Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Metaphysica

발행: 1757년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 철학

341쪽

33o M ET A PHYSICA. Instabis : Deus producat infinitos homines : singuli nummum projiciant in cumulum : vel singuli poterunt centum nummos desumere, vel non poterunt: non poterunt centum, quia unusquisque posuit tantum unum nummum; pollunt tamen , quia numerus infinitus exhauriri non potest.

Respondeo quod, si singuli unicum numerum semel acciperent, exhauriretur numerus nummorum; sed si velint, non modo

centum, sed decies centena millia, quin& infinitos milliones possunt accipere, quia in infinito sunt infinitae unitates, infinitae dualitates, triades, &c. sicut ex infinitis horis resultant infiniti dies , hebdomadae , menses, anni, saecula & seculorum millia: itaque plures horae non sunt elapsae in aeter nitate quam saecula, licet sarculum contineat plur es horas. Urgebis: hoc posito, tot essent milliones

nummorum, quot sunt nummorum unitates ; tot essent saecula praeterita in aeternitate , quot anni, tot anni, quot menses, &c. ab surdum consequens, ergo & antecedem.

Nego sequelam majoris : licet enim non sint plures nummorum unitates quam mitiliones in infinito; licet non sint plures horae

elapsae in aeternitate quam saecula, tamen minus accurate dicitur tot esse, quot; nam voces illae tot, quot minus accuratἡ dicun

tur de infinito; id duntaxat dici potest de

342쪽

33 Inumet;s infinitis ad se invicem comparatis, unum non habere aliquid determinabile excedens alterum : sic multitudo annorum possibilium nihil habet determinabile excedens multitudinem dierum pol1 bilium : pariter etiam multitudo hominum possibilium nihil habet per quod excedat multitudinem nummorum .infinitam , &Vice versa multitudo nummorum infinita nihil haberet, per quod excederet multitudinem hominum possibilium , nec plures essent nummorum unitates quam millia, nec plura millia qu m milliones; sicut non sunt plures horae possibiles quam dies, nec plures dies quam anni; quod ita facild quisque concipit, ut si mihi proponeretur: vives per infinita saecula, si velis dare unum denarium : at, si nolis, vives duntaxat per infinitas horas; riderem sane hominem,& ne unam quidem aciculam darem pro- Ionenti, quia duratio per infinita siecula ongior non est duratione per infinitas horas, ut patet ex eo, quod infinitae praeterierint horae in aeternitate, infinita & jam praeterierint tacula, nec tamen sint plures horae

elapis quam tacula. Urgebis : singuli non possunt plures dein

sumere nummos , qu m posuerunt : sed unusquisque unum tantum posuit nummum ; ergo singuli non possunt plus desu

mere quam unum nummum.

343쪽

33α MET A PHYSICA. Distinguo majorem : non possunt plus desumere q am posuerunt, si excessus com- Paretur ad totam collectionem, id est , unusquisque non potest plus desumere quam sit in tota collectione, concedo : si excessus comparetur ad portionem nummorum di iatributive sumptam, nego : etenim unus qui se e potest desumere tot quot voluerit ex tota illa collectione, in qua sunt infinitae nummorum unitates, infinitae dualitates, infinita millia, infiniti milliones, &c. at qui in illa collech one sunt infinitae unitates , dualitates, infinita millia; ergo, &c. Hoc autem a verisimili abhorrere non potest : scilicet non est major, ut diximus, duratio saeculorum infinitorum quam duis ratio annorum infinitorum; tamen , si distributivὸ comparetur annus ad saeculum , non est nisi centesima pars saeculi; ergo, licet unum distributive simplum non com mensuretur alteri, tamen collectio infinita unius adaequat collectionem infinitam al

terius.

Objicies 6 . Omnis magnitudo figuram liabet : atqui infinita magnitudo nullius est figurae; ergo repugnat infinita magnitudo. Distinguo majorem : omnis magnitudo finita, concedo : infinita, nego e concedo minorem, & nego consequentiam : illud enim non repugnat quod concipitur : atqui magnitudo infinita concipitur: quippe, cum

344쪽

M ET A PHYsICA. 333

cogito de spatio , non cognosco limites;& si quos posueris, spatium extra illos concipio; ergo magnitudo infinita concipitur; Proindeque non repugnat, i md existit. Objicies γ'. In magnitudine infinita sup-

Ionatur iter infinitum, Deus in singuliseucis unum hominem producat, poste,

homines illi ad se invicem junctis manibus

accedant; tunc vel totum iter occupabit hominum multitudo, vel non : sed neutrum dici potest; non primum, quia, cum inter singulos homines singulae sint leucae, si ad se invicem accedentes totum iter ociscuparent, necessse seret ut majus spatium occuparetur ab iis quam prius; alterum eo am dici non potest, quia, cum sint infiniti homines, necesse est ut totum occupetur spatium; ergo absurde proponitur magnitudo infinita. Nego minorem : & dico homines productos in singulis leucis juxta iter infinitum , accedentes ad se invicem , totum iter occupaturos; quod, quam sit certissimum

colliget qui rationem infiniti habuerit peria pectam; enimvero illi homines infiniti spatium implent infinitum ; neque praetere1 dici potest singulos homines majus spatium occupaturos quam prius; si tu idem spatium illud , vel sumitur distributive , vel collective, hoc est, partialiter, vel totaliter : si spatium de homines sumantur partialiter,

345쪽

33 META PHYSICA.

tunc omnes homines juxta se positi, idem spatium occupant quod se juncti ; si vero

spatium & homines sumantur totaliter, tunc, quia induunt rationem infiniti, eorum unum non est majus alio, sicque tota hominum collectio occupabit totum iter ;videlicet comparemus infinitos homines ad infinitas leucas, ut infinitas horas ad infinitos dies, &c. sane non est major duratio infinitorum dierum quam infinitarum horarum; sive, ut accuratius loquar, duratio infinitorum annorum nihil habet determinabile excedens durationem infinitarum horarum : attamen quilibet annus distributive sumptus habet aliquid excedens horam distributive sumptam; sic pariter

quaevis leuca habet aliquid ratione extensionis excedens hominem distributive sumptum : at infinitae leucar nihil habent determinabile , per quod excedant ratione extensionis infinitos homines.

Objicies 89. Deus producat filum infunite longum, filum deinde in globum Comia pingat; globus iste, vel totam immensitatem occupabit, vel non : primum dici non potest, quia sequeretur filum occupaturum spatium se- ipso majus; non secundum , quia infinitum non esset, & ejus magnitudo alicubi terminaretur, si totam

immensitatem non Occcuparet.

Admitto hypotesim quoad omnia, hoc

346쪽

META PHYSICA. 33 sexcepto, qubd ex filo involuto efficiatur globus : quo posito, dico filum involutum

occupaturum totam Dei immensitatem,

quia ex infinita fili longitudine aeque fieri potest infinita superficies, infinitum solidum; nam quantitas infinita alteri infinitar ita potest comparari, ut nunquam inter eas inveniatur, vel positivus defectus, vel excessus; sic supra ostendimus infinitos dies non efficere durationem majorem duratione quae ex infinitis horis conficeretur, lic8t quivis annorum numerus durationem efficiat majorem ea duratione quae fieret

ex pari horarum numero.

Ad illud , filum tunc occupaturum maius spatium seipso , respondeo negando renimverd, si supponamus in immensitate spatium aliquod infinite longum, puta conia tans ex infinitis partibus quae singulae sint unius pedis cubici; certe spatium illud est, ejusdem extensionis cum immensitate divina; est enim infinita latitudo, infinita prosunditas, ut est infinita longitudo; scilicet ideo est infinita longitudo , quia sunt infinitae partes, quae singulae pedem aequantratione longitudinis : atqui pariter sunt infinitae partes , quae singulae pedem aequantratione latitudinis & profunditatis; ergo erit infinita latitudo , erit infinita profunditas , ut est infinita longitudo; ergo filum Poterit Occupare totam immensitat

347쪽

336 META PHYSI et A. Instabis : omne totum majus est sua parte e sed immensitas totum est, & spatium, quod supponitur, non est nisi pars; ergo non est spatium illud ejusdem extensionis

cum immensitate. Nego secundam partem minoris e nam sicut duratio unius horae in infinitum multiplicatae non est pars aliqua infinitorum iaculorum, aut totius aeternitatis, licet

hora sit pars taculi ; ita volumen illud

unius pedis, tum ratione longitudinis, tum ratione latitudinis, tum ratione pro funditatis, in infinitum multiplicati, non est pars ipsius immensitatis, licet latitudo pedis, profunditas pedis, sit pars majoris quantitatis. Hoc fallit adversarios, quod de infinito loqui velint sicut de finito, nec satis advertant esse in numero infinito, infinitas unitates, dualitates, triades; imo esse infinitas infinitates; infinitudinem unitatum non esse partem infinitatis dualitatum; de infinitatem dualitatum, aut alterius numeri excogitabilis, non esse partem infinitudinis infinitudinum. Sunt qui possibilitatem infiniti actu creati persuadere volunt & demonstrare : sed plerumque iis utuntur argumentis, quae certe

facile solvi possunt: id a nobis tentabitur in Physica.

348쪽

De Intellecta divino. stquam tractatum fuit de illis attributis, quae se habent ut modi intrinseci, modificantes substantiam divinam, agendum nobis est de ipsis facultatibus , quibus sui respondent habitus dc actus. Tres admittunt in Deo facultates cum Theologis Philosophi; nimirum intellectum , voluntatem & omnipotentiam : docent intellectui respondere scientiam tanquam habitum , cognitionem vero tan

quam actum.

Intellectum definiunt facultatem, qua Deus cognoscit : duplicem autem, vel tri plicem scientiam admittunt, aliam simplicis intelligentiae, aliam visionis, aliam 1cientiam mediam. Scientia simplicis intelligentiae, inquiunt, est ea qua Deus cognoscit res omnes possibiles : haec autem dicitur a Thomistis causa rerum in actu primo, seu causa possibilium. Scientia visonis dicitur ea quit Deus cognoscit entia absolute sutura, & a Thomistis assignatur tanquam causa futuritionis. Scientia media definitur ea qua Deus cognoscit futura conditio nate : Porio conditio , vel est ponenda dependenter a d creto Dei, vel est ponenda dependenter , voluntate creata tanquam primo determi

nante.

349쪽

Jam cognitio Dei, vel est comprehensio, vel est judicium. Comprehensio est adaequata objecti repraesentatio , id est, omnium 8c singularum formalitatum in obiecto existentium. Iudicium Dei est actio quaedam , qua Deus vere, certo & evidenter judicat de

objecto; Deus enim infallibilis est in omnibus suis judiciis. Quanquam judicium Dei aliquando id

nnum amrmat quod est in comprehensione, qualia sunt omnia judicia, quae exin primuntur propositionibus, quae versantur in materia necessaria; judicium Dei aliquando plus dicit quam id quod est in

repraesentatione, qualia iunt judicia omnia, quae exprimuntur propositionibus, quae sunt

in materia contingenti.

His positis, nostram sequentibus opini nem proponemus ; sit itaque PRIMA PROPOSITIO. Deus, hoc ipso quo Deus est , omnia comprehendit. Probatur: nam Deus, hoc ipso quo Deus est, habet omnes perfectiones : atqui quod Deus comprehendat omnia, persectio est; nam persectio ex S. Anselmo, melior est ipsa quam non ip a : atqui melius est Deo comprehendere omnia quam non comprehendere;

350쪽

quippe, siquid ipsum lateret, posset errare , ergo perfectio est quod omnia comprehendat; proindeque Deus, hoc ipso quo Deus est, comprehendit omnia. SEc UNDA PROPOSITIO. Deus, hoc ipso quo Deus est, habet omnia judicia , quae id unum dicunt quod est in comprehensione sua. Probatur et nam ad hoc satis est quod Deus omnia comprehendat, hoc ipso quo Deus est, & quod non possit non judicare de his omnibus , quae comprehendit ratqui ex praecedenti conclusione Deus omnia comprehendit, hoc ipso quo Deus est, atque non potest non iudicare de his

omnibus quae comprehendit I enimvero , posita objecti alicu jus repi arsentatione, non possumus non firmiter assentiri repraesenta

tioni, & dicere de objecto, quod reprae sentatur, & est in idea objecti; ergo, ex TERTIA PROPOSITIO. Deus, hoc ipso quo Deus est, non habet

illa judicia , quae plus dicunt quam id

quod est in comprehensione. Probatur: nam illa judicia ea sunt quae exprimuntur propositionibus in materia confungenti, v. S. Petrus leger : ataui Deus,i

SEARCH

MENU NAVIGATION