Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Metaphysica

발행: 1757년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 철학

171쪽

METAPAYs I A 119 dificatio st; proindeque juxta eum multiplicatio entis in rem & rationem adaequata

non est.

Hic autem agitur da re gravissimi momenti in rebus philosophicis, & cujus affirmatio dc negatio constituunt in illis, rebus insigne di scrimen; nempe nemo est qui non percipiat spatium illud proinde: esse positivum : percipitur praetereae repugnare terminum in spatio , ultra quem nomst aliud spatium; illud proinde esse necessario immensum; percipitur illud non posse: dividi, non posse moveri non posse an-- nihilari, non potuisse creari, uno Verbo, ipsum este necessario aeternum. Jam vero, sive dicatur substantia, sive dicatur modificatio, haec modificatio arguit substantiam quae sit necessario in immensum extensa, quae non posui dividi , quae sit immobilis, quae produci non potuit, quae non possit annihilari, uno verbo, quae sici

necessario aeterna.

Ex altera parte, si negantur ea quae per cipiuntur de spatio, & in spatio, jam nulla erit certitudinis philosophicae ratio ultima quae sit in fallibilis : unde opinionum diversitas, mo Oppositiob; nonnulli enim sunt, . praesertim Thomistae & Cartesiani, qui constantissime negant ea quae de spatio dc in spatio percipiuntur, quique fidei cathol se favere sbi videntur,contra quos da

172쪽

iύο META PHYSICA. PRIMA PROPOSITIO. Multiplicatio entis in rem dc rationem est adaequata. Probatur : nam adaequata est, si omne

quod supponi potest existens, sit aut res, aut modificatio : atqui omne quod potest supponi existens, est ens, aut res, aut modi-ticatio; nam omne quod supponi potest existens, vel est in se, vel est in alio , seu vel requirit subjectum cui insit, inhaereat& inexistat, vel non requirit : non potest dari medium inter haec duo; si requirit, modificatio est, cujus differentia constitutiva dicitur ideo inalietas : si non requirit, res est seu substantia, cujus differentia constitutiva est inseitas; eigo multiplicatioentis in rem & rationem, est adaequata. SAc UNDA PROPOSITIO. Spatium est extensio rei extensae, tempus est duratio rei durantis : unde demonstrabitur dari substantiam quae sit ens positi-Vum , quae sit necessario immensa, quae sit indivisibilis, quae sit immobilis, quae non

possit annihilari, quae non potuit creari; uno verbo , quae sit necessario aeterna; demonstrabitur , inquam, tum in Somatologia, tum in Theologia naturali. Cum autem hanc sententiam sequimur,i'. Ultima ratio philosophicae certitudinis

Diuiti o

173쪽

In iudiciis nostris de entibus, ut in se sunt, illaesa manet & infallibilis.

Σ'. Nedum dogmati Spinosis arum sa- eamus, qui negant dari poste plures subia

tantias, ut contra haec sententia suppeditet argumentum efficax & insuperabile contr1 illud Spinosae dogma nefandum. 3'. Haec via infinita propemodum suppeditat argumenta contra consequentias a.

principiis Cartesianorum deductas, quibus videtur statui mundi aeternitas necessaria, impossibilitas creandi materiam, n si creetur tota; proindeque ipsus extensio necessario immensa, quibus materia statuitur in rei

veritate immobilis, indivis bilis, &c.

Quamobrem non minori alacritate pra sentem sententiam ruemur, quam eam

maturo examini subjecimus , antequIm in Iucem prodiret qualis a nobis proponitur.

Dices : Haec sententia pugnat in ipsisterminis, si omne quod extensum est divusibile sit ; atqui omne quod extensum est, est divisibile , ergo haec sententia pugnat in ipsis terminis. Distinguo majorem : si omne quod ex tensum est carens partibus quae substantiae sint, sit divisibile , concedo majorem : si omne quod extensium est per partes quae substantiae sint, extra partes quae substantiae sint, sit divisibile , nego majorem : atqui,&c. distinguo minorem : omne quod ex-

174쪽

361 META PHYSICA. tensum est per partes quae substantiae sint, extra partes quae substantiae sint, est divis bile , concedo minorem : omne quod extensum est per partes dumtaxat extensi nis, extra partes extenson s est diu sibile,

nego minorem : ergo, &c. nego consequentiam.

Itaque quidquid Thomistae & Cartesianis iis sensibus attigerunt , ill ad idem ipsis visum est diuisibile : sed illud idem partes habebat & habet quae substantiae sint, extr1Partes quae ubstantiae sint : petiere divisibilitatem ab extensione, quae petenda est ab hac pluralitate partium quae substantiae sint, non autem ab ipsa extensione; unde non modo concludunt id omne quod est divia sibile esse extensum, verum etiam id omne quod est extensum esse divisibile ita ut extensionem, quae est gradus genericus Cu-justibet entis, Cartesius crediderit & docuerit esse gradum materiae specificum & differenti alim; ita ut quidam e suis discipulis, vel

celebriores, docuerint ipsam extensionem esse materiam ipsam, materiam & exten-saonem esse synon imas voces : sed haec omnia

fusilis refellentur tum in Theologia naturali, tum in Soma thologia , ex quibus constabit duas esse extentionis species; aliam quae sit mobilis & divisibilis, ortam ab infinitudine partium quae substantiae sint, quae quidem infinitudo materiam constituit

175쪽

aliam quae sit indivisibilis, quia est substantiae extensio, quae caret partibus quae subia tantiae sint. Utrum Ens sit genus univocum respe diu

substantia ct modificationis. Alii negant, alii affirmant: pro quibus sit

PROPOSITIO. Ens est genus transcendentale & univoia cum respectu substantiae & modificationis Probatur : nam illud est genus transcendentale & uni vocum respectu substantiae de modificationis, quod omnia complectitur sub se, ita ut ratio ipsius nominesgnificata, sit plane similis in omnibus :atqui ens, ut ens est, omnia complectitue sub se, & ratio ipsius nomine significata, pu- capacitas existendi, similis est in omnibus, omnia enim similiter possibilia sunt , ergoeens, ut est ens, est genus transcendentale& uni vocum respectu substantiae & modificationis. Objectionum Solutio.

Objices 1'. Quod includitur in differentiis sui divisivis, ab illis non praescindit ἀsed ens includitur in disserentiis sui divisia vis , ergo ab illis non praescindit

176쪽

16 METAPHYsICA. Nego majorem : nam ex eo quod emincludatur in differentiis multiplicantibus, revera sequitur quod ipsae non praescindant ab ente, seu abstrahant : sed nullatenus sequitur quod ipsum non praescindat ab iis ut sunt differentiae multiplicantes: sic animal priescindit ab homine, licet in homine includatur animalitas. Miror plures e nostris in hac occasione tam turpiterfuisse deceptos qui majorem hanc probaverunt; forsan quia sine examine admiserunt quoi dixit Magister Barbay art. unico, cap. 3. ubi de genere loquitur , in quo postquam dixit genus non includere sor maliter differentias sui multiplicativas , ut sunt sui multiplicativae, quod ego constanter Postulo, vult probare ipsum non includi in iistem disserentiis : tunc enim promis- ὸ sumit includere & includi, quae duo tamen maxime differunt. Instabis : ex concessis, ens includitur in suis differentiis: sed genus non includitur in differentiis divisivis; ergo ens non est

genu S.

Distinguo minorem : genus subalternum& infimum non includuntur in differentiis

multiplicantibus, concedo minorem : quia haec genera non complectuntur sub se omnia genera ; genus transcendentale , nego minorem; ergo, &c. distinguo consequens rens non est genus subalternum aut infimum ,

177쪽

METAPHYsICA. Is sconcedo consequentiam : transcendentale, nego consequentiam.

Urgebis: genus transcendentale dici non potest in concreto de differentiis multiplicantibus t atqui ens de illis dicitur, nam

inleitas est ens, in alietas est ens; ergo , &c. Nego majorem e quae vera foret, si ageretur de generibus subalterno 8c infimo, quia nimirum haec duo genera non con-Veniunt omnibus : at nihil est quod non si ens, & cui non conveniat existendi

Premes: orgo disserentiae generis essent species generis, quod absurdum est. Respondeo hoc quidem absurdum esse in generibus subalternis & infimis , v. g. rationalitas non est animal : sed hoc non est absurdum in genere transcendentali, quod enim concipitur non est absurdum: atqui hoc concipitur; ergo absurdum non est, V. g. inalietas est ens, in seitas est ens. Ins stes t disserentia generis non debet tribui alteri differentiae oppositae, v. g. dici non potest , rationalitas est irrationalitas ratqui tribueretur, quippe dici posset, in seitas est ensin alio; ergo, &c. major vera foret,s ageretur de generibus subalterno & in fimo : at evidentissime falsa est, quia agitur

de genere transcendentali; nam concipitur

institatem esse ens in alio , nec esse subia tantiam ἱ ergo est modificatio.

178쪽

Probatur major : si in seitati conveniret in alietas, haec in alietas foret ens in alio , proindeque in alietati conveniret alia inalietas, & sc in infinitum : sed absurdus est ille progressus in infinitum; ergo propositio major vera est. Nego minorem : nam ille progressus in infinitum concipitur; ergo non est absu dus; ergo datur, nimirum datur in partibus materiar, in partibus extensionis, quidni & in illis formalitatibus Z Objicies 1 R. Ens includit capacitatem existendi : sed capacitas existendi est modificatio ; ergo ens includit modificationem. Distinguo minoiem : est modificatio,

prout genus est capacitas existendi, conc do minorem '. prout modificatio est speciesentis, nego minorem : proindeque ens includit modificationem tanquam genu S capacitatis existendi, non vero tanquam speciem suam : unde dici potest, ens habet modificationem : hoc autem uni vocum est, & senus, tum in substantia , tum in modificatione ; in substantia quidem, quia substantia habet modificationem; in modificatione vero, quia modificatio habet suam modificationem. Instabis : si ens includerer modificationem, ut genus modificationis su 1 constitutivae, puta ut genus capacitatis existendi,

includeret inalietatem; si includeret inalie-

179쪽

META PHYSICA.

tatem , includeret differentiam sui multiplicativam : hanc autem non includit, quia ab ea praescindit ; ergo incommoda ex omni parte, si eras dicatur genus transcendentale,& uni vocum respectu substantiae & modificationis. Distinguo majorem : includeret in alietatem ut differentiam constitutivam modificationis , prout haec modificatio genus est capacitatis existendi , concedo majorem :si ens includeret modificationem , ut genus capacitatis existendi, includeret inalietatem , ut differentiam sui multiplicativam , nego majorem : atqui, &c. distinguo minorem: atqui non includit inalietatem , ut differentiam si multiplicativam , quia ab ea praescindi quaten is est differentia sui multiplicativa, concedo minorem : eam non

includit ut differentiam constitutivam modificationis , prout modificatio genus est

capacitatis existendi, nego minorem : ergo,&c. nego consequentiam.

At, inquies , modificatio , ut genus est capacitatis existendi, est ipsa species entis; ex alia parte inalietas , ut est disterentia constitutiva modificationis , prout modificatio est genus capacitatis existendi , est ipsa differentia multiplicativa entis; ergo semper verum erit dicere quod ens includat in suo conceptu modificationem , quae est una e suis speciebus , & inalietatem,

est differentia sui multiplicativa.

180쪽

t fg META PHYSI A. Distinguo consequens: vere dicitur quodens includat in suo conceptu modificationem , quae est una e suis speciebus, & in alietatem, quae est differentia sui multiplicativa, spectatas sub alio respectu, S, ut alia

munia obeunt, concedo consequentiam e

includat sub illo respectu , id est, modificationem , ut est una e suis speciebus , Scinalietatem, ut est differentia sui multiplicativa, nego consequentiam : hoc autem est

commune & univocum ipsi substantiae de modificationi. Primo. Substantia includit modificationem , quae est species entis, sed eam includit ut genus in seitatis ; includit pariter ina lietatem , quae est differentia mόhiplicativa entis, sed eam includit ut est Terentia constitutiva modificationis; quippe substantia includit in seitatem ; in seitas autem est modificatio , & modificatio constituitur pecinalietatem.

Secundo. Modificatio includit modificationem , quae est species entis, sed eam includit ut genus in alietatis ; includit pari ter in alietatem, quae est differentia multiplicativa entis, sed eam includit ut est differentia constitutiva modificationis, nam modificatio includit in alietatem; inalietas auistem est modificatio, de modificatio constituitur per in alietatem.

Urgebis: hoc posito, una species generis includerot

SEARCH

MENU NAVIGATION