Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Metaphysica

발행: 1757년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

τ2 META PHYsICA.iecto potentia productiva alicujus entis, nisi subjectum illud sit produ stivum , &objectum sit producibile : atqui non datur in quolibet ad quodlibet proportio habitudinis ; nam proportio habitudinis fundatur in ordine essentiali potentiae ad objectum,& objecti ad potentiam : atqui non datur inter entia omnia ordo essentialis potentiae ad objectum , & objecti ad potentiam ; imo repugnat hunc dari ordinem inter omnia entia : V. g. repugnat quod substantia spiritalis possit dividi , quod materia possit intelligere , &c. ergo non datur proportio habitudinis in quot bet ad quodlibet; ergo non datur potentia obedientialis in quolibet ad quodlibet; quamobrem nec intellectus amare, nec voluntas intelligere potest. Objectionum Solutio. obiicies 1'. Possunt oculi senos audire ,

aures videre colores ergo datur potentia

obedientialis in qui l bet ad quodlibet. Vel ipsi oculi vident, & aures audiunt; vel oculi sunt dumtaxat instrumenta orga nica ad visionem, & aures an auditum ;si dicatur cum Feri 9 teti is quod oculi videant , dc aures audiant , non pollunt in hac sentensa oculi audire , dc aures videre , quia potentia videndi nunquam potest eile potentia audiendi; & vicissim , visio nun-

92쪽

M ET A PHYSIe A. 79 quam potest esse auditus , & vicissma : at, si dicatur quod oculi sint tantum instrumen

ta ad visionem , & aures ad auditum, ut demonstrabitur; tunc, cum ad talem m tum in oculis voluerit Deus ut excitaret uvan anima attendente sensatio luminis decolorum , potest forsan Deus velle ut admotum in iisdem oculis excitetur .sensatio sonorum , sed tunc erit proportio quaedam in oculis ut possint elle instrumenta sonorum , quemadmodum est aliqua ut fiat instrumenta colorum ἱ adeoque nego com sequentiam.

Objicies Σ'. Ignis inferni potentiam habet obedientialem ad torquendos daemones lat qui nulla est proportio inter ignem &daemones torquendos ; ignis enim non est nisi materia certa ratione modificata , daemones autem sunt substantve mere spiritates : ergo ad potentiam obedientialem necessaria non est proportio habitudinis, vel inchoata , proindeque datur potentia Obeis dientialis in quolibet ad quodlibet. Nego minorem : nam quovis modo ignis in serni torqueat daemones, quod quidem explicare nostra non reserto id certum statuimus, illud fieri non posse nisi sit aliqua proportio habitudinis inter ignem in sernum eo modo cruciantem, & daemones eo modo Cruciatos; neque enim posset Deus uti igne inferno ad torquendos eo mo 'o daemones,

93쪽

so META PHYSICA. nisi ignis talis esset naturae ut diabolorum Posset esse eo modo cruciativus, nisi dia-holi talis essent naturae ut forent eo modo cruciabiles ab igne inferno; hoc autem fundatur in gradu essentiali naturae ignis Scnaturae daemonum ; scut Deus uti non possiset puncto Zenonico ad mensurandam magnitudinem , quia cum dicatur inextensum , non est mensurativum magnitudinis , dc magnitudo talis est naturae ut per ipsum

non sit mensurabilis ; quod quidem fundatur in gradu essentiali puncti Zenonici &magnitudinis. Licet dixerim ad Philosophos non pertinere expositionem modi quo ignis infernus agit in daemones , & animas separatas 1 corporibus, justis suppliciis ob scelera sua . addictas, dicam tamen insigniores Theol

Ros velle ignem hunc agere tantum moraliter, non physice, in illas substantias merespirituales; imo S. Thomas, I. pari. quaest. 66. art. 3. & 4. ad I. & ad 1. nullum agnoscit dolorem in substantia daemonum , sed tantum in voluntate; dicam amplius, ignem nostrum eatensis agere nunc & in praesenti statu in animam rationalem , quae ibi a sensationes patitur ; quatenus Voluit Deus ut occasione motuum per ignem ex- Citatorum in corpore nostro sint in ipsa tales sensationes , ita ut ignis noster non

agat in ipsam animae rationalis substantiam

94쪽

METAPHYs Ic A. 8 1 physice , sed contristet tantum voluntatem moraliter, ut dicetur in animastica. Objicies 3'. In luto quo Christus usus est ad excitandum visum coeco nato, nulla erat proportio habitudinis, nulla erat in aqua ut vinum fieret , nulla in pane ut fieret Christi corpus : atqui tamen Visus concessus fuit coeco nato per lutum; aqua

facta fuit vinum, panis factus est Christi corpus; ergo datur potentia, obedientialis saltem, non vitalis, ubi nulla est proportio habitudinis. Nego antecedens : fuit enim proportio habitudinis in luto , quo Christus usus est ut coecus natus posset videre ; fuit pariter in

aqua ut converteretur in vinum, & in pane

ut fieret Christi corpus; hoc ipso enim quo quaestio est de corpore uno in aliud convertendo, nihil occurrit quod implicantiam redoleat , nihil proinde quod a Deo fieri non possit. Adde quod & mechanice possint exponi illuminatio illius coeci & conversio aquae

in vinum.

Primo enim dici forsan posset quod Christius , dum applicuit lutum oculis coeci, posuerit in motu quaedam luti corpuscula de se detersiva , quae tunicas, humores, nervorum fibrillas disponerent & efficerent materiar subtili recipiendat aptiores , ut depicta

objectorum imagine in oculi fundo sive

95쪽

in choroide, sive in retina ) sensatio excitaretur & haberetur obiectorum visio. Ubi miraculum explicatur per rationes

mere mechanicas ; neque tamen credas mi

raculum non esse, insolita quippe est haec actio, & sola divina virtus quae Christo

inerat, ut Deo , potuit partes 1llas minutissimas ponere in motu cum determina tione requisita, ut praeciSe removerentur omnia visus impedimenta. Secundo. Miraculum aquae conversae in

vinum , sicut converso panis in corpus humanum , explicari possunt: scilicet nullum aliud discrimen est inter vinum Scaquam , nisi quia partes vini litum , texturam , configurationem habent, diversa partibus aquae : v. g. supponi potest quod partes aquae sint lubricae , instar anguillarum leves, partes autem vini sint acuminatae & tenuiores ; hinc aqua in vinum convertetur , si attritae partes aquae cuspides & aculeos induant , quod sane fieri potuit detritione illarum partium, detri- Iio Vero per Vehementem materiae subtilis motum : ergo Christus, ut pote Deus, facile potuit convertere aquam in Vinum. Et certe quotidiana constat experientia aquam & succos alimentitios juxi 1 leges ab Auctore naturae de motu positas converti

in vinum , dum videlicet aqua & illi sucei per radicum poros irrepunt, & a ram

96쪽

MΕΤ As Irus re Α. 83 cibus per varios canaliculos, in quibus ait runtur succi & percolantur , perveniunt ad calicem in quo accipiunt situm , configurationem , texturam , idonea ad mustumessiciendum , donec excerpta, uva & divulsa a Planta conteratur i, quo posito, tunc incalescit, & fermentescit; qua sermentati ne partes crassiores seeces vocant, ad ex-Purgationem excluduntur e dolio, quaedam

in fundo subsident.

Haec certe , juxta naturae leges ; porro miraculum erit si quod fit per longa te poris intervalla, per varios apparatus par tium organicarum, fiat ad oculi ictum, Rea Christo factam est. Objicies R. Humanitas Christi elevata est ad unionem hypostaticam cum Verbo: atqui non habebat proportionem habitudinis ad hujusmodi unionem : ergo potentia obedientialis stat sine proportione habitudiniS. Nego minorem : habebat quippe humanitas Christi proportionem habitudinis ad subsistendum hypostatice cum Verbo divino : nam tanta est in humanitate vacuitas,

quanta est copia tarsectionum in Deo :siquidem humanitas est substantia capax

subfistendi in alio digniori , & Verbum

divinum est totum quoddam essentialiter Completum capax ut in eo subsistat substantia inserioris ordinis ; humanitas persec-

97쪽

8 M g r A p Η Y s I C A tibilis est ; Verbum divinum persectivum est; ergo humanitas Christi habebat proportionem habitudinis ad unionem hypostaticam cum Verbo.

Objicies 1'. Humanitas Christi non habebat proportionςm vel inchoatam ad patranda miracula : atqui tamen ea patrabat; ergo, &c. Distinguo minorem : ea patrabat moraliter, hoc est, ad humanitatis nutum divinitas ea patrabat, concedo minorem e ea

patrabat physice & active , nego minorem: Nam primo , Christus absens plurima patravit miracula , v. g. sanavit puerum Centurionis , filium Reguli; ergo qua Deus haec miracula patrabat physice , quatenus

motus excitabat in aegrotorum corporibus,

quibus ianitas restitueretur, sed postulante

de contentiente voluntate humana. Secundo. Miracula, vel ea quae patravit praesens, referri debent ad ipsam divinitatem tanquam ad causam, v. g. sic reserun-εur ab Athanasio orat. 4. contra Arianos :Humano modo manum extendit , Divinitas autem morbum compescuit ; humanum fuit e carne em si se jurum, Oivinitas autem oculos aperuit. Quippe unus Deus potest movere, motus quantitatem augere, & determinationem efficere. - Matth. c. θ. Iosin. e. q.

98쪽

Ιdem docet Damascenus lib. 3. de fide , cap. I s. & his verbis lib. quomodo ad imaginem Dei facti sumus finis humana actionis in extensone ct taciti postitus erat : divinae

autem natura in excitatione puellae, agebatur de resurrectione filiae, quae legitur apud Marcum, cap. 3. quod quidem docuerat verbis expressis Psaltes Regius Psalmo II. Benedictus Dominus Deus Israel , qui facit mirabilia solus. Objicies 6'. Sacramenta novae legis gratiam producunt sanctificantem : atqui tamen nullam habent proportionem habitudinis ad producendam gratiam sanctificantem ; ergo ubi non est proportio habitudinis , ibi potest elle potentia obedientialis vel activa.

Nego minorem : nam quovis modo Sacramenta novae legis producant gratiam

sanctificantem , quod explicare Theologorum est , illud fieri non potest , nisi Sacramenta quamdam habeant proportionem ad eam producendam eo modo quo producunt Quanquam per transennam dico Sacramenta novae legis agere rantum moraliter ,

non physice , in producenda gratia sanctificante, quam Deus physicὸ producit. Objicies γ'. Non cst adm ttenda opinio quae derogat divinae potent;ae: atqui opinio quae negat dari Potentiam obedientialem

99쪽

in quolibet ad quodlibet, plurimum dero

gat divinae potentiae, eam quippe minuit, ἐκ limitibus coercet; ergo non debet admitti. Nego minorem : enimvero haec opinio imminuit potius creaturae dignitatem quam divinae omnipotentiae ; nam quod Deus uti non possit quolibet ad quodlibet faciendum, illud non est argumentum impotentiae in Deo, sed est signum infirmitatis in Creatura, atque limitatae virtutis : v. g. quod Deus uti non possit oculo corporeo ad eficiendam visionem beatificam, nulla in Deum imperfectio derivari potest, sed impotentia

in creatura arguitur.

Instabis; Deus absolutum habet in creaturas dominium : porro dominium illud absolutum non foret, si non posset uti quolibet ad quodlibet; ergo Deus uti potest: quolibet ad quodlibet , nego minorem 2 nam ab Zmtum & infinitum Dei in creaturas dominium postulat dumtaxat quod Deus possit uti quolibet ad quodlibet possibile , non a utem ad quodlibet impossibile; siquidem impossibilia fieri non posse, non est impotentia .in Deo : porro non est poL. sibile uti quolibet ad quodlibet I requiritur et sim proportio quaedam , quae quid enirequisita froportio non est in quolibet ad quodlibet, ut antea probatum est. Et certe vel jam potest creatura ad aliquid elevari , vel non : si potest elevari ;

100쪽

M ET A PHYs I A. 87 ergo est in ipsa proportio habitudinis : si non potest, certὸ ad idem nunquam poterit elevari, facta quavis hypothesi, quia Deus impossibilia non facit. COROLLARIUM. Nulla hinc possunt afferri miracula quaecumque sint, sive ex Scriptura sacra , sive ex sanet: s Patribus, sive ex historiarum. Scriptoribus variis deductae fuerint, in quibus non sit aliqua proportionis habitudo inter ea quae fuerunt materia subjecta miraculo , quae locum miraculo dederunt, Minter ipsas res miraculosas; & si quod proin Oneretur , in quo nulla esset proportio , noc ipso fictilium foret & incredibilis fa- ula : v. g. si aliquod individuum speciei proprie dictae diceretur transmutatum ita individuum alterius speciei, hoc ipso figmentum est & fabula. At quaecumque afferatur transmutatio , seu transubstantiatio individui speciei improprie dime in individuum alterius speciei improprie dictae quae momentanea sit, dum fieri solet longe tardius juxta consuetas naturae leges, hoc ipso possibilis est & credi debet, si facti sufficiens

fuerit potestas , & ut credatur sufficiens autoritas; suifficiens autem de miraculis laudatis in Scriptura sacra probata est in nostra

Philosophia morali , sub his titulis : de Ve-

SEARCH

MENU NAVIGATION