장음표시 사용
291쪽
1 8o META PHYSICA Positiva ea sunt quae exprimuntur n
minibus positivis; hoc est, quae persectiones significant, v. g. sapientia, justitia, &c. et v. Dividuntur in modos intrinsecos, in potentias, habitus δc actus; sunt enim attributa quaedam quae praedicantur de Deo per modum alicujus formalitatis intrinsecδmodificantis ipsam substantiam , ut certo modo se habeat in se, quales sunt immutabilitas, immensitas, aetem las, &c. Suntdc attributa quae de Deo praedicantur , ita ut non sol sim modificent ipsum esse Dei
in ordine ad se, verum etiam reddant Deum potentem operari, quales sunt intellectus, Voluntas, omnipotentia : alia praedicantur de Deo, instar habituum determinantium potentias ad hoc, ut bene se habeant , V. g. scientia, prudentia, &c. Alia denique praedicantur de Deo per modum operationum, V. g. cognitio , amor, creatio , &c. De his
omnibus breviter disputabo : sit itaque De Immutabilitate Dei. Deum esse immutabilem clamat Scriptura; sed qualis est haec immutabilitas γopponitur certe mutabilitati; immutabilitas autem alia est ratione substantiae , qua substantia divisibilis est in partes quae su stantiae sint : sic corpora mutabilia sunt,
Proindeque spiritus sunt immutabiles has
292쪽
META PHYSICA. 28 Iimmutabilitate, carent enim partibus quae
substantiae sint. Alia est ratione perfectionum , qua substantia potest veterem perfectionem a mi tere , & novam acquirere ; sic creaturae spiritales sunt mutabiles : at vero Deus immutabilis est immutabilitate opposita huicce mutabilitati, quia ab extrinseco perfici non potest, nihil expectat, nihil sperat. Denique alia est mutabilitas, qua potest deperdi de acquiri aliquid , quod sui praesentia non perficit subjectum , & absentia perfectionem non detrahit a subjecto: porro quidni Deus possit esse mutabilis hacce mutabilitate λ ego certe nihil video quod obiatet; qu n imo hac ratione facile intelliguntur decreta Dei libera , quomodo de novo Creaverit, conserVet & concurrat; sicque de Caereris, puta quomodo Verbum fuerit caro
factum ; tunc enim fuit de novo aliquid in Deo , sed quod Deum non perficiebat. Est altera immutabilitas , quae dicitur consilii & voluntatis, qua quod semel volitum est revocatur nunquam : in hisce plura sunt quae merentur fulius tractari r sit ergo PRIMA PROPOSITIO. Deus est immutabilis ratione persectionum.
Probatur : Nam , si persectiones divinae
293쪽
necessiario existant, ut ipsa substantia , certὰ
Deus nec veterem deperdere nec novam
acquirere potest perfectionem : atqui divinae persectiones existunt necessario, ut ipsa substantia : nam substantia existens necessario suas habet perfectiones ab extrinseco, non ab intrinseco: persectiones autem quae sunt ab intrinseco sunt essentiales, & inseparabiles ab essentia; ergo, si substantia
existat necellario , perfectiones necessario existunt; ergo Deus eas nec deperdere, nec acquirere potest. Et certe tam necessitas existendi modificans substantiam derivatur in persectiones hujusce lubstantiae, quam contingentia m dificans substantiam creatam derivatur in modificationes substantiae creatae : atqui contingentia, &c. ergo, &c.
objectionum Solutio. Objicies I'. Mutatur ille qui recipit in se aliquid : atqui Deus recipis in se aliquid:
. g. cum produxit mundum, recepit in sede novo actionem creandi ; cum Verbum caro factum est , habuit positivam unionem cum humanitate, it ut Christus fuerit homo , Deus, &c. ergo Deus mutatur. Argumentam istud vulgare est, sed non
satis feliciter solvitur Scholasticis: statim confugiunt ad voces, intrinsece, extrinsece
294쪽
METAPHYs I A. 28 principillive, connotative , entitatiVe , terminativὸ , &c. quibus nihil declaratur, &dissicultas manet integra : mallem ego ignorantiam meam fateri, quam his & similibus verbis sic erudire Lectores , ut tandem credant se difficultati satisfecisse , si modo locuti fuerint. Solutio data fuit tomo primo , quae se retractatur : distinguo majorem ; qui recipit in se aliquid intrinsecum perfectivum sui, concedo : minime perfectivum , nego: porro Deus recipit de novo aliquid intrinsecum se 1 minime persectivum , sed nihil intrinsece recipit de novo sui persectivum;
nam cum Deus de non creante factus est Creans , cum Verbum caro factum est, tunc
Deus non est factus melior , quia de se solo persectus est, se solo beatus independenter ab omnibus creaturis , quibuscum sumptus non dicit quid perfectius se seorsim sumpto. Instabis: Si Deus reciperet aliquid intrinsecum , etiam sui minime persectivum, mutaretur mutatione substantiae : atqui ex concessis recipit; ergo , Sc. Nego majorem : Nam illa mutatio non est mutatio substantiar, quae supponit essentiam constitutam ratione sui : atqui mutatio qua recipitur aliquid minime persectivum Dei supponit essentiam divinam cons. titutam rarione sui, imo ratione persectionum ; scilicet creatio & incarnatio suta
295쪽
α3 M E T A Ii H Y s I C A nebant essentiam divinam sic constitutam, quia creatio non reddit Deum meliorem ,& incarnatio Verbum non reddit melius. Et certe, quemadmodum homo non mutatur subitantialiter , dum de ambulante versus Orientem fit ambulans versus Occidentem , quia haec mutatio supponit hominem substantialiter constitutum; quemadmodum non mutatur ratione perfectionum , quia hac mutatione, nec fit melior, nec deterior; itii Deus mutatione formalitatis minime perficientis , nec mutatur ratione substantiae, nec mutatur ratione per fectionum.
Denique illa mutatio nonest substantiae ,
qua subitantia , neque generatur,' nequCCorrumpitur, neque augetur , neque minuitur , neque alteratur : atqui mutatione
qua Deus recipit aliquid de novo sui minime perfectivum , substantia divina neque
generatur, neque corrumpitur , neque augetur , neque minuitur , neque alteratur ; nam generatio, corruptio , accretio , decret o ,
on sunt, nisi sint partes quae substantiae sint; sic alteratio non est, nisi accedat perisfectio , aut recedat : atqui haec mutatio non postulat partes quae substantiae sint, non postulat ut accedat perfectio , ut d perdatur; ergo, &c.
Urgebis : in Deo nulla est vicissitudinis oburebratio : foret autem, si Deus muti
296쪽
retur ratione accidentium minime persectivorum; ergo, &c. Nego minorem : nam haec verba Scripturae spectant mutabilitatem consilii, ideoque mutabilitatem substantiae & persectionum , sed non spectant mutabilitatem formalitatum, quae subjectum nullatenus perficiunt. Objicies Σ'. Decreta in Deo libera sunt, Proindeque contingentia dc separabilia :atqui decreta sunt persectiones; ergo, dc C. Distinguo minorem : sunt perfectiones
respectu creaturarum, quia per ea fiunt crea turae meliores, concedo: respectu Dei, nego.
Itaque persectio est in Deo quod possit
habere decreta, quod generatim decreverit ab aeterno , prout voluit : sed decreta talia& talia non sunt perfectiones respectu Dei, V. g. Persectio non est , quod decreverit
illud potius qu m aliud ; nimirum melius est habere id quod est persectio , quam non
habere : porro non est melius Deo habere unum decretum quam aliud, puta ston est melius Deo quod decreverit productionem mundi , quam si non decrevisset; ergo, &c. Hinc generice sumpta persectiones quidem sunt, seu sumpta collective, sed dis tributive sumpta perfectiones non sunt: iam vero sumpta collective libera non sunt,
non sunt contingentia, ideoque separabilia.
297쪽
286 META PHYSICA.SEc UNDA PROPOSITIO. Deus est immutabilis ratione consilii. Probatur : duo sunt mutabilitatis & inconstantiae sontes; puta ignorantia eorum quae agenda sunt , & affectus inordinati, quibus urgemur : porr5 Deus nihil ignorat, novit & quae antecedunt , & quae conco mitantur, & quae subsequuntur agendas immoderatis affectibus non vexatur , nec
impellitur ; ergo in ipso nulla levitas, nulla inconstantia , nulla consilii mutatio ; ergo est immutabilis ratione consilii. objectionum Solutio.
Objicies 1'. In eo datur consilii mutabilitas , qui de non creante factus est creans in tempore οῦ atqui Deus, &c. ergo, &c. Distinguo majorem e factus est creans
novo consilio , concedo : aeterno , nego
fecit in tempore quod faciendum in hacce
aeternitatis parte decreverat ab aeterno.
Objicies Σ'. Ille mutabilis est ratione consilii, quem poenituit : atqui Deum poenituit, ita ut tactus fuerit dolore cordis intrinsecus I ergo, &c. Distinguo majorem : poenitentia propriὁ dicta & affectiva, concedo: improprie dicta& effectiva, nego. Itaque poenitentia duplex,improprie dicta,
298쪽
seu effectiva, & proprie dicta, seu affectiva. Affectiva ea est quae posita est in sensu
doloris intimo , in revocatione propriae voluntatis propter mutationem affectus , dc novam cognitionem alicujus quod prius ignorabatur.
Eslectiva ea est qua quis idem praestat ac si revera ipsum poeniteret; licet non sit
novus affectus, nova cognitio.
Dum igitur Deus dicitur tactus dolore cordis intrinsecus, haec verba metaphorica sunt, ut significetur hominibus odium Dei in peccata. Instabis: in eo est revocatio pristinae voluntatis , qui per Prophetas annuntiat quod non exequitur : atqui Deus per Prophetas,&c. Ionas enim, impellente Deo , dixit Ninivitis : Adhuc quadraginta dies, ct Nia nive subvertetur; Ninive tamen non est subia versa : quaerenti Davidi utrum cives Ceilae ipsum essent tradituri , respondet Dominus,rradent; non fuit tamen David traditus ;ergo , &C. Distinguo majorem : qui annuntiat absolutὸ , concedo : conditionate , nego : po'm Deus per Prophetas annuntiat quod non exequitur, sed illud annuntiat conditiona , & dependenter ab aliqua hypothesi, non autem absolute ; quapropter, quia Ni- Nivitas poenituit Ninive, non est subversa tunde decretum non est revocatum , quia
299쪽
188 METAPHYsICA. decretum conditionem ipsiam posuit, secitaque ut poenitentiam agerent Ninivitae. Posito quod in urbe Ceilae remansisset David , Cives erant ipsum tradituri : non remansit autem, idcirco ipsum non tradi
Objicies 3'. Qui modo odit, modo diligit, ille mutabilis est ratione consilii: atqui
Distinguo majorem : si illud ab aeterno non decreverit, concedo: si illud ab aeterno decreverit, nego : quippe non est revocatio pristinae voluntatis in Rege, qui iter lon- gissimum facit modo rheda, modo pedibus, modo equo, modo navi; si antequam sic faciat, facere decreverit: porro Deus modo odit, modo diligit eumdem hominem; sed illud ab aeterno decrevit, non autem denoVO , dc in tempore , apud se disponens omnia ; quae dispositio semel facta irrevocabilis est & irrefragabilis. De Immensitate Dei. Deus ab omnibus praedicatur immensius ;quomodo sit , & quaenam sit ipsius immensitas, disputant omneS. Si quaeras ubi Deus est, nullibi respondent Cartesiani , quia cogitatio spiritum constituit, imo spiritus est , extenso vero corpus: idem ante Cartesum dixerat Boctius. dixerant Platonici Omnes.
300쪽
METAPHYsI A. 289 Thomistae fatentur quidem substantiam divinam in se esse revera inextensam : hinciante mundum nulla erat divinae substantiae extensio ; Deus erat nullibi, in seipso : at
vero , posita creatione substantiae corporeae, quae extensa est, Deus per contactum virtutis & operationis, non autem per con tactum quantitatis, est ubicumque operatur:
hine si Orbis universus sit finitus, Deus nota est extra coelos; hinc operatio transiens est ratio formalis cur Deus sit in loco; hine denique concipi debet attributum quo Deus potest coextendi operi suo, & illu attributum dicitur immenlitas, cujus partes non sunt nisi virtuales; id est, in immen- state nullae sunt revera partes, sed esse cogitantur; nam illa immensitas, seu virtua lis extensio, quam Deo tribuunt Thomistae, est ipsa Dei substantia : porro cum substantia Dei sit ubique tota , pariter immensitas est ubique tota simul. Alii immensitatem & extensionem Deo tribuentes ultra mundum admittunt spatia imag naria , non quod omninδ fictilia sint, quia existunt realiter negative, & suo modo, sed quia , cum sit fundamentum ea concipiendi , mens sibi repraesentat intercapedinem quamdam , seu meram non repugnantiam ad recipienda corpora ; sicq . e absolvit quod Natura inchoavit.
