장음표시 사용
161쪽
1 8 META PHYSICA. rem extetasam, eamque divisibilem in partes homogeneas quae pariter materia sint ; certe non modo est ens , sed est substantia , cum
ipsa sit ens in se , id est, cum non postulet subjectum cui ipsa inhaereat , sed ipsi
inhaereant omnes mechanicae affectiones ex
quibus hascuntur tot entium species divisibiliter extensorum , ita ut nihil certius sit, ut amplius patebit. Nullius vero ponderis est ratio quam affert Spinosi sta : ipsam , inquit , separare non possum a suis affectionibus ; nempe materia, ut caetera entia, suam habet essentiam , puta quod sit substantia, cujus paris
Les extra partes pariter sunt materia.
Ex hac pluralitate partium quae substantiae sunt, fluunt divisibilitas, & mobi fas, quas divisione & motu sequuntur affectiones contingentes, ita ut sit indifferens ad singulas distributive sumptas ; sic tamen , ut aliquibus ex collectione tandem assiciatur : illae verb affectiones existere nequeunt materia separatae t ipse vero ab ipsis su Cessive spolietur , dum aliis afficitur; sic ipsa Concipitur , nec sua spoliatur universalitate. Si quem Philosophiae gustam posset habere Spinos sta, intelligeret universalia non ex itatere nisi in singularibus, eaque per existentiam determinata non fraudari sua univer
162쪽
Quanquam ex hoc duas deduco conis clusiones certas & mea experientia nixas rPrimam nempe, id omne quod concipitur ut
necessariὸ existens , existere in se ct a se : aiareram, id quod non existit necessario, existere in alio, is ab alio, neque posse concipi nisi
ab alio. Iudicium Censorium. Lectores suos ut pecora campi habeat necelle est Spinosista, qui haec non modo asserit , sed vult praetere persuadere haec' eadem sua niti experientia , quasi verblaec objecta posset experientia attingere :non adducit autem experientiam suam, nisi quia desunt motiva illarum assertionum : ξpsa materia de qua modo loquebatur , quae non concipitur ut necessario existens, non existit in alio cui insit & i harteat , sed ipsa subjectum est cui insunt& inhaerent omnes mechanicae affectiones , ut modo Spinosista fatebatur : mihi cogitanti, seu potius, meis cogitationibus nonis dum assignatum est subjectum cui insine& inhaereant; nec enim possunt inhaerere corporibus vel viventibus, unde subjectum illud debet esse planὰ diversum a re extensa divisibiliter : imo non poterit in posterum
assignari , nisi sit res ipsa cogitans plans
163쪽
isa METAPHYsI Ais diversia a re extensa extensione divisibilε. Praeterea plurima sunt quae concipiuntur ut necessario existentia , v. g. aeterUR duratio, extensio immensa , necessario immobilis, de indivis1bilis, atque generatim loquendo, quaecumque attributa substantiae necesIario existentis , quae tamen non exis tunt in se ; nec enim substantiae sunt , nec existunt 1 se, quia fluunt ab essentia earum origine,
Eorum quae suam existentiam habent ab alio tanquam a causa, duae sunt species ratia imitantur naturam entis necessario exis tentis, quatenus videntur ex sensu existerea semeptipsis, atque sola ratio contrarium detegit : alia manifeste sunt in alio , nec separati possunt a suo subjecto : homo, V. g. arbor, &c. entia sunt primae speciei; fig ra, color, &c. secundae Judicium Censoriania I . Quod entia primae speciei videantve existere a semetipsis , illud ex sensu conia
tare non potest.2'. Nusquam visa sunt existere a semet
ipsis , sed visa sunt existere in semetipsis; Nec enim haec entia alteri insunt, sed in se sunt ; non inhaerent, sed subsistunt,
164쪽
M ET A PHYsICA Isratque ipsis inhaerent entia secundae speciei rnemo ipsis tribuit aseitatem , sed solam in- seitatem , atque 1, cum in seitatem ab ipsis detrahere Spinosista non possit , ut eadem excluderet a notione substantiae , in seitati adjunxit astitatem , ut defectu astitatis, ea ab hac notione excluderet.
Ens est nomen generale quod complec titur id omne quod est , & id omne quia potest existere : sed quia distiniste cognoscoentia singula non existere eodem modo, cum aliud sit necessarium , & alia plura minime necessaria , atque inter haec alia habere videantur existentiam distinctam , quae potest vocari subjectiva, quia subjectum est aliis entibus quae nusquam habent existentiam separatam.
Judicium Censoriam. Existentia similis est in omnibus entibus , quia communis est omnibus ; nec enimentia per existentiam differunt , sed petsolas essentias entium t existentia quaevis distincta est ; nihil enim est existens nisi per suam existentiam, quemadmodum nihil est ens nisi per suam essentiam , existentiae notio adeo lucida est , ut abstrahat ab alia
165쪽
M ET A privs Ie A. quavis affectione : quapropter quod necessaria sit, quod contingens , quod sit separabilis, quod sit inseparabilis , illud a sola Critur essentia entis , cujus est existentia ;ergo quo titulo existentiam dicere potest
subjectivam , id est , quae subjectum sit
Corum entium quae nusquam habent existentiam separatam
Spinosi a. Id omne quod est , vel est in se, vel est . se; vel est distincte in alio , & ab alio , vel est in alio & ab alio sine distinctione: quod est in se & se substantiam voco; quod est distincte in alio & ab alio , voco
modum substantiar, sive ens modificatum , quod tamen est modificatio: tandem quod est in alio & ab alio sine distinctione, oco accidens : haec autem entis divisio perfecta est, quia non datur ultra. Jud, cium Censorium. Illa divisio ex dolo & fraude manifesthconfecta est , cum .in quolibet membro divisionis duas coniungit essentias quae sola subdivisione debuissent proponi, ut sciretur utrum una postulet aliam , V. g. utrum, in seitas postulet a seitatem, utrum in alietas
Postulet abalietatem , nam , si una Pro-
166쪽
prietas alteram non postulet hac divisione , tanquam concessiim sumit id quod erat probandum. Itaque sic Spinosistae debent procedere: Omne quod est , vel est in se , vel est in alio : tunc enim exhauritur latitudo entis: omne quod est in se, vel est a se , vel est ab alio. Quod est in alio, vel est in alio essentia liter, vel est in alio contingenter. Haec clara sunt, & juxta Dialecticar severioris regulas, divisiones adaequatae sunt 3 nihil supponitur. Quaecumque afferuntur , inconcussa sunt : supponit autem Spinosistatotum suum systema , id est, supponit tanquam cretum , non esse Creatorem coeli de terrae , neque Factorem , nos cogitantes desituros, virtutem raon esse remunerandam , scelera non ede punienda , & veritatem non esse manifestandam.
Egomet existo , sed contingenter; nam sentio me incoepisse , & me desiturum ; ergo ab alio existentiam habeo ; atque inde concludo me esse ens modificatum , aut modi ficationem entis determinatam ad certam formam dc ad certam durationem : sentio meam existentiam & a quavis alia sep
167쪽
as ME T A PH Y3Ic a Judicium Censorium. Qitae hucusque Spinosa dicta sunt,
astruunt quidem entia caetera praeter sub tantiam necessario existentem , & ejus attributa, esse contingentia, & suam existentiam habere ab hac substantia ; unde desecta a seitatis excluditur ab ipsis existendi nece .utas , quod quidem omnes confisentur ,
sed hucusque nihil allatum est a Spinosistis quod probet ea non elle entia in semetipsis; nihil proinde quod ex defectu institatis 1
nitione substantiae eadem excludantur; quod tamen demonstrandum erat , non suppO
Porro nedum demonstraverit haec entia non esse in seipsis quae de materiae dixit Spinossia , astruunt ipsam esse in se , &quod addie de suis entibus modificatis nempe haec entia habere existentiam effectivam , & separatam 1 quacumque alia e hstruunt ipsa pariter esse entia in se , quia hoc ipso quod habeant existentiam effectivam , & separatam 1 quacumque alia , se-ouitur eadem non esse entia in albo , dc non esse modificationes & contradictoria: videtur loqui, cum ait illud ens modificatum esse substantiae suae modum, aut ipsius modificationem ..
168쪽
suoruplex sit Ens. Cum disputavi de distinctione entilam ,&c. species entis, ut ens est, attuli in exercitatione;. atque probavi modos, rationes, formalitates, accidentia , &c. quae sunt e loci synonimae voces, esse revera entia; enimvero, si entia non sunt, quare ens dicitur a Cartesio, vel res, vel modus; a S. Thoma vel res, vel ratio; a Scoto , vel subia tantia , vel siubjectum , vel sorma; a Commentatoribus , vel substantia , vel accidens;; a Barbaris, vel ens, ut id quod, vel ens , ut id quo. Et certὸ si modi, rationes & caetera synonima entia , non sunt antecedenter ad quamlibet mentis operam; si non sintentis species, jam ens multiplicari non poterit; nam multiplicari non potest , nisi siti di ferentiae multiplicantes positive diversae, si illae rationes non sunt revetii entia ; ergo recte concludebat Langenherius ens reve a multiplicari non posse; ergo revera unum est ens : illud autem unum mea cogitatio est, cujus intime conscius sum; ergo illud unum metaphysice certum est mihi cogi-
Quid ad haec adversarii nostri 3 Responderit rationes illas reverei non esse nihil ;non esse tamen entia , sed esse entium modos; ergo juxta ipsos medium datur indec
169쪽
herius , Carthesianos& Thom istas, ipsosque debellabat, cum ex eorum principiis coΠ-Cludebat ens non posse revera multiplicari: ridebat merito; me praesente, definitionem quam D. Regis de anima tradidit, & quam aliquando expendemus, hanc scilicet; oima rationalis est cogitatio per se subsistent , quasi subjectum omnium cogitandi modorum is Nam I'. Cum dicitur, cogitatio, haeQvox modificationem significat , non rem , seu substantiam ; cum dicitur, per se subsiL. tens , adest substantia 3, cum additur, quae sit subjectum , sed non est in rei veritate subjectum, nihil est recipiendum modorum omnium , sed non sunt in rei veritate
Ad haec atten lant Thom istae , attendant Carte1iani, & videant hoc argumento inese
tricabili se esse planὸ superatos quod ego limultis annis intellexeram, quod & in scriptis, Sc in disputationibus publicis objeceram , antequam Langenherius Batavus ad nos venisset ε, quid ergo ipsi praestandum erat 3 Hoc argumento dcbebat Carte si alios,& alios arguere , & statuere nobiscum modos seu rationes esse entia positiva quae positive disserant subjectis , quae positivo inter se distinguantur Sc antecedenter alquamlibet mentis operam.
Philosoplii omnes egomet in non modo multiplicant ens, ut ens est, sed etiam dixti
170쪽
i18 META PHYSICA.dmi , atque utuntur particula disjunctiva; nempe cum dicunt sens, vel est res, vel est Tatio : tamen observatum a me fuit illud
esse minus accuratum; nec enim ulla res
potest esse sine modificatione aliqua; sic pariter nulla modificatio potest existeresne ulla re : quapropter, ut accara te, quod
Philosophum decet, loquar, multiplicationem exponam, divisionem vero rejiciam: quapropter , nedum utar particula disjunc-εiva , ut contra adhibeam particulam copulativam : hoc modo ens est & res & ratio : unde verae sunt duae propositiones, res est ens, ratio es ens; ergo ens multiplex; ergo res & ratio sunt entia.
Hic obtervandum est Spinosam , qui omnia serme Philosophiae principia negavit, admittere duas spectes entis, puta rem sive substantiam & modificationem , licet tres primo nominaverit, & quartam admiserit, ut constitit stupra. Quaeri debet eo loci utrum multiplicatioentis in rem & rationem sit adaequata. Epicurus & Gagendistae hanc esse ad aequatam negant; nam praeter Deum de atomos Gassendus admittit spatium indefinite expansum in quo moveantur : hoc au- te in spatium , nec est substantia, nec est modificatio ; sic tempus quod successivum est , nec est res, nec est modificatio; ergo datur aliquod ens quod nelue res sit, neque m