Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Metaphysica

발행: 1757년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 철학

151쪽

I38 METAPHYs Ie A. quae cogitant, philosophice non agit; nam haec proposit o est evidenter falsa , ut 1 nobis demonstrab tur insta.

Experientia compertum habeo tertiam speciem extensorum quae sensu & cogit tionibus destituta sunt, eme generaliorem duabus prioribus; non modo, quia omnia corpora extensa sunt, sed quia entia quorum distinetio petitur a sensu & cogitatione tandem pereunt, fiuntque mere&simpliciter extensa. Iudicium Censori mis

. En Spinosse scopus, en finis philosephanis

tis , ut tandem habeat se cogitantem , DI incoepit esse, desiturum. Reverti experientia compertum habet se tandem moriturum ,& remansuram esse rem extensam sensibus obviam , sed rem ipsam cogitantem esse desituram ; hoc nulla sane experientia potest haberi compertum. Illud addam, rem cogitantem esse plane diversiam a re merὸ extensa extensione divisibili, quia nimirum cogitatio & extenso divis, bilis, sunt absolute incompatibiles,. ut postea demonstrabo.

152쪽

Ergo cum certitudine concipio dari rem aliquam in meipso, & in entibus primae &secundae speciei, distinctam ab extensione , & illud ipsium esse principium sensuum intimorum & cogitationum. Scio praeterea illud principium distinctivum vocari viram , dcesse fundamentum mod locum dedit se divisioni corporum in viventia dc non vi

ventia.

Iudicium Censorium. Patet ex his, sicut ex praecedentibus; atque constabit ex dicendis, voces apua Spinosistas nullum sensum determinatum habere : enimvero vita quae dedit locum subdivisioni corporum in viventia & non Viventia , non est principium sensuum in

timorum & cogitationum ; nam corpora eatenus viventia dicuntur, quatenus Vegetant per intus susceptionem , ut loquuntur 2 sic corpus humanum , corpus belluinum , arbores & plantae, viventia dicuntur, quatenus Vegetant, & reducuntur in speciem nori viventium, ubi primum vegetare de sinunt : hine pars corporis censetur mortua dum vegetare desinit : hinc homo , bruintum , Censentur vivere, quamdiu res cogitans , res sentiens, uniuntur rei extensae Ve

getanti : at hujusce unionis solutione non

153쪽

i o METAPHYsICA. ideo perit res ipsa cogitans, & concludendum erit dari in meipso rem aliam distinctam a vita, quae sit principium sensuum in- timorum & cogitationum , sicut conclusum est dari rem aliam distinctam ab extensione.

Si velim inquirere quid sit vita ; in quo sita sit , id quod ipsam in me producit,

unde herba , gramen , fructus, &C. quae non vivunt, ipsam tamen servant apud me , dum inde nutrior , tot difficultates mihi occurrunt, atque meae cogitationes it coninfusae sunt , ut haec singula sint abyssus a quo expedire me nequeo, nisi meae cogitationes fiant magis praecisae. Judicium Censiorium. Hactenus Spinosista observavit: I'. In se 7pso dari extensionem , qua corpus est ; quae

quidem extensio , quatenus extensio , Non est principium sensuum intimorum & Coingitationum ; alioqui omnia corpora senti tent & cogitarent. χ'. Dari vitam , qua dicitur vivens et vitam autem esse illud principium; ergo arbores quae vegetant , & vitam habent, sentirent & cogitarent.

3'. Impudentissime mentitur Spinosa,

154쪽

META PHYSICA. 14s& nequiter se humiliat , cum ait se nesciri quid sit vita, in quo sta sit, quomodo

conservetur, &c. nam vita quae tribuitur rebus divisibiliter extensis , est, ex omnium Consensu, certa motus quantitas varie determinata in partibus organicis corporum, quae visentia dicuntur : hic autem motus

est a causa movente applicata mobili, causa, inquam , alia ab ipsis rebus divisibit ter

extensis. Quis ignorat hanc vitam positam esse in fluxu perpetuo partium quae rece dunt, & partium quae de novo accedunt ZHaec quae rusticos non latent, sunt Spin sistae abyssus, quia non audet apertὸ fateri vitam corporis positam esse in continuo sanguinis & liquorum circuitu, vitam non esse nisi certos motus spirituum quos animales Physici vocant : haec autem vita nedum sit principium intimorum sensuum &cogitationum, habet ab ipsa re cogitante, tanquam a causa saltem occasionali illorum

motuum , illarumque determinationum , quod conservet ir: confusio in re tam aperta

signum est Spinosistam velle sibi parare alia adminicula quibus sumat ut concessa, ut fieri solet, ea quae nequit probare., Spino ista. Omnium proprietatum quas novi, simis plicior & caeteris generalior, est existentia.

155쪽

n Σ META PHYSICA.Judicium Censorium. Errat Spinosista : ens idem est ac possibile; polubilitas ergo, seu capacitas exis, tendi, est omnium prima simplicior & gemeratior caeteris r unde dici potest possibile , vel est existens adhu , vel non est existens actu.

Quia ratiocinari non possem de existenis etiti eam concipiendo ligatam quibusdam subjectis, & dependentem ab ipsis , nisi

eadem subjecta antea cognosterem, a qui consideratione abstinere volo : considero existentiam , non ut simplicem proprietatem , sed totis viribus laboro ut concipiamideam universalem quae complectatur id omne quod existit, & hac via ideam entis abstractivὸ sumpti sermo sine ulla attentione ad id quod est speciale, nequidem ad meam existentiam : porro mihi sussicit ut habeam hanc ideam universalem dari aliquid quod sit existens; & hoc ipsum est

quod a me vocatur ens in communi , Mabstractivὸ sumptum , cujus proprietates examini . subjiciendae sunt, antequam pro Prietates aliarum rerum examini subjiciam.

156쪽

META PHYSICA. - I 3Judicium Censorium.

Existentiae notio itii lucida est , ut nihil

sit clarius quo definiatur ; ergo nec definitionem postulat, nec fortiori ratiocinium: hae a lux apparuit cum certitudo illarum propositionum, ego coelio, ego sum cstgitans, ex intimo sensu nobis constitit; ergo non concedenda sunr quae Spinosista postulat, neque audiri debet , cum asserit se considerare existentiam, non ut simplicem pro prietatem ; aliter enim considerari nequit. Quil sibi vult per haec verba, concipere 'ideam universalem Quid est idea unive salis quae complectatur id omne quod ex iatit 3 Nam haec idea , vel complectitur in se id omne quod existit , vel sub se cominplectitur. Si sub se complectitur omnia quae existunt , est idea entis abstractivὰ sumpti, id est , entis quod abstrahit Sepraescindit ab omnibus, quia nec ea includit , nec ea excludit.

Si complectitur in se id omne quod existit,

en Anaxagorae Panspermia, atque haec ipsa idea prorsus impossibilis est : attamen Spinosista contendit hoc unum supponendum esse, dari aliquid quod sit existens, ut habeat hanc ideam generalem quam dicit ideam entis abstractive sumpti , quae non esset nisi idea entia coIlective sumpti.

Si Spinosista philosophice ageret, grad

157쪽

ν METAPHYsICA.tim ab uno perveniret ad aliud hoe modo: Ens, ut est ens, est ipsum possibile; quod

est possisile, est necessarid possibile, & ipsius

Iroprietates communes sunt cuilibet possia ili : quod autem possibile est , non est ideo necessarid existens, non est ideo contingenter existens, sed est , vel necessario existens , vel Contingenter existens; abstrahit ergo, & praescindit, & a necessitate existendi, & a contingentia , atque demoniatraret, ut a nobis demonstratur, hasce pro positiones : Ens, ut est ens , est necessari existens ; ens, ut est ens , est contingenter existens, esse falsas ; nam , si prima vera foret , omnia necessarid existerent; si secunda , nullum ens necessarium foret, seu nullum ens existeret. Jam vero entis collective sumpti examinare proprietates, est ejusdem generis ac exa minare proprietates singulorum entium ;unde in Scyllam incidit Spinosista cupiens vitare Carybdim.

Prima proprietas quam deprehendo inente quod supposui existens, & quod a me dictum est ens generatim & abstractiv/sumptum , est existendi necessitas ; ens enim non esset , nisi existeret.

Iudicium

158쪽

METAPH YSICA,

Judicium Censioriam. Ens illud quod postulatur existens simpliciter, non postulatur necessario existens; alioqui postularetur id quod probandum est : sortasse illud ens postulatum non foret

ex eorum genere quae necessario existunt; ergo non deprehenderetur in ipso necessitas existendi ; ergo nondum probatum est dari aliquid necessario existens.

Spinosi a. Observo id omne quod cadit sub meos

sensus, tandem perire , saltem quantum ad formam : porrδ cum existere desinat, cum a meo sensu habeam me incoepisse, merito concludo caetera entia specialia, praeter ipsum eris necessario existens , non existere necessario, haec enim proprietas est essentialis enti absoluto; igitur persecte concipio dari rem aliam ab iis quae sub meos cadunt sensus, quam quidem eo persectius Percipio , quia eam concipere non possum, nisi ut existentem. Iudicium Censorium. Primo. Homo censetur cadere sub nos tros sensus; homo tandem interit solutione unionis inter rem coῖitantem, Sc rem ex-

159쪽

ensem extensione divisibili : res vero cogitans est ipsa hominis forma quae ex hac solutione non debet ideo perire. Secundo. Observatio Spinosiae restringi debet ad id quod extensum est extensione divisibili , quod non perit, nisi quantum ad formam. Tertio. Non habeo λ meo sensu quddin coeperim, vel sim desiturus; nam melior mei pars , puta ego cogitans, potuit existere antequam rei extensae unita fuerit : habeo tamen compertum ipsam debuisse incipere , sed id habeo 1 ratione , quia demonstratur contingens , non autem ab ipso sense. Quartδ. Quantum spectat ad ens, illud quod vocat absolutum , nondum probavit ipsius existentiam , nondum scitur utrum sit substantia , ac si substantia sit, debet habere suas modificationes, & attributa , quae necesserio pariter existant.

Spinosi a.

Entium specialium, quae sub meos sensus cadunt, variae affectiones mechanicae mihi non innotescunt; sed observo sensibiliter materiam unius, vel levi mutatione quar. fit in ipsius formis, fieri vulgi, materiam altςrius,

160쪽

META PHYSICA.

14 Judicium Censorium. Illud plane verum est , dummodo intelligatur illud solum quod est sensile , non autem id quod est sensili unitum , V. g.

ipsius corporis viventis, puta humani, materia transmutatur , dc fit materia alterius corporis : sed res ipsa cogitans materiae cujuslibet expers non transmutatur in aliam

rem, sed destructo corpori manet superstes, vel addicta suppliciis aeternis in vindictam scelerum , vel Deo in aeternum fruitura.

Ex hac reflexione dubitarem utrum haecentia specialia sintentia vera , nisi distincti conciperem hoc ipsis competere quamdiu existunt, & non amitti nisi cum desinunt: sed concipere non possum ens pertinere ad materiam, licet ipsius dispositio varia prae . beat hisce entibus specialibus existentiam , quia ipsam separare non possum ab iislementibus, neque ipsam concipere, nisi ipsam spoliem sui universalitate , dc determinem ad existentiam specialem. Judicium Censorium. Si haec non legissem , certe nusqua m mili potuissem persuadere negari materiam osse

SEARCH

MENU NAVIGATION