Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Metaphysica

발행: 1757년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 철학

181쪽

METAPHYsICA. I 6'includeret aliam : absurdum consequens ;ergo & antecedens.

Distinguo majorem : hoc posito , una species generis subalterni includeret aliam, nego majorem : una species generis trans.cendentalis includeret aliam, subdistinguor includeret aliam ut genus differentiae sui constitutivae, concedo majorem : praecise ut sui speciem, nego majorem. Porro, absurdum est unam speciem generis subalterni, aut infimi, continere aliam sub quocumque respectu ; absurdum etiam est unam speciem generis transcendentalis continere aliam ut speciem sui generis : sed non est absurdum unam speciem generis transcendentalis, puta substantiam, continere aliam, ut est genus differentiae sui constitutivae : nam haec absurda non sunt, quae concipiuntur : atqui haec omnia concipiuntur, concipiuntur quippe illae propositiones : Ens

est pVsibile; possibile babet po sibilitatem; pos

militas est modificatio ; modiscatio est genus possibilitatis; inalietas est differentia constitutiva modicationis; ens est oe substantia ct modi catio ; institas ct inalietas sunt diserentia multiplicativa entis : insitas est constatiυa substantia ; inseitas est modificatio ;modiscatio est genus institatis; modificatio est ens in alio ; inalietas est modificatio ; mo disicatio genus est inalietatis : jam vero quidni dieatur istud quod concipitur , cum

182쪽

r o M ET A PHYSIC A.

quidquid concipitur, illud sit certissimum,& assirmari possit sine ulla errandi formidine. Objicies 3'. Si ens seret genus transcenis dentale , foret species : atqui ens non est species; ergo, &c. Distinguo majorem : soret species, prout species est totum constans ex genere & differentia , concedo majorem : prout species est quid subjicibile , nego maiorem : porro ens non est species subjicibilis , quia convenit omnibus, sed ens est totum constans ex genere & differentia, nam ens habete sentiam ; quippe forma entis est essentia , ut existentia est sorma existentis ; albedo forma albi , humanitas hominis: unde, sicut

nihil existit nisi per existentiam , nihil album est nisi per albedinem, nihil homo est nisi per humanitatem, ita nihil est ensnisi per ei sentiam. Porro quod habet essentiam, habet essentiae partes; nec enim essen tiae sunt sine partibus, ut ipsi fatentur adversarii : porro essentiae partes duae sunt , genus & differentia ; haec strictior , laticie illa ; ergo ens constat ex genere & diffe

rentia.

Si ipsi adversarii attenderent ad suam-met doctrinam, haec utique docerent. Admittunt tres proprietates entis ut sc ; veritatem , bonitatem , unitatem; admittunt proprietatem attributum esse reciprocum .

183쪽

META PHYSICA. I Inecessarium , fluens abessentia; admittunt nullam esse essentiam sine genere dc differentia , & dubitant postea utrum admittant in ipso ente ut sic genus S diffe

rentiam.

At, inquient, repugnat in terminis aliis quid constare ex genere & differentia , &non esse subjicibile; nam quod constat ex genere & differentia agnoscit genus supr1 se : sed quod agnoscit genus supra se est subjicibile ; ergo quod constat ex genere& differentia est subjicibile. Nego propositionem : ad cujus probationem , concedo majorem, & distinguo minorem : quod agnoscit genus supra se, si illud genus non sit ipsum ens, est subjicibile , concedo minorem : si illud genus sit ipsum ens , nego minorem : proindeque ens ut sic , constans ex genere & differentia, esset subjicibile, si genus illud esset aliud quam ens : quemadmodum homo ex genere & differentia constans , est subiaiicibilis, quia genus hominis est quid aliud quam homo : sed prosecto non est subiajicibile , quia genus illud non est nisi ip

sum enS. Contra solutionem , genus transcenden

' tale subjicitur generi ut fic; ergo species est subjicibilis. Distinguo majorem : si genus ut sic non sit ens quod est genus transcendentale, coim

184쪽

METAPHYsIC A. 37 3tere, quas dicunt attributa : sed ista apud Spinosistas non sunt nisi voces quas notiones dicunt, quibus substantia possit concipi , & quae in rei veritate nihil sunt. χ'. Modificationes, quae pariter esse ne queunt sine subjecto cui insunt, sed subjectum sine ipsis potest existere , quas accidentia appellant. Haec non ita malὸ; duplex enim est modificationis species , alia essentialis , alta

contingens.

Essentialis modificatio quadruplex est, puta genus , differentia , species , proprietas, sumpta in abstracto, de quibus actum fuit in exercitatione. Haec quatuor dicantur dicitur pars essentice strictior; sive sit tota essentia , sive totum resultans ex genere de differentia, sive sit propGetas, id est, gradus fluens ab essentia. Hactenus hancce modificationis divisionem esse adaequatam, ita ut nulla possiet afferri modificatio , quae differret a modificatione prius definita , & duabus illis speciebus, Philosophi docuerant. Sed Spinos star tertiam modificationis speciem admisere, quam modificationis nomine donaverunt, quam tamen alio nomine

attributa per me licet ; sed nomine attri

sit gradus genericus qui aicitur pHU viae cimtiae latior , sive sit gradus differentialis qui

185쪽

r MET A PHYSICA. dicunt ens modiscatum ; quasi vero sit aliquod ens in quo gradus essentiales supra memorati non sint; quasi vero quodlibetens, sive substantia sit, sive modificatio sit, non ' sit modificatum. Ut illud alteram, duo de hoc ente modificato statuunt. 1'. Ne credatur quod sitens a se , statuunt ipsum non habere existentiam a se, sed eam habere ab ente ab-ialuto acceptam.

2'. Ut suprὲ vidimus, illud ens modificatum definiunt ens quod est distincte in alio, ct per aliud : haec autem verba dis tincte in alio & per aliud idem significant

ac habere existentiam separatam a quaVis alia existentia, quae quidem existentia effec

tiva est, subiviri gyn

tia recipiantur in ente modificato. Haec blaterant, & alia longe plura quae recensuimus, ut asserant mineralia, metalisla , plantas, ani alia, homines, non ellenisi modos hujusce substantiae, quos cohonestavere nomine entium modificatorum ;ea tamen conditione , ut remaneant ipsius modificationes. Haec ob oculos ponere , resutare est: haec autem ut asserant , eo de entiae veniunt , ut materiam, quae varia suarum partium dispositione constituit varia, corporum ex-hensorum species, quae praebet, ut aiunt ipsi,

186쪽

METAPHYsICA. 27sexistentiam entibus mere extensis, non modo substantiae, sed etiam entis nomine indignam esse voluerint : sed lege quae a nobis supra dicta sunt. Ex his sequitur nullum existens concipi posse quod non habeat existentiam sibi propriam , qua vel existat in se, vel existat in alio tanquam subjecto cui insit S inhaereat:

existentiam vero, quantumvis propria iit dedistincta , entis quod inhaeret alteri, nunquam esse separatam , aut separabilem a

subjecto cui essentialiter inest & inhaeret. De Substantia. Philosophi ducem Aristotelem secuti, putὶ Arabes , rem seu substantiam definieruntem per se subsistens; qua definitione polita ,

perseitas habita est ut differentia entis multiplicativa & constitutiva rei seu substantiae. Philosophi nostrates dederunt ipsi methanc definitionem substantiae unanimi ferme consensu : sed tandem deprehenderunt posse homines convertere hanc definitionem in pravum usum , ut revera factum est : cum aliam inquirere debuissent, eam

retinuerunt, atque, ut averteretur abusus,

huicce voci determinatum sensum dederunt : unde data hac definitione oubstantia

est eni per se subsistens, addiderunt, id est, independens a subjecto inhasionim, unde ipsa.

187쪽

176 META PHYSICA. perseitas nihil aliud erat nisi independet tia a subjecto inhaesionis : sed ipsa vox perseitas etymologia sua alium indicat sensum ; quod adeo verum est, ut egomet cum aliis sequentem objectionem mihi proposuerim.

Dices : lolus Deus per se subsstit ; ergo substantia ut m definiri non debet ens per

se subsistens.

Distinguebam antecedens : solus Deus per se subsistit , hoc sensu quod nullam sui Causam agnoscat, concedo: hoc sensu quod solus non dependeat a subjecto inhaesionis , nego, proindeque distinguo consequens:

non debet definiti ens per se subsistens , id

est , ens quod excludat causam sui, concedo : id est , independens a subjecto in harusionis , nego. Haec libenter non legebam , sed tan em observatum a me fuit ipsam definitionem accurate retineri , & explicationem facit Anegligi, atque praesertam temporibus non tris, quibus creationis possibilitas facta est ampla disputationum leges : differentiam substantiae quaesivi , quae lucidius substantiae naturam aperiret, & in seitatem detexi. Qui 1 Spinosistae 3 huic voci adjunxere a seitatem , qua voce aperte sumunt unicam esse substantiam, quae ab ipsis definitur ens in se ct a se , Sc substantiae nomine spoliant caetera, quaecumque sint, entia, sive vege-

188쪽

METAPHYs I CA. I Itent, sive sentiant, sive cogitent, ita ut unius vocis, puta aseiras, additione Universum non sit nisi haec substantia numero una cum suis modis.

Igitur substantia a me definita est ensin se ; tunc enim intelligitur quod illudens non sit in alio cui inhaereat& inexistat;& certe in seitas melius intelligitur differentia multiplicativa entis, & constitutiva rei, quam perseitas ; quemadmodum in alietas est pariter multiplicativa entis, & constitutiva modificationis.

Proprietas est substantiar, quam laudat Aristoteles , qu bd ipsi nihil sit contrarium ;proindeque quaecumque substantia incorruptibil s est ab intrinseco, est proinde in- generabit s, ut fusilis docebitur ; adeoque sola creatione nasci potest , solii annihil a tione potest destrui ; varias quidem pati potest & patitur modificationes & determinationes ; sed ratione sui incorruptibilitatem servat , quod quidem observatione dignum est.

Quotuplex sit Substantia.

Epicurus, Lucretius , plures admisere subitantias , sed homogeneas, id est , ejusdem speciei; corpuscula nimirum solida infinitis configurationibus donata , sed inlectilia, quia unumquodque unica est sub-

189쪽

i 8 META PHYSICA. stantia, quae moverentur in spatio , quod spatium nec est res , nec est modificatio :quae quidem corpu'cula post varios itus &reditus ita coaluerunt , ut tandem mundum hunc aspectabilem , opus nempe fortuitum, effecerint. Eamdem doctrinam tenuit Gassendus, sed emendatam , in hoc praesertim quod aliam admiserit substantiam , quae crea Vitipsas atomos , quapropter specie multiplicem.

Aristoteles plures admisit substantias pariter homogeneas , pu a materiam extensam , ed cuius partes extra parteS sunt totidem lubstantiae , quae proinde sunt divisibiles : unde extensio atomorum dicitur indivisibilis, quia quaelibet atomus supponitur unica substantia ; extensio velo materiae dicitur divisibilis, quia quaelibet materiae pars est subitantia. Quaestio est utrum Aristoteles admiserit substant am specie aliam a materia : plura sunt argumenta, quibus demonstratur ali mspecie ab ipso non fuisse ad miliam ; atque, cum ipsa materia secundum se & ratione sui sit mere passi .a , finxisse formam quam-

dam, quam ipsius discipuli d xere sub Lin-rialem, quae foret principium motus & ipsarum impresssomim, atque cogitationum , quam dicebat actiam primum corporis cer

tis organis donati ; sic Democritus in suis

190쪽

atomis admittebat principium motus, quod nusquam explicuit.

Nostrates tamen Philosophi facti tandem Aristotelis discipuli admittebant, & semper admiserunt substantiam specie multiplicem ,

puta spiritalem S. corpoream : sed ante tempora Cartesii haec substantiae di v isto erat

mera hypothesis, neque in ipsorum menistem veniebat ut inquirerent quo pacto illud posset demonstrari , v. g. non quaerebatur utrum anima rationalis esset substantia a corpore diverta : sed , hoc suppolito , quaerebatur utrum ipsa foret immortalis, id est, utrum foret corpori luperstes ; atque , dum ventum erat ad illud punctum, quod exercebat functiones spiritales , demonstratio

completa censebatur.

Unde dum Cartesius sua usus methodo discrimen illud inquisivit , & ipsum demonstrasse sibi visus est , atque juris publici fecit, tantus gentis philosophicae fuit applausius, ut d unum desiderari visum fuerit ;nempe quod laxiori dc liberiore at pumenis ratione prosecutus fuerat, hoc contractiore de Geometrarum more Ob oculos poneret, quod quidem postulanti Mersennio conces.ssi : inde tot Elogia vel Epitaphia , marmori incisa , ejus memoriae conlecrata sunt, tanquam homini , qui coi pus & spiritum substantias esse specie diversas demonstra erat s nonnullia tamen reclamantibus, unde

SEARCH

MENU NAVIGATION