Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Metaphysica

발행: 1757년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 철학

351쪽

3 o M E T A P H Y s I C A. hoc ipso quo Deus est, non habet illa iudicia ; nam iudicia , quae habet quatenus contingens futurum eit, vel praesens, vel Praeteritum, non habentur a Deo, hoc ipso quo Deus est : atqui haec judicia Deus habet, quatenus contingens futurum est, vel praesens, vel praeteritum; ergo, &C.

Et certe Deus, hoc ipso quo Deus est, Don habet judicia , atqui Deus potuit non habere illa judicia , v. g. judicium illud

Petrus curret; nam eatenus habet illa judicia, quatenus libere decrevit ab aeterno , fore ut Petrus in tempore curreret : atqui hoc potuit non decernere ; ergo potuit non

habere illa judicia, quamobrem illa judicia non sunt in Deo persectiones; nam, Praeter quam quod non est melius Deo judicare futurum , ut Petrus aliquando currat, Deus , hoc ipso quo Deus est, non potest non habere omnes suas perfectiones: atqui ex antedictis potuit non habere illa iudicia ; ergo illa judicia non sunt perfectiones. Q&ARTA PROPOSITIO. Ideae Dei pro diversitate objectorum diaveris sunt. Probatur : 'vel enim ideae diversiae sunt, vel idea trianguli est apud Deum ideaeirculi : absurdum posterius; ergo verum

prius i est quidem in Deo idea totalis enis

Disiti so

352쪽

METAPHYsICA. 3 Itium omnium repraesentativa , sed illa resultat ex 1deis partialibus diversis, ut Objectorum collectio resultat ex diversis objectis partialibus. Idear divinae praesupponunt objecta sua; inde idea trianguli diversa ab id ea circuli, quia triangulus diversus est a circulo; ideae enim speculationes sunt , non effectiones. Q ΠINTA PROPOSITIO. Ut Deus habeat illa judicia, quae id unum dicunt quod est in sua comprehensione , nihil requiritur praeter ipsam comprehen

sionem.

Probatur : nam ad hoc satis est quod propositiones , quibus illa judicia exprimuntur , sint in semetipsis cognoscibiles independenter ab ullo alio medio : atqui ,&c. nec enim in illis propositionibus sola subjecti possibilitas intelligitur , sed unio formae significatae per attributum cum subjecto deprehenditur : si propositio assirmet illam unionem , vel, si propositio affirmet praecisionem subjecti a forma significatal er attributum , deprehenditur compossibi itas hujusce formae cum subjecto ; vel denique , si propositio affirmet exclusionem

formae significatae per attributum , deprehenditur repugnantia hujusce formae cum

subjecto; ergo, ut Deus habeat illa iudicia,

353쪽

3 2 MET A UYs Ic A. qtiae id unum dicunt quod est in repra sentatione, nullum aliud requiritur mediam

praeter comprehensionem HIamia

SEXTA PROPOSITIO Ut Deus habeat illa judicia , quae aliussi

dicunt quam id quod est in comprehensione sua, requiritur aliud medium praetet

comprehensionem.

Probatur : nam illa judicia dicunt unionem sermae significatae per attributum cum subjecto , vel exclusionem ; quae quidem forma , nec est in id ea subjecti, nec excluditur ab idea subjecti: atqui , ut habeantur illa judicia, quae dicunt unionem , vel eX- clusonem sormae significatae per attributumia quae quidem forma , nec est in idea suta jecti, nec excluditur ab idea subjecti , requiri ur medium aliud praeter comprehensionem ; nam ad hoc satis est quod comprehensione non possit detegi unio talis: so mae cum subjecto, aut exclusio a subjecto; quippe ex hypothesi forma haec, nec est in idea si1bjecti, nec excluditur ab idea.

subjem; ergo , ut Deus habeat illa judicia , quae aliud dicunt quam id quod est incomprehensione , requritur medium. aliu1Praeter comprehensio em. Itaque propositiones, quibus exprimuntur

illa judicia, non sunt in semetipsis intellia

354쪽

M ET A PHYs Ic A. 343gibiles, & dicuntur per aliud notae; quoAquidem fatentur Theologi; inde quaestio suodnam sit medium, quo Deus judicet vere , certo ac evidenter de contingentibus. Iudicia de contingentibus, vel sunt de praeterito , vel sunt de praesenti, vel sunc de futuro : de praeterito , ut extitit Adamus ; de praesenti, ut scribit Petrus ; de s turo , ut Petrus di putabit. De praesenti judicat ab actione , vel creaniste , vel conservante , vel concurrente , ergo

duntaxat dissicultas de futuro. Quidam volunt medium illud esse ipsam

essentiam divinam , quae tanquam speculum repraesentet omnia etiam futura ; sic Aigidius Romanus. Alii volunt medium illud esse propositiones determinatas de futuro contingenti , quae verae sunt , vel falsae determinate ; sic Limatus. Alii volunt res ipsas suturas, prout sundaeternitati praesentes non modo objective,

sed & physice; sic rigidiores Thomistae.

Alii volunt Deum vere , certo & evidenter judicare de suturis, quia super-comprehendit entium creandorum Naturam; sic Molina. Caeteri volunt medium ilIud, quo judiacat Deus evidenter contingentia esse futura,

355쪽

3 METAPHYs Ic Le. iam illa quae pendent nostra libertate, non esse ni si decretum Dei , quod facit unionem futuri cum possibili, aut exclu

sionem a possibili : his positis, se

PRIMA PROPOSITIO Essentia divina non est medium sussiciens, ut judicet Deus certo & evidenter de contingentibus futuris. Probatur : nam medium sussiciens, ut iudicet Deus, debet facere unionem attributi contingentis cum subjecto, vel denotare : atqui essentia divina non facit unionem attributi contingentis cum subjecto, nec denotat; nam essentia divina in se praecise est quid necessarium : porro id quod facit unionem attributi contingentis cum

subjecto , & id quod denotat, non debet esse quid necessarium, sed esse debet quid

coningens, alias unio necessaria foret, non

contingens, quod est absurdum ; ergo, & SEc UNDA PROPOSITIO. Propositiones singulares de futuro continia genti non sunt medium tussiciens , ut Deus judicet evidenter de contingenter futuris. Probatur : nam illae propositiones non sunt medium sussiciens, ut Deus judicete vitenter de contingenter futuris quae non

356쪽

M ET A PHYSICA.

sunt in semetipsis intelligibiles , & per se

notae , sed sunt duntaxat notae per aliud ratqui , &c. quia , cum sorma significata per attributum , nec sit in id ea subjecti, nec excludatur ab idea subjecti , certe unio hujusce formae cum subjes o , aut exclusioci subjecto in ips4 propositione, quantumvis consideretur , deprehendi non potest, igitur, &c. D ces : illae propositiones sunt medium sufficiens , ut judicet Deus evidenter de futuri S , quarum una est determinat δ vera ,& altera determinate falsa : atqui propo-stionum singularium de futuro contingenti una est determinate vera, altera determinate falsa; ergo, &c. Distinguo majorem : quarum una est de terminate vera, & altera determinate falsa antecedenter ad decretum Dei & consensum creatae voluntati L. concedo : consequenter ad illud decre um & illum consensum , n o I porro propositionum singularium de futuro contingenti una est derer minatὸ vera , & altera determinatὰ falsa Consequenter ad decretum Dei & consensum creatae voluntatis , non autem antecedenter ; nam antecedenter ad decretum Det& consensum creatae voluntatis omnes illa:

propositiones singulares de futuro continis genti sunt determinath falsae ; nam , nulla

habita ratione decreti divini & nostri

357쪽

3 G MATAPH YSIC A. Consensus, abstrahunt subjecta illarum propositionum a futuritione , & non futuriti rae ; sunt enim mere possibilia, & conle Suenter omnes falsae sunt. TERTIA PRO P O SITIO.. Entia quatenus praesentia physice arte . nitati, non sunt medium sufficiens, ut Deu&judicet evidenter de contingentibus suturis.

Probatur : nam ad hoc satis est quod illa Terum praesentia physica arternitati fictilia sit : atqui illa praesentia rerum aeternitati physica fictilia est ; nam in eo fundatur, quod aeternitas sit tota simul, nec sit successiva : atqui hoc falsum est ex ante dictis ; ergo, &c. Q Π ARTA PROPOSITIO.

Super- comprehensio creaturarum non est

medium sufficiens, ut Deus judicet eviden-.ter de futuris contingenter . . Probatur : nam licet Deus comprehendat creaturam suam , potest tantum in. creatura deprehendere quod est in id ea creaturae : atqui ratio suturi, dc non suturi non, est in id ea creaturae; scilicet quidquid est in id ea creaturae , sive entis , est essentiale huic enti : atqui suturitio non est ellentialis creaturae, nec etiam. non suturiἐio; nam

358쪽

M ET AP H Y S I C A. 3 7 creatura contingenter est futura , & continis genter est non futura ; ergo Deus non judicat vere, certo & evidenter entia esse futura , non judicat in il biliter esse non fui ra , quia super- comprehendit creaturam istam.

Et vero quid sibi volunt Auctores illi.

nomine super- comprehensionis λ daturne aliqua repraesentatio comprehensione pei sectior 3 futilis ergo vox illa. . QVINTA PROPOSITIO . Deus Vere,. certo & evidenter judicat. entia contingentia esse futura, quia decrevit eorum futuritionem. Probatur: nam, cum sorma significata

per attributum non est in id ea subjecti , . non potest dari j adicium verum & in talia libite affirmans unionem hujusce formae cum subjecto, nisi detur medium faciens unionem illam, vel saltem denotans in sallibiliter : atqui futuritio non est in idea entis contingentis; ergo debet dari medium

faciens unionem futuritionis cum ente contingenti, vel denotans infallib liter : porro medium illud respectu Dei non est nisia ipsum Dei decretum, ergo &c..

359쪽

3 8 M E T A P H Y s I C A COROLLARIA. Itaque circa cognitionem divinam res ita se habet. 1'. Deus habet omnium entium repra sentationes. 2'. Sequuntur judicia, quia id unum dicunt quod est in repraesentatione ,& haec scientia dici potest simplicis intelligentiae , qua omnia essentialia a Deo comprehenduntur , & judicantur. 3'. Hac posita scientia , Deus pro sua summa libertate vult ex illis mere pollibilibus aliqua esle futura , 3c aliqua esse non futura: Porro , cum volitio Dei non si sine tintimo sui sensu, & cognoscatur essicacissima , 4'. Judicat vere infallibiliter illa esse non futura ;& haec scientia dici potest scientia visionis. Hinc i9. Nulla scientia Dei est causa possibilium , ut Thom istae volunt, quia entia in seipsis possibilia sunt; imo pra . supponi debent tanquam objecta ad ideas divinas; proindeque ad ipsa judicia , quae

ideas consequuntur.

Σ'. Scientia simplicis intelligentiae est causia flaturitionis, non quidem essiciens, sed dirigens Deum in suis decretis; est enim ipsa sapientia Dei; ideoque scientia visonis non est causa futurorum, ut iidem Thomista contradictorie loquuntur: quia, 3'. Decreta divina de futuris sunt anteia

cedenter ad judicia divina de suturis; sunt

360쪽

M ET A PHYSICA. μ'

enim motiva illorum judiciorum : porro haec judicia, quorum decreta divina motiva sunt, sunt ipsa scientia visionis. R. Non igitur res creabiles ideo futurae sunt, quia judicantur futurae, sed ideo futurae judicamur a Deo, quia fututae sunt,

ut ipsi Thomistae fateri debent, si loqui

velint consequenter ad sua principia; nam, ideo iudicat Deus entia esse futura, quia decrevit: porro , hoc ipso quod decreverit, futura sunt; ergo, quemadmodum decretum praeit huicce judicio, ita futuritio quam secum infallibiliter importat decretum; nec inde sequitur quod scientia Dei oriatur ab ipsis rebus creatis , quod per ipsas mensuretur; scio quippe dc Magistrum sententiarum , dc Angelicum Doctorem non permittere , ut scientia Dei excitetur ab iis

quae extra Deum posita sunt, sed id unum sequitur, ipsam oriri a decreto , & inde trahere suam infallibilitatem ; igitur ,

Scientia visionis non est causa futuis rorum , vel dirigens; est tamen una cum scientia simplicis intelligentiae causa pra sentium dirigens Deum in suis operibus De Voluntate divina. Divina voluntas est facultas altera , cui plures habitus respondent justitia , miseri cordia, dcc. respondet autem volitio tan

SEARCH

MENU NAVIGATION