Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Metaphysica

발행: 1757년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 철학

141쪽

non modo inter ea quae distincta sunt, qsae inseparabilia sunt, ted etiam inter ea quae separabilia sunt , imδ quae separata sunt;

v. g. est vera unitas indiversitatis inter animalitatem Petri & animalitatem Bucephali: quapropter un tas indivisibilitatis addit alia quid unitati indiversitatis , cum dicat inse-Farabilitatem , eamque omnino postulet. De Bonitate Entis.

Lege quae a nobis dicta sunt in compendio Metaphysices. De Extensione ct Duratione.

i Legi possunt in introductione, sub titulo de Quantitate, quae a nobis dicta sunt de extensione & duratione, de quibus sermo erit in plerisque locis. Extensio definita est amplitudo permanens, cujus partes simul manentes & exis. tentes , sunt aliae extra alias.

Definiri potest brevius positio partium extensionis extr partes extensionis , cujus tres sunt dimensiones, longitudo, latitudo,& profunditas, si finita sit. Cum extensio cujussi bet entis si sormalitas , ipsius partes non sunt nisi formalitates, quae sint ipsae extensiones. Duratio est quantitas continua successivar

142쪽

META PHYSICA. I 2'definitur amplitudo partium successivὸ fluentium; quae quidem amplitudo nihil aliud est quam permanentia entis in esse

suos

Contendimus utramque quantitatem, tum Permanentem, tum successivam , esse duas Proprietates entis ut est ens; atque proinde esse gradus genericos omnium Sc singulorum entium quae existunt, atque ex ho cap te pendere nostram Metaphysicam undiversiam.

Inter perceptiones omnium clarissimas certe suum locum tenent extensio & duratio; neque enim est homo tam stupidus&tam hebes qui ignoret spatium esse, esse tempus ἱ utrumque enim clarissime perci Pitur , vel ab iis a quibus negatur : itaque sit PRIMA PROPOSITIO..Extenso est proprietas Entis ut est ens. Probatur : nam extensio est proprietas enistis ut est ens, si nullum fit ens quod non sit, aut locus , aut in loco : atqui nullum estens quod non sit, aut locus, aut in loco ,& hoc manifeste concipitur , vel ab iis . quibus negatur, v. g. 1 Cartesio, qui ea de spatio dixit ; quae innuunt illud, ratione modi cogitandi, differre a corpore; hoc , vel ab ipsis Thomistis, qui extensionem virinalem in spititibus , vel in ip o Deo aia

143쪽

χ3o METAPH YsI A mittunt , hoc ab iis qui spatia ultramn in dana , ultra coelos concipiunt; ergo , juxta regulam generalem & infallibilem totius. philosophicie certitudinis, assero extensionem esse proprietatem entis ut est em.. SEc UNDA PROPOSITIO.. Duratio pariter est proprietas entis ut eae

Probatur : nam duratio est proprietas

entis ut est ens , si nihil potest supponi existens quod non permaneat in esse suo atqui nihil supponi potest existens, quo1

non permaneat in esse suo : nam, si nullum assignabile sit instans quod non sit successivum , nihil suppon, potest existens:

quod non permaneat in esse suo : atqui nullum est instans assignabile , quod non: si successivum ; ergo nullum est existens quod non permaneat in esse suo ; ergo duratio eniis ut est ens , est ipsius proprietas..Hoc pariter manifeste percipitur vel ab, iis a quibus negatur, qui, ut admiSere ex tensionem virtualem, itὶ admittunt dura tionem virtualem , quia nullum ens intelis ligi potest existens adeoque in esse suo, permanens, nisi concipiatur partium suciscessio : unde adversariorum doctrina ad summum. explicaret quid ipsis videatur du

entibus, ut sunt in ordine ad stipetiysos,

144쪽

M s T K Ρ ΗY s I c Aοῦ τ 3 2 non autem de entibus , ut sunt in seipsis.. Quid est Deus 3. Spiritus est in ordine a Lipsos necessario existens, intelligens , volens, immensus, aeternus ut autem in se est is

est actus purissimus sine duratione sine: extensione : sed qualis est haec duratio is qualis est haec extensio , quantum dista

utraque a duratione rerum creatarum , Scab earumdem extensione , imo quantum

distat ab extensione, quam Spinosstae videntur tribuere suae substantiar, exponet ut in Theologia naturali , necnon cum agam dervariis entium speciebui, & de ipsa materia.. Nunc cum Spinosistae fundamenta suae Metaphysces posuerint longe diversa ab iis quae a nobis hactensis posita sunt in nostra Ontologia, operae proelium est ut non pro .grediar ulterius, nisi postquam recensuerimi haec sundamenta, & ea devellerim ut totum aedificium cujussi bet Religionis, vel naturalis, eversivum, & ad humanae naturae: dedecus natum , monstrum nempe antra nusquam visum, radicitus extirpetur.

Dogma Spinosa. . Dogma Spinota visum est , & ipsi ejum

auctori, & ejus asseclis ita abhorrere ab omni verisimilitudine& communi hominum Isensu , ut si nude proponeretur vocibus ad certum determinatis sensum , vix posset:

145쪽

stolidissimis persuaderi r hinc utuntur u

Cibus aequi vocationum plenis, sermonemque popularem cum Philosophico malignΑPermiscent, ut facilius incautos in hoc et Toris monstrum abducant. Nos imitati Chirurgos totum ulcus aperiemus , ut tota sanies effluat, id est, vitiatum doctrinae, tum methodi qua pervenitur ad hane infamem doctrinam i demonstra- 4bimu

Quapropter hinc stipponimus Spinosiatam, qui viam qua Spinosista factua eae

methodice proponit e debet autem semet ipsum alloqui , & apud se recogitare , quaenam tandem sibi certa sunt, ut ea asserat; quaenam erronea ipsi videantur , ut ea repellat; quaenam tandem dubia , ut ea proponat; atque ego interim quaproportione vitia in ipsius sermone deprehendero , innumera autem deprehendam , haec judicio censorio notabo.

Certus sum ex sensu intimo me cogitan rem existere; notum enim mihi est illud entymema , quod instar axiomatis habeo οῦ Ego cogito , ergo existo cogitam

146쪽

Judicium. . ortum. . Ne confundantur iudiciorum motiva, tria in hoc entymemate distingui debent, ' antecedens , Consequens & consequentia et duo priora, ego cogito, ego existo cogitans, ex intimo sensu certa sunt; sed consequentia ergo non constat ex intimo sensu, Verum ex ipsa perceptione, quia nimirum percipio fieri non posse ut qui cogitat non exi stat En duo motiva, puta sensus intimi &perceptio, quae nusquam confundi debent ;sensus quidem intimi motiva sunt judici rum de entibus, ut sunt in ordine ad nos Perceptio vero ex attentione & reflexione nata, putii intuitus ipsus objecti, motivum est judiciorum de entibus, ut in se sunt . ex perceptione vero habent haec judicia

quod sint evidenter certa. . , .

tia, eodem mihi constat cum eadem evidentia res alias a me plures existere : non sum ego solas homo qui cogitem, alios intueor, qui pariter cogitant, & qui suas cogitationes vocibus mihi significant; nec pariter solus sum qui sentiam ; eamdem reperiorroprietatem in pluribus a praeter homines. .

147쪽

ν MET A P H Ys I e A. subjectis: forsan eorum sensus comites h bent cogitationes, saltem voce donantur, qua ipsum exprimant ut ab ipsis hominibus exprimitur ; sed haec expresso a me nequit integre intelligi : hinc ignoro seriem illarum cogitationum. Denique solus non sum qui sim extensus, intueor corpora extensa sicut extensus sum, & haec corpora nullo sensu videntur praedita; unde concludo ipsa cogitationibus carere.. Judicium Censorium.

Nihil hie tribuo Spinosistis, quod ab ipsis

non statuatur : haec errorum sentina ipsis necessaria est , ut profiteantur universum

unicam esse substantiam cum suis modis& accidentibus, & ut eos qui Philosophiae limen nequidem salutarunt, ad suas partes.

trahant.1'. Si Spinosista philosophice ageret, .non diceret, eodem sensu quo mihi constat de mea existentia , sed diceret de existentia mei cogitantis; nam hac voce mea subdole sumit existentiam totalem ejus qui, & c gitat , & extensus est ; existentia vero mei cogitantis mihi quidem constat ex intimo sensu; existentia vero mei extensi mihi non constat ex intimo sensiti, sed ex solis relati nibus & testimoniis, quae consequuntur sensus intimos : unde illius judicii , ego cogitansr

148쪽

META ΡΠ YsI A. 13 ssim extensus, motivum, nec sunt intimi se sus, nec ipla perceptio, sed solae relationes & testimonia quae consequuntur sensus.

2'. Cum addit, non sum ego solus qui cogitem, supponis quidem se esse hominem ,.sed nondum scit : hoc autem probandum

foret, non Vero supponendum , atque hoc probato, quid inde sequeretur Hominemι rem esse totalem, quae resultat ex te cogi tante & re extensa smul unitis..3Q. Cum ex intimo sensu non habeat Spinosista se esse extensum,1 sortiori, non habet ab eodem sensu intimo, quod existant alii homines; nec enim aliorum cogitationes ex sensa intimo nobis innoteseunt, sed illud

prudenter judicatur ex organorum similitudine, atque praesertim ex cogitationum sig-nificatione. 4'. Paradoxum est ad haec usque temporae inauditum opinionem de sensationibus. belluarum esse ex eodem sensu intimo natam, quo mihi constat me cogitare, & cum eadem evidentia cognitam. Popularis est iste sermo, & accommodatus ad captum vulgi, quod dubitanti utrum existat corpus nostrum, manum suam porrigit tangen dym , cuique judicia, nixa solis sensuum testimoniis certiora videntur mathemat cis

axiomatibus ; applaudet sane Spinosistis . Ullue favebit cum imitiei calis a Maz. μ

149쪽

1 36 MET A PHYSICA. Canum suorumque selium patronos habent eos qui sic opinantur, sicque loquuntur.

Ex supradictis observationibus, de quibus

tam certus sum quam de mea existentia , quippe nituntur sensu, quo mihi constat me existere, concludo dari entia extensa quae in tres classes possunt distribui; alia nempe quae evidenter putamur cogitantia ;alia quae ita sentium, ut conjici possit eadem cogitare, sine tamen assirmatione ς alia denique quae nullatenus cogitant. Iudicium Censoriamiai . Non sine causa sensus intimus iterum invocatur a Spinos sta tanquam motivum

illorum judiciorum, quia, si non adesset sensus intimus, haec judicia ipsi forent probanda : si probaremur autem , & certitudo plaia diversa aperte constaret in ipsis judiciis, & diversias in entibus per judicia

enuntiat s , & manifeste pateret rem cogi tantem non esse rem extensam extensone

divisibili; quod quidem unum totius systematis Spinosae certa pernicies est Sc ruina rhoc autem ne contingat, recurrunt Spino-sstae ad sensum intimum tanquam motivum

eorumdem judiciorum, ut ipsa confundan

150쪽

ex qua confusione alia ipsis commoda nas

cuntur.

χ'. Ex praedictis Observationibus id unum sequebatur, tres esse entium species; alia quae sentiunt & cogitant , quae putantura Spinosa extensa extensone divisibili; alia quae sentiunt, & extensa hac extensione ab eodem putantur; alia denique mere extensa hac extensione divisibili, atque de Dii tuta sensu & cogitationibus; id unum, inquam, sequebatur, unde homo dici poteratres totalis resultans ex re extensa extensione

divisibili , & ex re sentiente simul &cogitante; bellua verb, in hypotesi Spinosae,

res pariter totalis resultans ex re sic extensia ,& ex re quae sentit, & forsan cogitat: sic mineralia & metalla dici poterant res ex tenta per partes quae sint res , extra partes quae sint res : haec autem, quae manifesta Hint, excludunt Spinossiae ; sola confusa postulant & admittunt, hac nempe via non dum scitur utrum entia quae ab ipsis tesvocantur sint substantiae, sint modificationes : sed ut integrum se servet Philosophia candidatus , meminerit sensus intimos, coisgitationes , extensiones, postulare subjecta quibus in sint, inhaereant & inexistant: unde semper quaerendum se perest utrum sint compatibiles in eodem subjecto. 3'. Dum supponit Spinosa dari entia extensa extensione divisibili, quae sentiunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION