia tantialiter centum oculis, centum auribus , pedibus, manibus , &c. non erit homo multiplex; imo erit idem corpus humanum , ut aliquando exponetur. At, inquies : optime : ar haec organa
conjuncta esse debent, nequoeperiri debent in corporibus divulsis & a se invicem separatis. En praejudicii scelus, a quo vel doctissimi liberari non potuerunt : Cartesus ipse organum sensationum saltem immediatum unicum voluit; & ideo animam rationalem, quam aliunde negabat extensam,
in glandula pineali cerebri collocavit; timebat fortε ne anima non posset esse satis attenta ad nervulorum agitationes, si ad idem punctum non confluerent, si a diversis thalamis ortum ducerent , quasi Verd , posito quod nervi omnes ortum ducerent
glandula pineali, forent penetrativε positi, nec essent extrὲ se invicem : porris perinde est ad principium cogitans quod sint proximiores, vel remotiores.
Sed, ut praejudicium illud funditus everistatur , quod haec organa sint in eodem corpore conjuncta. , hoc nihil. juvat ad exponendas principii cogitantis functi nes : unio substantiat s nostri principii cogitantis cum organis nostris intelligitur , modo ad talem motum in partibus organicis nostri corporis sint tales impressiones in
116쪽
principio cogitante, quas Variae canse quantur relationes , necnon propensiones ,
modo vicissim ad tales propensiones princi pii cogitantis sequantur tales motus in par tibus organicis : porro sive organa sint in corporibus separatis, sive in conjunctis , possunt, volente Deo & ordinante , ad tales motus in organis esse tales impressiones in principio cogitante, & ad tales impleia sones in principio cogitante possunt esse rates motus in partibus organicis; nec enim
absolute& metaphysice requiritur praesentia localis ipsius principii cogitantis in organis , ut aliquando probabitur; ergo sive organa conjuncta sint, , sive sint in distinctis corporibus , perinde est. Ergo sicut idem principium cogitans unitum semel est duobus oculis, duabus auribus, &c. iis potest uniri oculis, auribus
corporum a se invicem separatorum; &quemadmodum non resultat nisi unus de idem homo ex priori unione, it1 non resultaret ex altera nisi unus & idem numero homo : imo non resultaret, nisi unum &idem corpus humauum, quia identitas corporis humani non petitur ab identitate numerica materiar, sed dumtaxat ab idemtitate numerica principii cogitantis idem enim est corpus humanum senile Math salem quod erat puerile; nec tamen eradeadem numero materia : Christus erat ver.
117쪽
γοη META PHYSICA filius David , ut urgebimus aliquando ἐDec erat necesse ut in corpore Christi fuerint moleculae numero eaedem quae fuerunt an corpore Davidico.
Hoc ipsium docuere olim praestantiores Peripatetici , qui contendebant eamdem firmam substantialem posse informare simul Plura corpora separata a se invicem; hinc corpus Christi pendens in cruce idem erat quod fuit in utero Virginis, quod fuit Irimigenium organum sensationum δc ve- uti calix in quo tanquam in flore conti nebatur corpus virile quod accedente alimento crevit. Et certe eatenus materia organisata cenissetur eile corpus nostrum, quatenus occasione motuum in ipsius organis, sunt in anima nostra impressiones; unde, si pars aliqua materiae maneat inutilis ad illas
impressiones excitandas, aut ad alias functiones exercendas, tunc non spectatur ut pars nostii,sed ut quid supervacaneum,quod removendum est λ corpore nostro & avellendum , si putrescat & functionibus noceat: quapropter, licet o stincta sit numero materia , licet vetus deperdita sit , &nova sit acquisita, si modo permaneat idem ossicium, quod vetus praestabat, censetur esse & est idem corpus humanum, quia idem est ab eodem ossicio; ergo eodem ossicio permanente, idem permanet.
118쪽
Hinc in hypote si quod principium cogitans
uniatur substantialiter duplici materiae organt satae loco separatae, tamen non est nil unum & idem Corpus humanum, in quant m organa utriusque materiae ad eosdem fines, ad easdem impressiones ipsius animae conYertentur, scilicet corpus humanum agittantum moraliter in animam rationalem;
ergo, si eadem occasio, si idem sit influxus ,
Ex his explicari potest quomodo simul& eodem instanti idem homo possit esse in pluribus locis, possit esse simul infans, vir, senex, Pigmaeus, Gigas, possit simul fame premi, & esse satur, imo possit. mori in uno loco & in altero vivere; sed de his iterum disputabitur in Animastica.
Quod spectat ad animam rationalem , carentem partibus quae substantiae sint, ex hoc omnes hactenus existimaverant ipsam Permanere eamdem numero individuam, donec recentiores duo, alter Batavus, alter Anglus , in contra ias euntes senseratias, aliud individuationis principium , tam sor- male quam indicativum, admiserunt. Batavus, puta Langenherius, de quo supra, sic ratiocinatus est. Quid est anima rationalis 3 certe , si audiamus Cartesium cum suis, est ipsa cogitatio : porro anima rationalis non est cogitatio quaedam univem
salis, nimirum , etiamsi universalia politi E
119쪽
ros LI g T A p Η Υ s I C A. existerent, certe non sunt sine singularibus; ergo haec cogitatio est singularis; ergo ego cogitans sum talis cogitatio, sum haec cogitatio praesens ; ergo, si cogitatio sit altera , est alter cogitans; ergo anima non manet eadem numero individua. Anglus autem doctissimus Loche, libro De Intellectu, noluit animam esse talem cogitationem , sed contendit ipsam esse collectionem plurium cogitationum; unde
manente eadem cogitationuo collectione, manet eadem anima numero individua rar, s. non maneat eadem cogitationum
collectio, si accedant diversie a prioribuς
cogitationes, anima fit altera I quapropter ,s quis post si,mnium aliud omnino cogitet quam id quod cogitabat antequam dormiis ret, est alter homo, seu aliam habet animam. Sed ista quae laudantur ab iis, quibus sussicit ut opinio, si vera non est , nova st, manifeste falsa sunt : sit itaque PRIMA PROPOSITIO
Anima non est talis cogitatio. Probatur 2 nam I R. Anima res est seu substantia, cogitatio vero non est nisi m d ficatio, neque Cartesius cogitationem dixit esse rem cogi antem; Cartesus quipped scrimen posuit inter rem , & rei modificationem ἱ confusio vero suorum est dist
120쪽
pulorum opus, putk Rohattii , Auctoris In titutionis philosophicae , atque praesertim ipsius Regis , qui dixit cogitationem nota esse nisi modum apparentem : sed ista fusus, cum agam de anim1 rationali- Σ'. Batavus, si hoc argumento egisseccontr1 Cartesianos, ut inde arguisset eos; fuisse in explicanda principii cogitantis e senti1 deceptos, recte omnino fuisset philosophatus ; argumentum quippe quod proponit adverssis ipses est ad id probandum Omnino essicax : sed ipse deceptus est cum ab iis sumpsit, quod anima cogitatio sit . quod sit talis cogitatio; quod proinde aliae sit anima, si sit alia cogitatio, cum e Contrario concludere debuisset animam non esse cogitationem, sed esse subjectum & principium cogitationis. SECUNDA PROPOsTTIO
Anima rationalis non est collectio plurium
cogitationum. Probatur : nam, ut antea, anima ratio
natis est res, seu substantia : porro res nonrest collectio aecidentium, ut fassi sunt de fatentur omnes quotquot fu εre, & quo
quot sunt Philosophi; ergo , &c. Et certe dari debet subjectum hujusce colle chionis, id est, in quo omnes illae cogitationea recipiantur & eolligantur