장음표시 사용
221쪽
sequitur quod ipsus individua necessario
non existant, quod respondere possent diversis tempor bus, diversis locis, nec enim
possisnt elle aeterna, nec immensa: ergo tura humana , sic caeterae naturae contingentes non possunt elle quid unum unitate in d visibilitatis , nec quid unum unitate circum insessionis; unde si in divinis perso-Nae non confunduntur, nec substantia separatur , aliud omnino est in rebus creatis quoad substantiae separationem. Hic observandum res illas universales non existere positive sue in divinis, sive in creatis, sed formas universales eatenus existere, quatenus sunt in singularibus; nam praeter Patrem , Filium & Spiritum sanctum, non datur quarta res, ut contendebat Abbas I iachim, habens divinitatem : sic in creatis , praeter individua, non datur res habens humanitatem. Substantia singularis prout singularitas, Opponitur universalitati, it1 est numero una, ut non sit apta dici de multis, v. ghaec manus, Michael, &c. .
Substantia singularis duplex est; alia
partialis, alia totalis. Suustantia partialis ea est quae venit incompositionem alterius , cujus perfectiones non continet, & a quo per unionem perficitur , v. g. corpus nostrum est substantia partialis , quia veni γ in compositionem
222쪽
hominis cum anima rationali a qua perficitur, & cujus persectiones non continet. Substantia totalis ea est quae non ad jungitur alteri a quo perficiatur; 1ic Alexander, Gabriel. Substantiam singularem totalem vocant individuum; sic Baiardus est individuum naturae equinae, Olibrius naturae humanae , Michael naturae angelicie, Spiritus sanctus naturae divinae; agendum ergo est
De Individuo. In dividuum aliquando sumitur late, aliquando sumitur stricte. Late sumptum est quodlibet ens unum numero : eo sensu haec albedo dici potest individuum ; eo sensu individuatio nihil aliud est quam unitas numerica: De individuatione sic sumpta loquebar, clim disputavi de principio individuationis. In dividuum stricte est substantia singularis , totalis, singularis, id est , ut supra , quae ita una est, ut non sit apta dici de multis; loquor jam de individuo sic sumpto.
Triplicem ipsi tribuunt incommunicabiis litatem Philosophi nempe incommunicabi litatem alteri tanquam subjLeto inhaesionis 3 incommunicabilitatem alteri tanquam inferiori , de incommunicabilitatem alteri tanquam toti ; Petrus , v. g. habet, i
223쪽
,ia MATA PHYsICA quiunt, hanc triplicem in m munica bil talem.
Primo quidem habet incommunicabilitatem alteri tanquam subjecto inhaesionis; nam illud est incommunicabile alteri tanquam subjecto inhaesionis , quod non potest inhaerere, sed est quid per se subsistens : atqui Petrus non potest alteri in hae rere , sed est quid per se subsistens; nec enim est albedo, aut alia formalitas, sed est res; ergo Petrus habet, &c. Hoc primum bene.
Deinde Petrus habet incommunicabilitatatem alteri tanquam in seriori; nam illud est incommunicabile alteri tanquam inferiori,
quod nihil agnoscit se inferius : atqui Petrus nihil agnoscit se inferius ; est quippe itὶ
numero unus, ut non possit dici de multis; ergo Petrus habet incommunicabilitatem alteri tanquam inferiori : hoc alterum bene. Denique Petrus habet incommunicabilitatem alteri tanquam toti; illud enim habet incommunicabilitatem alteri tanquam toti , quod est totum subsistens leorsim 1 quovis alio : atqui, ut videre est, Petrus est totum subsistens seorsim a quovis alio; ergo Petrus habet incommunicabilitatem alteri, &c. Hoc ultimum non satis accurate dictum Philosophis; scilicet ut aliquid habeat incommunicabilitatem alteri tanquam toti,
224쪽
non sussicit quod sit totum subsistens seorsim quovis alio: sed requiritur ut illud ε quod to um est subsistens seorsim a quovis alio, non pollit adjungi alteri a quo perficiatur: Porro Petrus ipse , qui jam totum est subsistens seorsim a quovis alio, potest adjungi
alteri a quo perficiatur, ut certius ex se quentibus fiet; ergo Petrus non habet incommunicabilitatem alteri tanquam toti, sed habet duntaxat incommunicationem.
Quapropter ad individuum stricte sumptum requiruntur quidem & incommunicabilitas alteri tanquam subiecto inhaesionis, de incommunicabilitas alteri tanquam in seriori : sed rigorose loquendo, non re quiritur incommunicabilitas alteri tanquam toti; sufficit, absolute loquendo, incommuin Dicatio ; enimvero distingui debet inter
illud quod est individuum, seu hypostasis
essentialiter , quales sunt tres personae divinae, & illud quod non est individuum seu hypostasis, nisi Deo volente dc ordi nante , qualia sunt supposita creata. Ad individuum essentialiter requiritur quidem incommunicabilitas alteri tanquam toti et sed ad individuum, Deo libere volante, susscit incommunicatio.
Nihil est praeter individuum, quod duplicem illam habeat incommunicabilita
tem, & incommunicationem alteri tanis
gliam toti; nam quod est communi c. a
225쪽
xi META PHYSICA.bile, vel alteri tanquam subjecto, vel alteri tanquam inferiori, vel denique communicatur alteri tanquam toti, illud non habet duplicem illam incommunicabilitatem, nec habet incommunicationem alteri tanquam toti : atqui omne quod est praeter individuum , vel est communicabile alteri tanquam subjecto inhaesionis, vel alteri tanquam inferiori; vel communicatur alteri tanquam toti: nam quod est praeter individuum, vel est accidens, vel est substantia universalis , vel est substantia singularis partialis : atqui accidens communicabile est alteri tanquam subjecto inhaesionis ;substantia universalis communicabilis est alteri tanquam inseriori : denique substantia singularis partialis communicatur alteri
Primo quidem, accidens communicabile est alteri tanquam subjecto inhaesionis ;nam quod est essentialiter determinatio, affectio subjecto inhaerens, illud est communicabile alteri tanquam subjecto inhaesionis : atqui accidens est essentialiter determinatio , affectio subjecto inhaerens; ergo accidens est communicabile, exc. Deinde substantia universalis communicabilis est alteri tanquam inseriori; nam illud est communicabile alteri tanquam in feriori , quod contrahitur tu determinatur ,
vel per differentias dividentes, ut per gra-
226쪽
METAPNYSICA. 2Isdus numericos : atqui substantia universalis Contrahitur & determinatur , vel per diffe- Tentias dividentes, v. g. animal per rationalitatem & irrationalitatem , vel per gradus numericos: v. g. homo per Petrei ratem , Pauleitatem ; ergo substantia universalis communicabilis , &c.
Denique substantia singularis partialis
Communicatur alteri tanquam toti; nam illud communicatur alteri tanquam toti,
quod subsistit in alio tanquam in toto, cujus est pars ; atqui substantia singularis partialis lubsistit in alio tanquam in toto
cujus est pars : v. g. manus , caput aergo substantia singularis partialis communicatur, &c.
Quamobrem nihil est praeter individuum quod habeat incommunicabilitatem , dcaveri tanquam subjecto inhaesionis, &alteri tanquam inferiori, & incommunica tionem alteri tanquam tori.
Individuum dicitur a Graecis a Latinis autem subsistentia seu suppositum dicitur quidem hypostasis , subsistentia , suppositum; quia ipsum est individuum , quod proprie subest, & subjicitur caeterisOmn bus, & universalibus, & accidentibus,
Primo quidem ipsium est individuum, quod subjicitur universalibus, ut videre est in arbore Porphyriana, cujus eXtre
227쪽
, i s METAPHYsICA mum locum obtinet Petrus; &, ut probari potest hac ratione, in d viduum id ipsum est quod subjicitur universalibus , si in pro positionibus individua sint subjectum, de universalla sint attributum, neque fieri possit ut universalia sint subjectum, dum individua sunt attributum : atqui in propositionibus individua sunt subjectum, Atiniversalia sunt attributum; neque fieri potest ut, dum individua sunt attributum, universalia sint subjemim, v. g. dici potest, Petrus est homo ; nec dici potest, homo est Petrus; ergo ipsum est individuum, quod proprie subest & subjicitur universalibus. Deinde vero ipsum est individuum quod supponitur & subjicitur accidentibus: nam quod .recipit accidentia, quod est totum, cui accidentia insunt, &quod ab accidentibus denominatur, illud proprie subjicitur accidentibus: atqui individuum recipit accidentia, totum est, cui accidentia insunt , & quod ab aecidentibus denominais tur : Petrus, v. g. totum est illud cui insunt sanitas, scientia , calor , &c. totum est quod proprie denominatur sanum , scienS , calidum, &c. quia denominationes, ex recepto axiomate, siunt suppositorum, non partium;
igitur individuum proprie supponitur, &subjicitur accidentibus ; adeoque individuum merito vocatur a Graecis a
Latinis subsistentia, seu suppositum. Individum
228쪽
Individuum etiam dicitur terminus ultimus substantiar; quia , si ab universalibus
Procedamus ad compositionem totius sub stantiae, v. g. ab ente proce, mus ad comis
positionem Petri , ipsum est individuum,
quod invenitur ultimo completum & terminatum , V. g. ratio entis , substantiae ,
corporis, spiritus percipientis, imaginantis , sentientis , proindeque hominis; & quaelibet accidentia confluunt in Petro , de it:. terminantur in eo ut Petrus non sit in alio . vel tanquam in subjecto inhaesionis , vel tanquam in inseriori, vel tanquam in toto, cujus sit pars ; igitur individuum merito dicitur ultimus substantiae terminus. In dividuum simpliciter vocatur hyposta- sis , suppositum , subsistentia , si sit naturae minime percipientis: v. g. hic lapis dicitur suppositum; hic vermis dicitur suppositum; hic equus dicitur suppositum , &c. Si vero sit individuum naturae percipienistis, non tantum vocatur hypostasis , stuppositum, sed persona : V. g. Pater aeternus est persona, Gabriel est persona, Joannes est persona : hinc persona recte definitur a Boetio individua natura rationalis substantia didicitur individua , quia incommun cabilis, est alteri tanquam subjecto inhaesionis, alia teri tanquam inferiori; nec communicatur alteri tanquam toti: dicitur naturae rationalis, Lom. m.
229쪽
ri 3 META PHYSIe A. quia sola substantia percipiens merito dies tur rationis capax.
Haec vox maxime aequivoca est, varios
que sensus patitur : cum substantia definiebatur ens, sive universale , sive singulare, sive partiale, sive totale , per se subsistens, id est , independens a Lbjecto inhaesonis; ideo subsistentia sumi poterat pro perseitate , id est , pro independentia a subjecto inhaesionis , & tunc erat differentia entis divisiva , & constitutiva substantiae, opposita nempe inalietati , qua constituebatur modificatio, atque subsistentia sic sumpta separari non poterat substantia, sed in nostr sententia, in qua substantia definita est, ens in se , nulla aequivocatio timenda est , nec subsistentia dici poterit de re universali , neque de re singulari partiali i sed dumtaxat de te singulari totali:
quaecumque autem aequivocationem totant
sine ulla iasione vetitatis , mihi planε
arrident. Subsistentia apud antiquos Parres nomen est concretum, non abstractum, scilicet Latini Patres per subsistentiam intelligebant quot Graeci per hypostasim, ut patet ex epist. S. Hyeronimi ad Damasum Romanum Pontificem et porro constanusiimum
230쪽
est Graecos Patres per hypostasim intellexisse suppositum ipsum. Quanquam Scholastici serε omnes, praesertim recentiores, nomen subsistentia, abia
stractum, non concretum volunt, non in
telligunt per illud, suppositum ipsum, sed id quo suppositum ipsum est substantia
singularis totalis. Nos autem, licet quaestio sit de nomine, malumus sequi veteres, & nomine bubsistentia intelligere suppositum ipsum : forma itaque suppositi dicatur subsistentialitas , suppositalitas. Magnam circa hanc vocem S. Hyeronimus passus est dissicultatem. Postulabatue ab eo ut tres admitteret subsistentias: su sstentiae nomine credebat intelligi substantiam ς hinc, quia fidem Nicaenam tenebat, tres subsistentias in natura divina admittere
nolebat , ne cogeretur admittere tres se stantias, quae quidem maxime observari debent; nec enim , cum non separabat subsistentiam substantia, idem sentiebat cum Arianis, Sabellianis, qui pariter non dis. tinguebant inter subsistentiam & substantiam; urgebatur tamen ab Episcopis Catholicis , qui subsistentiarum nomine personas intelligebat, ut tres admitteret subsistentias. Quid tum S. Doctor 3 Epistolam scripsit duplicem ad Damasum Romanum Ponti.
