Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Metaphysica

발행: 1757년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 철학

211쪽

diversa a substantia Spinosiae; ergo infinita substantiae, sed homogenear, quae subjecta sint illarum proprietatum, & affectionum

mechanicarum.

Enim vero dari debet subjectum divisibilitatis, subjectum mobilitatis, seu cui inhaereant divis bilitas & mobilitas, quod fit proinde divisibile dc mobile : atqui substantia Spinosistarum non polle esse tale subjectum , nec ipsa entia modificata ,

cum ipsis sint illud ipsum subjectum divis bile tu mobile, & vestitum caeteris alia tionibus mechanicis vel contingentibus. At , inquiet aliquis, quaecumque hactenus Nicta sunt, non obstant quominus haec entia modificata sint in alio, puta, juxta caeteros Philosophos, in Deo. Distinguo propositionem : non obstane quominus sint in alio tanquam in loco, concedo : tanquam in subjecto inhaesionis, cui in sint , nego : porro de hoc uno praecise agitur : agetur aliquando de loco , tum in. Theologia naturali, tum in Somatica.QΠARTI P sto P Ο S ΙΤ Ι O. Entia modificata , quatenus sunt extensalsimul & cogitantia , non hab. ni ab ipsa

extensione materiae quod cogitent.

Probatur : sed quid probatione opus est boc iplum fatemur dipulosistae, quoium unus

212쪽

sic loquitur. Percipio igitur certissime dari in me, ct in entibus primae ct secunda hpeciei , rem aliquam distinc avi ab extensione, ct hoc ipsum e se principium sensuum ct cogitatio num ; bed addit, novi praeterea illud princia

pium ese vitam: unde alia entia sunt vel viventia, vel non viventia: sed contra hanc

additionem sit QUINTA PROPOSITIO Vita, quae dicitur dedisse locum subdivisioni corporum in viventia dc non viventia , non est principium sensuum intimorum & cogitationum. Probatur : nam acitus ortus a certa quan titate motus in partibus organicis , cujus funct o tota posita est in eo quod corpus

mere vegetet , generetur , nutriatur , augeatur , alteretur, tandem corrumpatur ,

non est principium sensuum intimorum Acogitat onum : atqui vita actus est ortus a certa quantitate motus in partibus organicis, cujus functio tota posita est in eo quo corpus mer8 vegetet, sive corpus illud vegetans sit unitum rei sentienti, ut in bel- tuis; rei sentienti & cogitanti, ut in homi nibus, sive non sit unitum, ut in mineralibus, metallis, arboribus; ergo vita non est principium sensuum intimorum Sc cogita ,

ionum.

213쪽

Quid ad haec Spinosistae 3 humiliter eo fitentur se nescire quid sit vita ; quid ergo

asserunt cum dicunt ipsam esse principium sensuum intimorum 8c cogitationum ait men ex hoc fonte pendet tota Philolophiae Spinosistarum fortuna ; nempe nos sentientes dc cogitantes esse desituros quo uno asseclas sibi fecere eos , qui , cum prosesi1 fuerint Religionem , sentiunt conscientiae reclamantis remorsus , quod ejusdem religionis praecepta neque secuti fuerint nec velint. Ut ut est, cum semel Spinosistae fatentur esse in entibus modificatis primae dc se cundae speciei rem distinctam ab extensone, certum est sensus intimos dc cogitationes non inhaerere iisdem entibus , ut sunt extensa ; ergo in iisdem entibus aliust dari debet cui insint de inhaereant,quod sit unitum rei extensae; ergo encia modificata primae 8c secundae speciei sunt res totales, quae resultant ex re extensi extensione diis visibili, de ex re : quae fit vel mere sentiens ς.

sic brutum in illo systemate , vel sentiens fimul, dc cogitans ; sic homo.

Iam vero , dum res extense vegetans, putὶ corpus nostrum, tandem corrumpitur, res ipsa , puta materia , semper permanet,

quia haec corruptio nihil aliud est qu mipsa transpositio partium materiae ; solvitur quidem unio inter corpus dc rem ipsam

214쪽

M E T A P A Y s I c A. 2d 3 sentientem & cogitantem : at , cum sola Vegetatio pereat, & permaneat res ip a, quae vegetabat, puta corpus nostrum : p ritne solutione hujusce unionis res ipsa sentiens simul & cogitans 3 cum enim res sentiens & cogitans dispar sit a materia ejuiaque modificationibus, quodnam est signum sussiciens ut asseratur non sentienteS-cogitantes desituros, sussiciens, ut ex hoc uno de altera vita desperemus 3 ipsa res extensa permanet; quidni permaneat res sentiens de cogitans ZHaec sussiciunt ut intelligamus Spinosiam, cum dixit mineralia , metalla , arbores, belluas & homines , non esse substantias , sed substantiae suae modos, mutasse sola

nomina , non res ipsas : haec enim sunt mera nugamenta , & aberrantis rationis dein

liri a ; quid est enim modus existentiam habens non modo distinctam , sed separatam a

hoc nusquam auditum nec lectum fuerat ante ipsius tempora.

Utrum substantia Spinouarum fit extensa

simul σ cogitans. Spinosa suam substantiam , quam prius μdixerat ens in se & a se, definivit extensam & cogitantem ; non quod sic eam concipiat, ut modo videbitur, sed quod omnis realitas quae est in entibus modificatis

debeat eci in hac substantia, vel secundum

215쪽

METAPHYsICA suum esse formale, vel secundum aliquia eminentius in eodem genere. Jam vero cogitatio & extensio vel divis

h lis, sunt in ipsis entibus ; ergo sint in

substantia necesse est : revera cum una non sit altera, nec cogitatio sit extenso

spectatae in ordine ad se sunt incompatiabiles, sed spectatae in ordine ad idem subjectum, sunt compatibiles. At quomodo sunt in hac substantia, quuita simplex est , ut non modo excludat hse partes physicas aut divisibiles, sed etiam ParteS metaphysicas, & omnino indivisibiles; excludit enim a se quamlibet quantiaetatem sive discretam , puta numerum , sive

Continuam, sive permanentem, ut extensionem , sive successivam 3, id enim omne in quo pi uralitas est, ab ipsa excluditur quomodo , inquam, sunt eaedem quantitates in hac substantia; En difficultaς quam vix saperabilem Spinosistat confitentur , atque, ut ab hac se liberent, ut aliqua de sua substantia possint exhibere nova , praeter substantiam , Praeter entia modificata & accidentia, put, quasdam notiones, quas attributa dicunt, sine quibus nulla soret hujusce substantiae perceptio ; haec attributa sunt duratio , existensio , sed praesertim persecta simplicitas de qua supra. His postis, sic ab hoc laqueo expedit: se conantur : ipsa substantia est ipsum ens

216쪽

META PHYSICA. ZO fgenerale & universum, abstractive sumptum ab entibus modificatis & accidentibus, cujus proinde attributa non sunt nisi generalia; v. g. substantia non est cogitans nisi generatim , dc abstrahendo a tali &tali cogitatione , proindeque a multiplicitate cogitationum , & haec cogitatio gen ratis est verum substantiae attributum ; cogitationes vero speciales tales & tales sunt varii cogitandi modi, sunt attributa entium modificatorum. Idem dicunt vinosistae de extensione substantiar: extensa est extensione generali; extensio autem illa generalis caret partibus,

quia infinita est; quod ut intelligatur , stamen intelligi potest. I . Infinitum dicunt illud cui nihil addi potest , quae notio false est nisi addatur,itii ut additum non faciat infinitum aut majus, aut diuturnius. a Q. Observant, id quod 1 nobis infi- , nitum dicitur, esse revera finitum SC a nobis non posse concipi infinitum ; scilicet Varia extensorum membra alia aliis addita, qualiacumque sint , nusquam posse facere extensionem infinitam , hoc autem illud esse , quod infinitum vocamus ; haec sint mentis rusticae opera, certe non sunt operamentis philosophantis : dum percipitur alia quid esse hujusce Daturae , ut concipiatur Tepugnare terminum ultra quem non sx

217쪽

illud ens, illud infinitum dicimus; sic

duratio finita, quaecumque sit, hora, dies, faeculum ; hoc ipso quod terminetur, quiae

Concipitur repugnare terminum ultra quem

non sit duratio , durationem dari infinitam concludimus, idemque de extensionuasserimus. Ut autem confirment quae de cogitati ne & extensione a se dicta sunt, proponunt simul fundamentum generale illarum assertionum : substantia , inquiunt, est ensipsum generale; ergo ex stentia generasis, caeteras sub se complectens , est verum attributum substantiae; varii autem modi existendi sunt entium modificatorum. Sed Spinosistae plane caecutiunt 2 qu propter contra eos sit

PROPOSITI o Substantia Spinosae est mera Chimera. Probatur : nam 1'. Substantia Spinosae admittit in se pluralitatem entium , puta institatem & aseitatem, quae sunt modificationes omnino diversae , ut patet ex ipsa definitione , qua dicitur ens in se , & ensa se : atqui ex altera parte, eadem substantia excludit pluralitatem non rerum modo ,

sed modificationum ; ergo haec substantia non est substantia.

Et certὸ nulla est substantia sine proprien

218쪽

M E T A P H Y s I ε A. 2 γratibus, quae sunt modificationes essentiales: atqui substantia Spinose non agnoscit nisi vocibus proprietates, seu modificationes essentiales quae revera fluant a grada specifico substantiam contrahente ; ergo substantia Spinose reverti substantia non est. Σ'. Noli est substantia cogitans ; nam substantia Spinois non cogitat nisi cogitatione generali & abstrahente a quibuslibet speciebus cogitationum : atqui non datur substantia cogitans cogitatione mere generali , quae abstrahat a quibustibet cogitationum speciebus; nam substantia , cujus primum attributum est existendi necessitas , mera chim era est , si non habeat varias perceptiones , v. g. omnium figurarum mathematicarum, quae sunt in ipsius immensitate , omnium formalitatum metais physicarum essentialium , infinitas entium possibilitates, &c. atqui, Stente Spinosa , ipsius substantia nec habet, nec habere potest omnes illas perceptiones ergo merachi mera est. 3'. Non est substantia extensa vel, si supponatur, dico eam non esse extensiam nisi extensione generali 1, nam haec extensio ge neralis nusquam potest concipi sine numero partium quae sint extensiones ; neque enim potest dari filia extensio abstrahens pluralitate dc numero partium , quascum- Suae quaerant voces Spinosistae, quaecumque

219쪽

ic t M E T Α Ρ Π Y s I C A. quaerant adminicula; unde purum spectrum est Spinosae substantia, quae sit extensa. COROLLARIUM.

Sequitur non dari in hoc systemate subiectum extensionis indivisibilis , & hoc gratis concesso, quod ipsa substantia sit subiectum extensionis indivisibilis : tunc entia modificata qnae forent subjecta divisionis, nusquam postent fieri modi hujusce substantiae ; nusquam possunt supponi modi substantiae indivisibilis ; nam modi sunt modificationes substantiar, & ipsi substantiae inhaerent, atque inexistunt: porrδ modi divisibiles non pos1unt inhaerere substantiae indivisibili, nam modi divisibiles non possunt fieri indivisibiles: atqui, si inhaererent

substantiae ind visibili , fieri indivisibiles;

inhaererent enim penetrative huicce substantiae , quod repugnat in ipsis terminis; ergo vel concesso quδd substantia Spino sit extensa extensione divisibili, non daretur subjectum divisibile , cui inesse posset extensio divisibilis , sed aliam rationem hujusice principii sun lamentalem , divitabilitatem nempe extensionis non posse r

peti nisi a pluralitate partium , quae sub stantiae sint; quae ratio sola integrum Phulosiophiae Spinosist uuin corpus , si tamen

dicipotest Philosoplita, diruit & evertit.

220쪽

METAPHYsICA 2 odi Interim redimus ad quaestiones a Meta-

physicis tradi solitas de aliis substantiae

speciebus.

Substantia duplex distinguitur ; alia universalis, alia singularis. Substanta universalis definitur una apta dici de multis : haec autem vel est una apta

dici de multis, sine sui divisione, vel est una apta dici de multis cum sui divisione. Res una apta dici de multis sine sui divisione , puta Deus, qui dicitur & de Patre, Sc de Filio, & de Spiritu sancto; nam catholice & in rei veritate dicitur : Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus sanctus est Deus ; at sine ulla divisione , quia essentia divina sine sui divisione tota est in

Patre , tota in Filio , tota in Spiritu sanctor unde non modo tres persenae sunt inter se inseparabiles, & quid unum unitate in se parabilitatis ; sunt praeterea , quia essentia divina immensa est , quid unum unitate circum incessionis, qua Pater totus est in Filio, Filius totus est in Patre , utraque persona tota in Spiritu sancto ; ipse vero totus in Patre & Filio. Res una apta dici de mult s , Om sui divisione , puta homo; cum enim dicitur, Petrus est homo , Paulus est homo , intellig1tur quidem qu d tota essentia hominis

sit in tribus personis , sed divisa ; hoc enim ipso quod ellentia hominis sit contingens,

SEARCH

MENU NAVIGATION