장음표시 사용
231쪽
faciendum. Has legant Fratres nostri ab Ecclesiae gremio divulsi, & agnoscent quae tum erat lententia Catholicorum de dignitate & potestate Romanorum Pontificum: verum ista ad Theologos. Est iii rebus theologicis magni momenti proposita quaestio de subsit stentia, & pertinet ad duo praecipua Christianae Religionis mysteria, Trinitatem nimirum & Incaris nationem. Ut illud intelligatur, Catholica fides docet in mysterio Trinitatis unam esse naturam substantialem , & tres subsistentias, seu hypostases : docet eadem fides in mysterio Incarnationis duas esse naturas sub stantiales, & unicam hypostasim, seu subsistentiam.
Porro in hisce duobus fidei articulis graviter lapsi sunt Antiqui , & magni nominis Haeretici, Sabelliani, Ariani , Nest
riani, Eutychiani, apud quos omnes conia tantissimum erat istud principium, natura
O persena bunt unum ct idem atque solis
vocibus disserunt, ex quo oppositas inserebant conclusiones, Sic enim Sabelliani contra Trinitatem:
IVatura substantialis ct subsistentia sunt unum
se idem : atqui juxta fidem est unica natura divina; ergo est unica persona distina. Sic Ariani ex opposito , natura substan
tialis cy subsistentia sunt unum ct idem ised de fide est tres se personat , ergo trer evi
232쪽
M ET A PHYsICA Sic Nestoriani contra mysterium Incarinnationis , natura substantialis cir siubsistentia sunt unum ct idem : atqui juxta sidem duasunt natura in Chri sto; ergo junt duae persona. Sic denique Eutychiani ex opposito, natura substantialis in subsistentia sunt unum ct idem e sed est unica persona in Christo
juxta fidem ; ergo est unica natura. Philosophi 1umus , ideoque has Haereses auctoritate non expugnamus; sed ratione sola demonstrabimus falsissimum esse principium istud Haereticorum , naturam subistantialemo subsistentiam esse unum is idem.
Sed antequam ad nostrum systema acceis damus , prius exponenda sunt Thomistarum Sc Scotistarum placita. Sic itaque Thomistarum opinio explicatur 9 refellitur. Duo sentiunt de proposita quaestione multi e Thomistis : primum est s0bsistentiam in abstracto sumptam , seu subsistentialitatem , & existentiam substantialem, esse unum & idem, atque solis differre vocibus : alterum est subsistentialitatem disitingui actu ex natura rei, a natura substantiali. Cum Thom istae dicunt subsistentiam dic. tingui actu , ex natura rei, a natu a substantiali, eorum sententia longissime differt ab erroribus Haereticorum : ouapmptes in
233쪽
Christo catholice profitentur adversus Ne torianos unicam esse Verbi subsistentiam ,& adversus Eutchianos duas naturas subLtantiales, divinam & humanam. Contra Sabellianos tres in divinis admittunt personas. Denique contr1 Arianos unicam naturam , quae in tribus personis subsistat, confitentur.
Quod spectat ad primum de subsistentialitate, sive supposita litate, & existentia
substantiali, hallucinantur & refelluntur. 1'. Ex ipsis Thomistis, ea plusquam vocibus disserunt, quae diversas habent definitiones , diversosque conceptus : sed exi C. tentia substantialis & subsistentialitas diversias habent definitiones , diversosque coninceptus ; siquidem existentia substantialis est id, quo substantia est formaliter extra nihil; subsistentialitas autem est id , quo substantia constituitur hypostasis, sive suppositum : atqui definitiones illae diversae sunt , conceptus illi diversi sunt; ergo subsistentialitas &existentia substantialis disserunt plusquIm Ocibus; ergo saltem juxi Thom istas diutinguntur ratione ratiocinata : quae Vero ,
ut ostendimus , ratione distinguntur, ea positive formaliter distinguntur; ergo, S c. 1'. Illa actu positive differunt, Quorum ubi unum est , ideo non est alterum : atqui
ubi est existentia substantialis , non ideo est substantialitas ι nam multa sunt quae ha-
234쪽
METAPHYsICA. 2ως bent existentiam substantialem , nec tamen habent subsistentialitatem : v. g. in diVinis , juxta melioris notae Theologos, natura divina existentiam habet substantialem , ut natura est , neque tamen habet subsistentialitatem , ut est natura; alioquin forent quatuor personae in divinis : jam vero apud nos pedes , caput, &c. existentias habent, substantiales ; alia est enim existentia pedis, alia capitis ; neque tamen habent substantialitates, quia pes non est persona, caput non est persona, sed personae pars; ergo existentia substantialis & subsistentialitas postive differunt. Dices : unica est existentia in Christo Domino. Distinguo : unica est existentia totalis , quae complectatur tot existentias partiales, quot sunt in ipso positive distincta , coacedo : quae non complectatur tot existentias partiales, quot sunt positive distincta,
Probatur : si humanitas Chrilli propriam
haberet existentiam, Virgo beatissima tantum genuisset hominem, non Deum, Pro - indeque non posset dici Θωτ .
id est, Dei-para, sed id est, Deisera; quod quidem damnavit in Nestorio synodus Oecumenica Ephesina ;ergo humanitas Christi propriam uon habet
235쪽
aa META PHYSI EA . Nexo majorem : nam, ut Virgo beatis. sma sit vere mater Dei, non requiritur quod generatione attingat existentiam Verisbi , sed sufficit quod generet hominem
hypostatice unitum verbo, sicut is paterest, haec mater est hominis, qui materiam subministrant ad efficiendum corpus humanum , licet non crearint animam rationa Iem , non crearint materiam; imo licet, ut docebitur, non produxerint motum requi
situm, sed, quia subministrarunt & disposuerunt materiam , ex qua consectum est Corpus unitum substantialiter animae rationali ; ita Maria proprie mater est Dei; licet non attigerit existentiam Verbi divini, sed sufficit quod , operante Spiritu Sancto, ministraverit & disposuerit materiam ex qua confectum est Christi corpus, quod ianitur hypostaticὸ Verbo divino. Explicatur Scoti aram Sententia. Scotistae cum caeteris docent substantiam distingui subsistentialitate , ita ut subsiLtentialitas superaddat aliquid substantiae Creatae : quidnam vero illud est quod superaddit 3 duplicem, inquiunt, negationem , aliam actualis communicationis, aliam communicationis aptitudinalis alteri
tanquam supposito : hinc Petrus suppositum est, quia nec unitur, nec uniri postulat
236쪽
META PHYSICA. 22 Ialteri tanquam supposito : at humanitas Christi non habet subsistentialitatem , quia
unitur alteri supposito, & anima rationalis separata caret etiam subsistentialitate, quia, licet non uniatur corpori, postulat tamen
ipsi uniri. Ad hancce sententiam , quam proxime accedit nostra; sed aliter Scotistis, aliter a nobis exponitur : sua dicant Scotistae; nostra dicemus : sic itaque Nostra demonstratur Sententia. Ut illud accuratilis fiat, inquiri debet quae sit ratio format s constitutiva hypostaseos, sive supposit: ρῆ quo demonstrato, facile patebit quid subsistentia superaddat subia tantiae: facile solventur plures difficultates, quae solent proponi in pia senti negotio. Missis aliorum opinionibus, ne longior fiat haec dissertatio, st
CONCLUSIO. Ratio formalis constitutiva hypostaseos est tota luas mouificans substantiam , quae non sit communis pluribus. Probatur : hv postasis enim est ens : ens autem , vel est substantia , vel est accidensi: hypostasis non est accidens, quia seoi sim .ex stit in se, non in alio : hinc , si quaerias,
237쪽
et puero, utrum albedo , virtus, sciem xia, &c. sint personae, reponet has forma itates personas non esse, sed esse alicujus personae modificationes; ergo hypostasis est substantia r substantia autem , vel est communis pluribus, seu universalis, vel non est communis: hypostasis non est substantia
Communis, v. g. natura humana non est
persona, sed est alicujus personae natura , igitur hypostasis est substantia minime cominmunis pluribus : porro haec substantia minime communis, vel est partialis, vel est rotatis: hγpostasis non est substantia partialis a V. g. manus, pedes, oculi, non sunt personae, sed personarum partes; igitur hypostasis est substantia minime communis pluribus, quae sit totalis; proindeque totainlitas modificans naturam, seu substantiam , quae non sit communis pluribus, est ratio
formalis constitutiva hypostaseos, substa tiae , suppositi, personae, individui. Obe ctionum Solutio.
objicies i'. Natura humana in Christo est substantia minimὸ communis pluribus& totalis, non tamen est hypostasis, seu
persona; ergo ratio formalis constitutiva hypostaseos non est totalitas, &c. quod minime communis sit, fatentur omnes, quod
vero fit totalis, sic demonstto : illud est
238쪽
METκPHYsICA. 227 substantia totalis, quod habet omnes suas partes, tum essentiales , tum integrantes;
physicas Jc metaphysicas: atqui omnes illas partes habet natura humana in Christo , ergo est totalis; ergo foret persona, & conis sequenter duae forent in Christo personae, quod est contra fidem. Distinguo majorem probationis : illud est substantia totalis , quod habet omnes suas partes, nec adjungitur alteri, a quo perficiatur, concedo : si adjungatur alteri, a quo perficiatur, nego : porr5 natura humana in Christo omnes suas habet par tes , sed adjungitur alteri, a quo perficitur; proindeque nego consequentiam.
Itaque, ut aliquid sit substantia totalis , debet habere omnes suas persectiones, sed non debet habere plures, id est , non debet
iungi alteri, a quo perficiatur, V. g. ut nu-mgrus ternarius sit totalis, debet habere tres unitates, non plures, quia , si non habeat tres, ergo non est ternarius : si habeat plures, ergo ternarius totalis non est, sed est pars alterius, puta quaternarii, quinarii, &c. qui censeri debebunt totales& completi. Idem potest exemplo aquae explicari : unus aquae scyphus seorsim ab alio quovis consideratus est una aqua totalis, & ultimo terminata , quia suas omnes habet partes
xequisitas ad aquae scyphum interram; dc
239쪽
2 28 M E T A s M v s I c χώpraeterea scyphus non est adjunctus alteria quae tanquam pars ejusdem; si vero scyphus totus, quantus est sine ulla imminuti ne suarum partium, adjiciatur stiteri aquae, tum desinet esse aqua totalis & completa, di fiet alterius aquae pars. Totalitas, inquit egregie Magister Barbay, ct integritas rerum finitarum, duobus modis potest perire nimirum detra tione o additione, ut pater in innumeris; nam omne totum snitum suam totalitatem perdit, non solumper detractionein alicujus quod ei inesse deberet, sed etiam peradjectionem alicujus quo melius o perfectius sat , sic aqua, quae sola totum erat, addis a Oceano, totum esse definit , ct fit pars. 'Idem patet in arboribus quae inseruntur, imo & in ipsis artefactis; arbor enim to talis ante insertionem , insertione facta , non est total s, sed partialis ex eo quod alteri arbori fuerit adjuncta. Quae omnia hic dicta sunt, possunt rei' εaccommodari ad mysterium sanctae Incarnationis; nam in Christo Domino iuxta fidem sunt duae naturae, & una per naliatas e porio, si ratio sormalis constitutiva
hypostaseos, seu personae, nihil aliud sit
quam totalitas mox exposita, consequens est duas esse in c hristo naturas , & unam
personalitatem ; nam ad hoc satis est quod
240쪽
natura humana, hypostatice unita verbo, non servet amplius suam totalitatem : atqui natura humana hypostatice unita Verbo, non servat amplius suam totalitatem; nora
quod careat aliqua perfectione ; sed quddunione fuerit adjecta ipsi persectio ulterior : hoc diserth loquitur S. Thomas, '
licet emo , inquit , haec natura humana
Christi nimirum) st quoddam individuum in genere substantia quia tamen non per se separatim existit, sed in quodam perfectiori, scilicet in persona Dei Verbi in consiequens
est quod non habeat personalitatem propriam. Idem habet S ,Doctor in eadem parte tDicendum quod natura assumpta non deest propria personalstas propter defectum alicujus quod ad perfectionem humana natura pertianeat, sed propter additionem alicujus quod est supra humanam naturam, quod est unis ad divinam personam.
Quaeres an natura humana, quam asinsumpsit Verbum , personalitatem habuisset, si non fuisset assumpta. Respondeo assirmative cum S. Thom rrario est quia natura humana Christi, ut substantia est , est incommunicabilis alteri tanquam subiecto in hassionis; ut singularis est, est incommunicabilis alteri tanquam inferiori; denique ut separata a verbo, non
