장음표시 사용
271쪽
, o METAPAYsICA connexio : atqui propositio, Deus est , assirmat unionem ; forma per attributum significata, puta existentia , habet connexionem essentialem cum subjecto , quae sine ulla ope ratiocinii deprehenditur, si intelligatur nomine subjecti substantia necessaria , quia sola terminorum expositione constat: ergo, &C. 3'. Illa propositio , Deus est, non est per se nota quoad nos, si nomine Dei alia intelligantur attributa, quippe non innotesiacit clare sine ope ratiocinii. Tertia quaestio est utrum existentia Dei possit demonstrari.
Sed istud jam factum est. Quarta est utrum possit demonstrari a
prioli, a posteriori, a simultaneo. a v. Demonstrari non potest a priori; nam demonstratio a priori est demonstratio per causam , non modo cognitionis , sed retratqui Deus non habet causam rei; ergo, &c. 1 . Potest demonstrari a simultaneo; nempe ab illis attributis quae essentialem habent connexionem cum ipso , putὲ 1 necessitate spatii, immobilitate , divisibilitate, a necessitate durationis, &c.
3'. Potest demonstrari a posteriori; hinc Apostolus : M. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi, per ea qua facta sunt intellecta
272쪽
conspiciuntur; sempiterna quoque ejus uirtuso divinitas. Hinc Psaltes : Caeli enarrant
gloriam Dei, is opera manuum ejus annuntiat firmamentum ; hinc Iob : t Interroga jumenta ct docebunt te, volatilia caeli, ct indicabunt tibi: loquere terrae ct respondebit tibi, o narrabunt pisces maris ; quis ignorat quod haec omnia Domini manus fecerit 3 Objectionum Solutio.
Objicies : correlatum non demonstratur per aliud : Deus & creatura sunt duo coris relata; ergo, &c. Distinguo majorem : si correlata formaliter sumantur , concedo : si sumamur materialiter , nego : pariter distinguo cons quens : Existentia Dei non demonstratur per Creaturas formaliter sumptas, concedo: materialiter sumptas, nego.
Itaque existentia Dei demonstrari non potest per creaturas formaliter sumptas rici licet correlata formaliter sumpta sunt simul cognitione , & consequenter non sunt medium sussiciens ad demonstrationem ; at
potest demonstrari per creaturas materiali ter sumptas, in quantum demonstratur en
tia quae jam sunt non potuisse existere nisi creatione, non potuisse nisi a Deo moveri i. Ps. 18. et Q. 3ε.
273쪽
figurari, poni potius in hoc quam in alis
loco, in hac Uurationis parte quam in alia. Urgebis: haec demonstiatio foret a creaturis existentibus e atqui existentia Dei non potest demonstrari a creaturis existentibus; ergo, &c. I Q. Nego majorem : non potest esse a creaturis possibilibus hoc moao : existat coelum vel non : existant astra, aer, aqua , terra , meteora , lapides, metalla , plantae, animalia, vel non existant; certe haec poΩsibilia sunt , proindeque sine absurditate supponi postlint, & futura & existentia :porro futuritio irem & existentiam habere non possunt a semetipsis; sed dumtaxat 1 Sapient:a suprema, quae omnia potuerit disponere & ordinare : ergo existentia Dei potest etiam demonstrari a creaturis possibilibus.
Deinde nego minorem. Instabis iv. contra responsionem ad maiorem : creaturis possibilibus non valet demonstratio ad Dei existentiam, si creaturae possibiles non dependeant a Deo : atqui creaturae possibiles non dependent a Deo ex demonstratis; eryo, &c. Distinguo majorem : non dependent a Deo, ut sint producibiles , futurae, existenistes, concedo: ut sint possibiles praecise , nego: Porio ex dictis non pendent quidem a Deo
ut sint possibiles praecise , sed pendent
274쪽
METAPHYsICA. 263 quatenus producibiles, quatenus probatur ipsas esse non posse futuras, & existentes a semetipsis.
Instabis 2'. contra responsionem ad mi norem : ut valeret demonstratio a creaturis existentibus ad existentiam Dei, tanta deis beret esse necessitas in hoc antecedenti, exiiserunt creatura , quanta est in consequente, existit Deus : sed tanta non est ; ergo, &C. Distinguo majorem : deberet elle tanta necessitas motivi, sive sormae, concedo : necessitas emitatis sive materiae, nego : sic distinguo minorem, & nego consequentiam. Itaque necessitas eo loci duplex , alia entitatis , alia motivi. Necessitas motivi est connexio necessaria unius cum alio, cum unum ex alio infallibiliter potest colligi : necessitas entitatis est .rma qua res existit nece Tario. Premes : ut foret tanta necessitas motivi iri antecedenti quanta in consequenti, deberet esse certitudo metaphysica quod exi iatant Creaturae : non est autem; ergo , S c. Distinguo minorem : non est quod exi iatant creaturae externae, id est , extra nos cogitantes positae, transeat: creaturae interis nae , id est , intra nos cogitantes positae , nego: quippe certitudo est metaphysica ex intimo & immetiato conscientiae sensu duciara , de existentia cogitationum nostrarum
Proindeque tanta est necessitas motivi in
275쪽
M ET A PHYs Ic A. hoc antecedenti, existunt creatura interna, quanta in consequenti, existit Deus, licet forsitan tanta non sit in antecedenti, exis
Dixi forsitan, quia demonstrabitur tu physicis existere corpora. Quid sit Deus. Quia sunt infinitar in Deo persectiones,
ideo natura divina variis fuit expressa notionibus : porro quaeritur quaenam inter illas perfectiones ea sit quae vere differentia sit; atque adeo sequentes instituuntur quaestioneS. Utrum Deus fit merum corpus. Merum cc pus vocamus totum constans ex materia & forma materiali, qualia pum tantur esse lapides, metalla, &c. Facile Deum confiterentur Athei, si nihil aliud intelligeretur quam materia certo modo disposita : v. g. materia subtilis inter Poros corporum diffusa; quo sensu foret Deus veluti anima mundi. PROPOSITIO. Deus non est merum corpus qualecum que tandem sit. Probatur: nam motus, quantitas motus ,
276쪽
determinatio, esse non possunt a corpore qualecumque sit, ut antea dictum est , & in physica, probabitur fusus : ergo sunt ab alia substantia : porro substantia , quae est principium motus , quantitatis motus, de te minationis, est causa mirabilis ordinis qui deprehenditur in orbe universo; haec autem Deus est; ergo Deus non est merum corpus. Praeterea demonstrabitur corpus esse substantiam contingentem : Deus autem est substantia necessaria. Denique cogitatio non convenit corpori, ut etiam probabitur ; porro convenit Deo; nam persectio est : persectiones autem Omnes Deo conveniunt.
Utrum Deus aliquam β; partem habeae
Idem est ac si quaereretur utrum natura divina constet ex corpore & spiritu ; ita ut ex illis duobus, tanquam partibus, resultet quaedam substantia totalis; utrum naturat
divina possit fieri compars ; quo posito,
PROPOSITIO. Deus nullam sui partem habet corpoream. Probatur : nam unio intercedens inter partem corpoream & spiritalem , vel esset
277쪽
dici potest; nam I'. si sit essentialis; ergo Spiritus divinus pendebit essentialiter a coriapore : sed hoc absurdum est iv. Quia corpus est contingens: deinde, quia Spiritus divinus foret deterioris conditionis quam noster, qui potest existere seorsim corpore. Deis nique spiritus, qui nihil patitur ab extrinis seco, qui nihil spectat, qui affectibus non tangitur, & motibus appetitus sentientis , non pendet a corpore : talis autem est Spiritus divinus; ergo, &c. a P. Dici nequit accidentalis haec unio; quippe, si foret accidentalis, forent separabiles partes illae ; adeoque in hac hypothesi Deus, qua Deus , foret divisibilis & moria talis ; quod absurdum est. Praetere , si si accidentalis, ergo libera ;s libera, undenam habetur quod facta suerit quandonam facta est , & a quo λDenique : vel substantia spiritalis hae
unione perficeretur, vel non : si perficeretur, ergo Deus posset & persectiones acquirere,& deperdere : si non perficeretur, ergo semper maneret totalis, ergo non posset fieri compars; adeoque Deus partem sui
Ex quibus i '. Deus non potest diei anima mundi, ita ut cum mundo essiciat
totum , cujus sit pars.1'. Eutiches inepte ratiocinabatur, cum
in Christo contendebat esse naturam, quae
278쪽
resultabat ex natura humana , & natura divina, quia, posita unione, natura divina mansit semper totalis, ut dictum fuit. Utrum Deus componatur ex genere Odiferentia. Facilis est solutio, si principia nostra sequamssr ; diximus enim substantiam esse inii vocam respectu Dei & substantiae creatae, Deum elle speciem subjicibilem , & ideo contineri in categoria substantiae. Et certe Deus habet essentiam, habet proprietates ; genus est pars essentiae latior; di ferentia est pars essentiae strictior; ergo, &c. objectionum Solutio. Objicies 10. Nihil est in Deo, quo conis veniat cum creaturis , si nihil sit in ipso quod non sit divinum : atqui nihil est in ipso quod non sit divinum ; ergo, &c. Distinguo majorem : quod non sit divinum ratione sui praecise , concedo : ratione cisterentiarum adjunctarum, nego : porrδnihil est in Deo quod non sit divinum
ratione disterentiarum adjunctarum, quia
omn1a quae sunt in Deo per divinitatem determinantur; sed aliquid est in Deo quod non est divinum ratione sui praeci a 'y. g. ens est in Deo, ratio substantiae est in
279쪽
168 META PHYSICA.Deo : atqui ens Zc substantia non sunt dia vina ratione sui dc praeci se; nam illa non sunt divina ratione sui de praecise , quae in se praecise sumpta abstrahunt a divino, id est , nec includunt, nec excludunt rationem divini: atqui ens Zc substantia praecise sumpta, nec includunt, nec excludunt rationem divini; sunt quippe in Deo cum divinitate, in creaturis sine divinitate ; ergo, dce. Objicies Σ'. Deus est ens infinite simplearatqui ens infinite simplex non componitur ex genere dc differentia; ergo, &c. Concedo majorem : cum enim aliqua
persectio Deo convenit, debet esse in ipso summo modo : s sapientia, debet esse summa; si magnitudo, debet esse immensa:
si simplicitas, debet esse summa dc infinita : sed
Nego minorem : nam ens infinite simplex estentiam habet : essentiae partes sunt senus Sc differentia; ergo, dcc. Et certe adversarii ne ullam quidem objectionem possunt proponere, quin sibi contradicant, quin genus Sc differentiam assignent: exem plum erit praesens objectio: Deus, inquiunt, est ens; en genus ; en id quo convenit cum
caeteris ; est infinite simplex; en differentia; en id quo differt ab omnibus.
Probo minorem: ens quo nihil potest cogitari simplicius non componitur ex genere &
differontia; sed ens infinite simplex est ena
280쪽
MEΥ ΑΡΠYs Icλ. 2s9 quo nihil potest cogitari simplicius; ergo. Nego majorem : δί iterum afferunt adversarii genus & differentiam; nam, cum dicitur ens , affertur genus; cum additur , quo nihil potest cogitari simplicius, laudatur differentia. Probo majorem : en ς simplex simplicitate metaphysica non constat ex genere &differentia : sed ens quo nihil potest cogitari simplicius est simplex simplicitate
metaphysica; ergo , dcc. IV. Major repugnat in terminis; nam quod dicitur simplex simplicitate meta physica, dicitur minime constans ex genere& differentia : tamen, cum dic tur ens, en genus : cum dicitur simplex simplicitate metaphysica ; en differentia. 2'. Nego minorem : scilicet simplicitas metaphysica est impossibilis; quippe, ut multoties dictum est, repugnat ens dari, quod non constet ex genere & differentia. Probo minorem : simplicitas metaphysica definitur negatio compositionis metaphysicae; ergo est possibilis. Nego antecedens : afferuntur quidem voces, sed illae definitionem non constituunt; quippe solum impossibile caret genere & differentia. Probo antecedens : datur simplicitas
opposita compositioni physicae; ergo datur simplicitas opposita compositioni metaphy-
