장음표시 사용
251쪽
dicε tantum, tum ut erudiantur viri bon7 ;qui de divinitate ex sola fide humana judicant, qui non satis percipiunt, tum ut nefarii homines, qui de divinitate impi εjoculantur & rident , coerceantur, nam
obstruendum est os loquentium iniqua. Varii Philpsophi varias attulere existentiae Dei demonstrationes : quae nobis videbuntur essicaciores, has proponam. Plures inter Philosiophos rem se confecisse existimant, si semel probaverint existere substantiam
necessariam, immensam , a ternam : at
mihi credant, nihil hac via adversus Atheos confectum, licet probarent existere substantiam vel perfectissimam, nisi ex necessitate,
immensitate, aeternitate demonstrent omnes perfectiones esse in substantia quae sita materia diversia; scilicet principium conia tantissimum est apud Atheos substantiam
esse necessariam, adeoque immensam dc aeternam; cum enim ideo praesertim Dei existentia in negent, quia Creatorem & pro videntem admittere nolunt, certe postulare debent ut substantia quaevis necessaria sit, immensa & aeterna , materia videlicet :postulare debent, ut omnes persectiones, si non sint in singulis materiae partibus, sint tamen in collectione partium omnium rquapropter non id praesertim probandum erat esse nimirum substantiam necessariam ,
sed hoc probandum erat esse substantiam contingento
252쪽
tontingentem , quia, si possibilis sit substatantia contingens, certe creatio possibilis facile probatur. Quamquam nos etiam demonstrabimu s, ne aliquid desit operi nostro, ei se substaniatiam necessariam , immensam , aeternam , persectissimam : sed praeterea demonstrabitur materiam esse non posse talem substan tiam : demonstrabitur esse substantiam longe diversam, a materia, quae sit causa mirabilis ordinis , qui deprehenditur ii hin orbe universo, quae Produxit mundum, primum hominem & animam rationalem , quae sit sapientia suprema , quae bonos possit remunerare, & nefarios punire et itaque Existit Substantia necessiria. Probatur : propositio assirmans unionem formae cum subjecto, metaphysice vera
est, cum ipsius subjectum possibile est, Mforma significata per attributum est in idea subjecti: atqui haec propositio , existit substantia necessaria, affirmat unionem formae cum subjecto, ut omnes fatentur : subjeciatum ipsius possibile est , & forma signifi- Cata per attributum est in idea subjecti. Primo quidem subjectum istius propositionis possibile est, nam subjectum istius propositionis est substantia necessaria : atqui
253쪽
substantia necessaria est possibilis; nam duo
termini sunt compossibiles, quando tetminus additus non excluditur ab idea prioris: atqui terminus necessaria additus termino substantia non excluditur ab idea substan-tiae , nec enim destruit substantiam, sed potius confirmat; ergo substantia necessaria
possibilis est ; inoque subjectum huiusce propositionis est possibile.
Deinde vero forma significata per attributum est in id ea substantiae necessariae; nam forma significata per attributum est existentia : atqui existentia est in idea substantiae necessariae , tam enim existentia est in id ea substantiae necessariae, quam tres anguli sunt in idea trianguli; quippe existentia essentialis est substantiae necessariae, ut ipsis patet terminis; ergo haec propositio , existit substantia necessaria , demonstratur metaphysice vera. Objectionum Solutio. Obiicies iq. Magnum debet esse discrimen inter hanc propositionem , existit substantia necessa)ia ,& istam, bubstantia necessa- . ria est existens; haec enim est hypotetica ;prior verd est absoluta; est, inquam, dis. crimen item quod reperitur inter illas, existit horni loquens actu : homo loquens
254쪽
M ET A PHYsIC A. 2 3 actu existit , vera sit, nec probatione indigeat , non ideo vera est illa, exsit homo loquens actu ; proiia seque , licet ista vera
sit, substantia nece garia est existens , non ideo vera est illa, existit substantia neoessaria:
atqui adducta ratio hanc tantum Probat,
substantia necessaria est existens; ergo non probat istam , existit substantia necessalia. Solutio facilis est : haec propositio , substantia necessaria est existens , est hypothetica, distinguo : si aliud in subjecto sumatur quam ipsa possibilitas, concedo : si sola
sumatur possibilitas, nego : porrδ in illa, homo loquens actu ex fit, aliud sumitve quam possibilitas, qoippe sumitur existentia ipsius loquelae, proindeque ipsius hominis; adeoque, licet ista vera sit, horus loquens actu est existens, non ideo vera est haec, existit homo loquens actu ; sia, licet vera sit, substantia necefaria est existens, aliud sumendo quam pollibilitatem , non idebuera est, existit sub tantia nec garia : at,
dummodo argumentatio procedat a sol possibilitate, dummodo non sumatur existentia subjecti, certe qui hanc probavit, substantia necessaria est exstos, probavit dc istam , existit substantia necessaria : jam verb non sumpsimus subjecti existentiam: imo non sumps mus possibilitatem , sea
ipsam demonstravimus; ergo demonstratio
processit a possibilitate subjecti odobata,
255쪽
α44 MET A PHYsICA non ab existentia sumpta ; proindeque utramque propositionem demonstravimus. Objicies α'. Eadem ratione demonstrari poterit haec propositio, materia necessarias existens.
Nego : nec enim subjectum illud, ma-uria necessaria, possibile est, quia terminus necessaria additus termino materia materiam non confirmat, sed destruit; enimvero materia in idea sui dicit contingentiam. Instabis : necessitas existendi non destruitens, qualecumque sit : sed materia estens aliquod; ergo terminus necessaria additus termino materia non destruit materiam. . Nego majorem : nam destruit contingens; non destruit q9 idem ens praecis8, quemadmodum non destruit substantiam , quia est differentia divisiva existentis, sed destruit id quod est existens contingenter a
sive sit substantia, sive sit modificatio. Existit substantia immensa ct aterna.
Probatur : cum modificationes existunt, existit certe substantia, quae sit subjectum illarum modificationum : atqui existunt immensitas & aeternitas; immensitas quidem , id est extensio permanens, quae sit infinita actu ; aeternitas vero id est, duratio, quae nec initium habuit, nec finem ha-
256쪽
Existit Substantia perfectissima.
Probatur : substantia persectissima est existens, si sit possibilis; nam in necessa
riis existere necellario conjungitur cum esse
posse : atqui substantia perfectissima est o possibilis; nam illud possibile est , cujus
attributa maximὸ consentiunt : atqui attributa substantiae persectissimae maxime consentiunt , dc sine oppositione ; nam in ea datur intellectus perrectissimus , voluntas per i sectissima δc immutabilis, duratio infinita, infinita magnitudo, sapientia suprema, &C. Porro haec attributa melius consentiunt quam attributa creaturarum, v. g. in hominibus justitia reperitur Cum crudelitate, misericordia cum animi abjectione , sapientia cum dolo, vafritie, animi itate , scientia cum ignorantia, potentia cum impotentia : e contrario attributa suostantiae
perfectissimae; exulat crudelitas 1 justitia , ignorantia a scientia , dolus a sapientia, infirmitas a potentia, quod diligenter observari debet contra Vaninium , qui in libro inscripto, Amphitheatrum didinae Providentiae, contendebat attributa divina esse contradictorie opposita , & sibi repugnantia ; ergo substantia perfectissima est maximὸ possibilis, & consequenter existens. Et certe haec substantia, qualis nobis proponitur, in eodem statu permanet, ea
257쪽
x46 METAPHYsICA dem ipsa est, & immutabiliter suas tener per Rctiones; non ita certe Ceterae substanisulae, quae, cum sint hodie in illo statu, erant ante in alio, & futurae sunt in longe
diverso; de quibus proinde scientifice vix judicari potest. Quapropter hoc curent Philosophi cum Theologis, ut Deum maxime possibilem exhibeant; quia, si simel possibilis est, est
Objectionum Solutio. Objicies Nulla potest dari idea Dei:
erg , ruit demonstratio. Nego antecedens : nam idea substantiae perfectissimae ex nulla parte repugnat. Instabis r ens infinitum repraesentari non potest iniqui Deus est ens infinitum; ergo non potest dari repraesentatio Dei. Distinguo majorem: non potest repraesentari adaequate, concedo : inada quate, nego : pariter distinguo consequens. Lege tom m I. & i. tit. Quotuplex sit idea. Urgebis : nequidem madaequale Deus
reprae entari potest, si nulla Dei formalitas concipi possit : atqui nulla concipi potest;
ergo , &c. . Nego minorem : concipiuntur enim lainpientia, justitia, misericordia, NC. Piemes : in quavis formalitate sunt infinitae formalitates, ergo nulla concipi potest.
258쪽
Distinguo consequens: nulla concipI PO-test adaequate, concedo : madaequale, nego. Patet istud exemploimateria non videtur adaequale tota , quia omnes Mus p tesnon Videntur, nec videtur etiam ac q L pars ulla, quia in hac parte sunt partes actu infinitae. . - ΠInsistes t idea in adaequata est reprariun talio objecti secundum aliquaS tantum ror malitates aliis non cognitis : atqui repraesentatio objecti secundum aliquas tantum formalitates , aliis non cognitis, non eliidea entis infiniti; ergo non datur Idea inadaequata entis infiniti . . Distinguo majorem : Idea inadaequata generatim est repraesentatio objecti, concedo : idea inadaequata entis infinitIest repraesentatio obiecti secundum aliquaς tantum sormalitates, aliis non cognitis , nego : quippe addi debet, ita ut concipiatur repugnare quod detur terminus in illis formalitatibus ultra quem non sint alia formalitates : porro reprae entatio objecti secundum aliquas tantum sin malitates, aliis non cognitis, si non addatur, ita ut concipiatur repugnare quod detur terminus in illis formalitatibus, ultr, quem non stat aliae formalitates , non est idea entis infiniti: sed, si addatur, illud est certe idea enti: infiniti; proindeque nego consequentiam.
Objicies α'. Haec idea Dei, vel est na,
259쪽
1 8 META privs I A turalis, vel est acquisita : atqui neutrum dici potest; ergo nulla datur idea Dei. I . Vitiosa est haec argumentatio : quippe haec est praecipua lex demonstrationis, ut
Procedat a magis notis ad minus nota nec enim licet argumentari a minus notis Conti a magis nota; jam vero haec objectio precedit a minus notis contrὲ magis nota, quippe certitudo potest esse habere nos ideam Dei, quin ad 1it certitudo de modo, quo habetur : itaque argumentum praesens ejusdem est generis cum eo quo quis uteretur , ut probaret Petrum non habere Tummum, quem prae manibus teneret, si forsan nesciret Petrus, a quo nummum haberet : Petre, si nummum haberes, vela Paulo , vel a Jacobo, dcc. atqui nescis. quo habes; ergo nummum non habes. Deinde nego majorem; ponit enim op positionem inter naturale & acquisitum, quas vero acquisitum non sit naturale zaves scilicet acquirunt plumas; sunt tamen Plumae naturales avibus, destinatae ad pro-Prios fines, v. g. ad volatum , &c. Pater acquirit amorem, quo filium recens natum diligit; naturalis tamen est amor iste : sic respondet clari 1smus Labbadie tomo I.
lib. De Veritate Religionis Christianae;
ergo pugnantia non sum locutus, clim ex una parte negavi ideas dari innatas, & ex
altera ideam dixi naturale lumen mentis:
260쪽
METAPHYs Ie A. 2 9solare lumen est naturale lumen oculi; neque tamen innatum est oculo, cum infans non videat, nisi h nativitate. Itaque 3'. sic institui debet argumentatio: idea Dei, vel est innata, vel est acquisita; tuncque nego minorem quoad secundam partem ; quippe ab animatione foetus non
fuit idea Dei in nobis; successsii temporis fuit habita, & quidem via naturali, quo sensu naturalis est : haec aliquando funus. Objicies 3'. Existentia est in id ea duarum substantiarum persectissimarum : atqui tamen existere nequeunt duae substantiae persectissimae; ergo existentia substantiae per fectissimae non colligitur ex id ex Nego majorem : supponit falsum; quippe dari non potest idea duarum substantiarum persectissimarum, ut videbitur. Objicies denique. Multa existunt a parte mentis, inquit illustrissimus & doct11simus Huetius, quae non existunt positive; ergo ex eo quod detur id ea Dei, sequetur ipsum
existere 1 parte mentis, non vero a parte rei. Cartesiani, fateor, Huetianae Objectioni satisfacere non possunt, fatentur modificationes quae diversimode concipiuntur non esse positive diversias per mentCm. At nihil facilius est nobis : negetur antecedens, nulla ratione probari poterit.
