장음표시 사용
321쪽
nisi quoddam instans , in quo totum est praesens , nihil est praeteritum , nihil suturum ; ad quod significandum usurpant aeterinnitatis definitionem in Scholis vulgarem dc a Boetio traditam libro de Consolatione
Philosophiae : AE territas est interminabilis vita tota fimul ct perfecta possessio.
Hinc Thomistae docent nihil in rei veritate praeteritum esse aut futurum , respective ad aeternitatem; proindeque propositiones de futuro & praeterito esse veras in ordine ad nostram durationem: sed exprimi debere, per praesens in ordine ad aeternitatem e V. g. si respective ad nos vere dicitur, in principio creavit Deus caelum ct terram; venturus
est Christus judicare vivos ct mortuos; reia pective ad Deum dici debet, Deus creat caelum o terram ; Christus judicat vivos ct
mortuos: & sic de caeteris. Cujus consequentiae ab aeternitate simul tota fluentis cave existimes primum Au torem fuisse sanctum Thomam : id olim docuerat Petrus Damianus hanc arguens sancti Hyeronimi sententiam: nequidem Deus
Virginem potest suscitare post ruinam ; imo arguens blasphemiae illud effatum , quod factum est , infectum fieri nequit. Eamdem doctrinam tradiderat sanctus Augustinus lib. de Fide ad Simplicianum,
322쪽
M ET APH YsIC4. 3II an quo ne Deus mutaretur, vult ipsum non attingere res , modo ut futuras, modo ut Praeteritas, sed semper ut praesentes: verum
non ita constans in hacce doctrina fuit, ut recte observat ' Petavius, ubi de aeternitate disputat: quanquam lib. Confess. docet
Thomistis favet & Gregorius Mag. lib.
Mor. cum tollit Deo rationem praescientiae & praedestinationis strictε sumptam. Licet nullas admittant Thomistae partes possitivas , fluentes successive , admittunt tamen virtuales tu aequivalentes, in quantum aeternitas tota vim habet , qua respondeat omnibus partibus successive fluentibus nostrae durationis; quemadmodum punctum, licet inextensum , in centro circuli vim habet , qua respondeat omnibus partibus circumserentiae; haec est enim , inquiunt, nostri intellectus infirmitas, ut aliter con- Cipi nequeat aeternitas, ut de divina duratione judicet, quemadmodum de nostra
judicat: at, quia aliunde , quidquid est in Deo, Deus est ipse , quia substantia divina
tota est simul, certe aeternitas divina debet esse tota simul; atque adeo , si partes admittas , non sunt illae nisi virtuales , &secundum nostrum cogitandi modum.
Memini me olim legisse in libro cui
323쪽
titulus est, D Republique des Letires, aliam novissimi auctoris sententiam , quae placuit quibusdam Philosophis r duratio , inquit,
non est nisi attentio animae nostrae; atque si non attendat , duratio non est : ex eo
sequitur quod , si aliquid expectes , sit futurum ; si alicujus recorderis , sit praeteritum ; si fruaris, si praesens : hinc tempus suturum est animae expectatio, tempus praeteritum est memoria , tempus praesens est animae fruitio; proindeque , cum Deus nihil expectet, cum non recordetur , nihil est in ejus duratione praeteritum , nihil est futurum , sed, cum semper objectis suis fruatur, totum est praesens. Gassen distar postulant durationem , quaest tempus aliquod necessarium , aeternum , infinitum, S independens ab ipso Deo, quod habeat partes positivas, inseparabiles ,& tamen successive fluentes. Alii denique volunt aeternitatem esse duis rationem nece iliariam, aeternam , infinitam , quae sit modificatio divinae substantiae; quae quidem aeternitas non est successiva realitereo sensu quod habeat partes separabiles, sed est successiva formaliter, in quantum partes eius secum invicem necessario conis nexae fluunt. Hinc in illa sententia erat ante mundum conditum duratio po1itiva , formalis; &, etiamsi mundus nunquam suisset conditus ,
324쪽
MATA PHYSICA. 3 I 3suisset necessario haec duratio , quia fuisset necessario Deus : his positis, sit PRIMA PROPOSITIO. Deus durat. Probatur : nam ille durat , qui in esse suo permanet; duratio quippe nihil aliud est quam permanentia entis in esse suo eatqui Deus in esse suo permanet ; quod adeo Verum est , ur partes durationis virtuales admittant ipsi adversarii. SE CNNDA PROPOSITIO.
Deus ita durat , ut ejus substantia sit tota simul pro quovis instanti. Probatur : nam illa substantia est tota simul pro quovis instanti, quae caret partibus quae substantiae sint, proindeque separabilibus : atqui Deus caret partibus quae substantiae sint, proindeque separabilibus, ut dichum est; ergo, &c. hac parte Deus differt a corporibus, qualiacum qu sint; quia corpora, cum constent partibus
quae substantiae sint; quae proinde possint transponi, quibus addi, & a quibus postit
detrahi , cert8 eorum natura in perpetuo
fluxu partium posita est ; ideo successive
acquirunt corpora moles suas, suas configurationes , texturas, quantitatem motus,
325쪽
chanicas. Verum eadem parte convenit cum substantiis spiritalibus creatis , quae pariter carent partibus, quae substantiae sint, proindeque separabilibus. TERTIA PROPOSITIO. Deus ita durat , ut substantia ejus sit perfectissima pro quovis instanti. Probatur : enimvero, ut jam dictum est, substantia Dei caret partibus quae substantiae sint, & non acquirit successive perfectiones suas, sed eas habet sibi essentiales;
veterem amittere nequit, novam non PO-test acquirere.
Qua parte substantia Dei differt a substantiis creatis, vel spiritalibus, quae nunquam habent simul perfectiones omnes, quarum sunt capaceS : v. g. anima nostra , cum haec objecta meditatur Zc intelligit, non habet aliorum perceptiones , de aliis non judicat : itaque transit successive ab una cognitione ad aliam cognitionem; at que adeo nunquam habet simul omnes suas persectiones : hinc Theologi docent creaturam non posse produci a Deo persectissimam, quia nulla est quae non possit am
326쪽
META PHYSICA. 3 1 IQUARTA PROPOSITIO. Duratio, quaecumque sit, non est attentio substantiae cogitanti S. Probatur : si talis attentio soret duratio, nulla duratio foret, cum principium cogitans non attenderet : atqui absurdum consequens; v. g. quis dicat nullum tempus esse elapsum respectu ejus, qui dormivit
Deinde independenter a nobis cogitanistibus, major est vel minor velocitas in cor pore mobili: velocitas autem, ex omnibuS, pendet ex spatio & tempore : porro, si tempus non esset nisi attentio animae nostrae, jam velocitas dependeret a nobis coagitantibus & attendentibus ; ergo tempus non est sola anime nostrae attentio; ex quibus sequitur attentionem esse quidem id quo judico quantum & quale sit tempus, sed non sequitur ipsam este corpus. Revetii illud praeteritum est, cujus recordamur; illud futurum est, quod expectamus; illud praesens est , quo fruimur : sed ideo recordamur, quia praeteritum est ; ideo expectamus; quia futurum est ; ideo frui-4 mur , quia praesens est; hinc memoria signum est praeteriti, non causa ; expectatio argumentum futuri, non causa; fruitio indicium praesentis, non causa. Dices : quo vehementior est ex vectatio,
327쪽
3 1 6 METAPHYs Ic A. eo tempus videtur longius; ergo tempus est
Nego consequentiam : nam ideo tempus videtur longius, quia mens nostra pluribus temporis partibus applicatur , sed non sequitur attentionem animae esse. tempus ipsum ; alioquin , dormiente Petro , nullum esset tempus; & , cum eo plures formaliis rates deprehenduntur in objecto , quo attentio major est, sequeretur etiam formalitates non esse , nisi attentionem animae, & hanc attentionem datam , ut adsit veritas, esse fontem praecipuum erroris.
Quotuplex est Duratio. Duratio, vel est infinita , vel est finita, vel est finita senui & infinita.
Duratio infinita tantum ea est, quae neque agnoscit principium neque finem, &est duratio Dei , quae dicitur aeternitas.
Duratio finita simul & infinita , est ea quae agnoscit principium , non finem ; dicitur ergo finita 1 parte ante , & infinitai parte post : talis est duratio Angelorum,
quae uno nomine dicitur aevum. Duratio finita tantum est ea, quae agnos cit principium & finem , qualis est duratio corporum quae Oriuntur & pereunt: uno nomine dicitur tempus.
Tςmpus est successivum realitex , nota
328쪽
M s T A r H Y S I C A. 3 37ouidem eo sensu quod sit res, sed eo sensu quod habeat partes separabiles, nec
secum necessario connexas ; nam perpetu
desinere potest : talis est duratio illorumentium , quae oriuntur & pereunt. Duratio Angelorum & animae rationalis est etiam duratio realiter successiva eodem sensu; licet enim ejus partes non debeant αseparari, separari tamen possunt , nec sunς
Dices : duratio infinita a parte post pamtes habet inseparabiles, Sc necessarib con-NeXas : atqui duratio Angelorum est infinita a parte post ; ergo duratio Angelorum partes habet inseparabiles , proindeque non est realiter successiva , etiam hoc sensu Distinguo maiorem : duratio infinita essentialiter parte post, concedo : infinita contingenter a parte post , negO : porro duratio Angelorum est infinita per accidensa parte post; non est autem infinita essentialiter, quia habet partes connexas a Deo conservante; eatenus enim in infinitum duis rabunt Angeli , quatenus Deus liberrimδconservabit eos I ergo duratio Angelorum est eo sensu successiva realiter.
PRI Μώ PROPOSITIO Duratio infinita non est Deo independens. Probatur : nam quod est ipsa aeternitas ,
329쪽
sve modificatio divinar substantiae durantis, illud non est ab ipso Deo independens: atqui duratio infinita est ipsa aeternitas,& modificatio divinae substantiae durantis; nam illud est ipsa aeternitas, quod habet
Omnes aeternitatis proprietates : atqui duratio infinita omnes habet aeternitatis divinae proprietates; videlicet concipitur , nec
Posse produci, nec posse destrui; concipitur non posse transferri in aliud tempus, vel prius, vel posterius : concipitur quddnihil possit addi ipsi, nihil ab ipsa detrahi;
nimirum, quidquid faciat anima nostra, necesse est ut illa concipiatur duratio : hinc, si supponamus res omnes creatas destrui, xo i ideo destruitur duratio : patet, quia ali luanto post Deus posset res illas repro ducere, & secundo creare ; patet etiam, quia posset assignari majus vel minus in tervallum inter destructionem rerum creatarum & secundam creationem I ergo haec duratio est ipsa divina aeternitas, proinde que non est ab ipso Deo independens. Dices : duratio , quaecumque sit, non est tota simul : scd aeternitas est tota simul; ergo haec duratio non est aeternitas. Nego minorem : nam substantia divina est quidem tota simul pro quovis instanti; sed ipsa aeternitas non est tota simul, ut modo demonstrabitur.
Probo minorem : persectio est tota simul
330쪽
METAPHYs I e Ac 3r' in Deo : atqui aeternitas est persectio Dei ;ergo aeternitas est tota simul in Deo. Distinguo majorem : persectio quae de se successiva non est, concedo : quae de se successiva est, nego: porroo aeternitas est perfectio Dei : sed ista persectio de se successiva est, ut postea videbitur; proindeque non debet esse in Deo tota simul; quippe est de ratione hujusce persectionis , quod non sit tota simul. SEc UNDA PROPOSITIO. Dei aeternitas differt positive modaliterii substantia Dei. Probatur : nam diversimode concipiun
tur , aeternitas tanquam ratio, Deus autem tanquam res; ergo, .dcc.
TERTIA PROPOSITIO. Dei aeternitas est successiva. Probatur : nam aeternitas nihil aliud est quam duratio infinita , tum a parte ante , tum a parte post : atqui duratio infinita est successiva; nam ad hoc satis est quod duratio ut sc dicat in idea sua positionem partium durationis extra partes durationis , & ratio infiniti contrahens durationem ut sc , non excludat a duratione ut sic pluralitatem illarum partium: atqui positio pata
